Skip to the text

Caput XI. De poena primi peccati

Explicuimus tentationem, et peccatum primorum parentum, nunc de poena ejusdem peccati, quam in praesenti tempore patimur, paucis disseremus.

Ac poena quidem, quae proprie primo peccato quasi e regione respondet, jactura fuit originalis justitiae, et supernaturalium donorum, quibus Deus naturam nostram instruxerat, ut sanctus Thomas docet in 2. 2. quaest. 164. art. haec enim est poena, quam aequaliter patiuntur quotquot ex Adamo originem ducunt, et in ipso, ac per ipsum initio peccaverunt. Caetera vero mala tam corporis, quam animi, quae nos in hac velle miseriarum premunt, sunt quidem primi peccati poenae, quia ex prima illa poena, hoc est, ex originalis justitiae amissione nascuntur, tamen non ita proprie et immediate, ut illa donorum ablatio. Illa enim est quasi poena a judice taxata* ut S. Thomas loquitur, caetera mala eam poenam consequuntur, ad eum modum quo sequitur inundatio fluminum, aut maris, aggeribus disruptis, quibus aquarum impetus continebatur, atque ea causa est, cur caeterea mala non aequaliter omnes premant, licet in primo peccato sint omnes homines pares.

Sed quamvis haec ita se habeant, tamen Deus in lib. Geneseos cap. 3. cum describit poenas tum viri, tum mulieris, non meminit amissionis justitiae originalis, sed malorum consequentium. Tum quia primam illam, et propriam peccati sui poenam jam sentiebant, et nuditate, erubescentia, ac fuga, inobedientiae poenam se luere testabantur: Deus autem non quid jam paterentur, sed quid deinceps passuri essent, indicare eis volebat. Tum etiam ut ab effectis discerent,

quam gravis poena sit illa originalis justitiae carentia, quandoquidem ex illa una tot aliae calamitates secuturae essent.

Porro mala illa consequentia primam primi peccati poenam, sunt fere innumerabilia, de quibus paulo fusius disseremus in m. lib. de peccato originali. Deus autem in Genesi cap. m. solum attigit ea, quae ad vitam corporalem pertinent, quoniam cum vita sit fundamentum bonorum omnium temporalium, mala quae ad vitam pertinent, sunt omnium communissima et notissima.

Tria vero sunt mala, quae ad vitam corporalem ex poena peccati redundarunt. Unum mulieribus proprium, alterum proprium viris, tertium utrisque commune. Ingressus hominum in vitam, gravis est mulieribus, quae cum labore gerunt in utero conceptum foetum et cum dolore pariunt: conservatio vitee laboriosa est viris, ad quos praecipue spectat et sibi, et uxori, ac proli victum quaerere. Denique exitus e vita sive moriendi necessitas, tum viris, tum foeminis summam tristitiam affert.

Haec tria mala Deus in Genesi describit; ac primum de primo, quoad vitae ingressum pertinet, sic loquitur: Mulieri quoque dixit, multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos, in dolore partes filios et sub viri potestate ens, et ipse dominabitur lui. Quid sibi velint haec verba, non est facile explicare, praesertim cum multiplicatio conceptum ad benedictionem pertineat, et in paradiso, ac statu innocentiae futura esset, juxta illlud: Crescite et multiplicamini, Genes, i (2i.

Non defuerunt gravissimi Patres, qui existimaverint propagationem generis humani per opus nuptiarum, ac per hoc, conceptum, et partum, et subjectionem foeminae ad virum, non fuisse futura in statu innocentiae. Et idcirco recte inter poenas primi peccati numerari. Ita sensit Gregorius Nissenus in lib. de creatione hominis, cap. 18. Joannes Chrysostomus hom. 18. Genes. Et Joannes Damascenus lib. ii. de fide orthodoxa, cap. 30. et lib. iv. c. 23. Sanctus etiam Hieronymus in lib. contra Jovinianum, huic sententiae non audet aperte repugnare. Scribit enim incertum esse, an in statu innocentiae propagatio per nuptias futura fuisset.

Sed haec opinio merito refellitur a sancto Thoma in 1. par. quaest. 98. art. 2. et a Theologis caeteris in 2.sentent. dist. 20. et a S.

Augustino lib. xiv. de Civit. Dei cap. 21. et ser. et lib. ix. de Genesi ac literam, et cap. 3. ct sequ. et a ceteris Latinis Patribus, qui post Augustini tempora scripserunt, ut Eucherio, Ruperto, et caeteris, et sane Scriptura divina noVi obscure testatur, propagationem hominum in paradiso per masculi, et fceminae conjunctionem fuisse futuram. Nam in i. cap. Genes, legimus: Masculum et seminam creavit eos, et dixit: Crescite et multi [dicamini ^ etc. (i). Ubi videmus ante peccatum homines cum sexuum diversitate creatos, idque in eum finem ut crescerent, et multiplicarentur.

Quod vero Gregorius Nissenus, et Joannes Damascemus respondet, sexuum diversilatem ideo institutam, quia praeviderat Deus fore, ut Adam peccaret, et propter peccatum sexuum diversitate ad opus generationis egeret, non recte dicitur. Tum quia per peccatum natura non est mutata, quoad partes, et membra naturalia, sed solum quoad actiones et officia. Tum, quia non decuit divinam providentiam, ut prius in homine ostenderet vestigia poenae, quam in eo extitisset vestigium culpa».

Rursus, cap. ii. dixit Deus: Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi. Ex quo loco recte colligit Augustinus, mulierem ideo potissimum institutam, ut in propagatione filiorum virum juvaret. Neque enim aliud est opus, in quo non melius vir a viro, quam a fa:mina juvari possit. Ac praesertim in paradiso, ubi nullus erat labor subeundus, nulla indigentia timebatur, nulla fuit causa cur foemina viro necessaria esset, nisi propter generationem.

Accedit, quod in ipsa loco felicitatis ante peccatum commissum dixit Adam: Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quae verba ad Matrimonium, atque ad maritalem conjunctionem pertinere testatur Christus in Evangelio Matth. xix. et Apostolus ad Ephes. v.

Denique homo in statu innocentiae, quamvis per donum supernaturale id haberet, ut posset non mori, tamen corpus habuit vere animale, quod ut cibo egebat, ut conservaretur, ita etiam generatione opus habebat, ut propagaretur.

Fuisset igitur, si homo non peccasset, sanctum connubium, et thorus immaculatus,

absque libidinoso carnis ardore, gestasset mater in utero prolem sine labore, peperisset sine dolore: « Ut enim (inquit Augustinus lib. xiv. de Civit. Dei cap. 26.) ad pariendum non doloris gemitus, sed maturitatis impulsus foeminea viscera relaxaret: sic ad fcetandum, et concipiendum non libidinis appetitus, sed voluntarius usus naturam utramque conjungeret. » Fuisset etiam subjectio uxoris ad virum, sed charitatis, non conditionis: et spontaneae voluntatis, non violentae coactionis, ut idem Augustinus docet lib. xi. de Gen. ad litteram cap. 37.

Quare poena peccati, est quod fceminae cura fastidio, et labore conceptum foetum in utero gerant, quod cum dolore pariant, quod viris ita subjiciantur, ut etiam invitse illis parere, eosque non solum diligere, sed etiam timere cogantur. Atque hoc est, quod Evae Deus pramuntiavit, cum ait: Multiplicabo aerumnas tuas, etc. Quod autem dicit Deus: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos, non ita accipiendum est, quasi multiplicatio conceptuum absolute ad poenam pertineat, sed vel hebraica phrasi dictum est: Multiplicabo aerumnas, et conceptus, pro eo quod est, Multiplicabo aerumnas conceptuum, et ideo fortasse septuaginta interpretres ad rem explicandam, omiserunt vocem conceptus, quae in Hebraeo habetur, et simpliciter posuerunt: Multiplicabo tristilias et gemitum tuum. Yel dictum est, multiplicabo conceptus, quia si Adam et Eva non peccassent, soli illi foetus concepti fuissent, qui ad maturitatem perventuri erant; nunc autem saepenumero fceminae foetum concipiunt, et cum labore, et tristitia gerunt, qui anteextinguitur, quam lucem videre incipiat. Quae multiplicatio con* ceptuum gravissima sanepoena judicanda est.

Quod autem aliqui dicunt multiplicationem conceptuum referri ad tempus, quo foetus gestatur in utero, nunc enim ex poena peccati novem mensibus foetum gestari, in paradiso vero conceptum foetum continuo fuisse pariendum, neque probabile est, neque verbis Scripturae convenit, neque sententiae S. Augustini, qui (ut paulo ante citavimus) scribit maturitatis impulsu, foeminea viscera relaxanda fuisse.

Porro quod in describenda poena mulieris dicitur, sub viri potestate eris, vel ut habent Graeca, ad virum tuum conversio tua, duobus modis accipi potest propter ambiguitatem vocis Hebraea? quoti tum conversio¬

nem et obedientiam, tum desiderium et concupiscentiam significare solet. Yel igitur sensus erit, mulierem serviendo etobediendo ad virum convertendam, ut ab ejus ore, et mandatis pendeat: vel certe significabitur, mulierem etiam post laborem gerendi uteri, et dolorem pariendi adhuc virum desideraturam. Siquidem non levis est poena, ab eo se continere non posse, quod tam ingentem laborem, et tristitiam afferat.

Jam vero quod attinet ad poenam viris propriam, quae est in parando victu, qui et sibi et uxori, et liberis satis esse possit, ea describitur his verbis: Maledicta terra in opere tuo, in labore comedes ex ea cunctis diebus vitx tuse. Spinas, et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrx; in sudore vultus tui vesceris pane tuo. Quibus verbis triplex labor agricolarum describitur.

Primus nascitur ex terree sterilitate, de qua dicitur: Maledicta terra in opere tuo, in labore comedes ex ea. Maledictio enim in Scripturis sterilitatem significat, ut contra benedictio fcecunditatem. Itaque multi requiruntur labores, ut quis ex terra sterili comedere, id est fructum ad cibum idoneum colligere possit.

Secundus labor nascitur ex spinis, malisque herbis, quae ex terra enim foecundacum bonis frugibus oriuntur. Et quia nisi magno labore spinae, ac tribuli, et herbae noxiae evellantur, bonas herbas habere non possumus, ideo dicitur, spinas, et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae, hoc est, herbas quidem habere poteris, sed non absque impedimento spinarum et tribulorum.

Tei'tius labor est in colenda terra quamvis foecunda, et spinis, ac tribulis vacua. Tot enim labores exanthlandi sunt in arando, serendo, metendo; viribus, et arboribus plantandis, et putandis, aliisque id genus rebus faciendis, ut merito dictum sit: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Quo loco nomine panis omnis cibus intelligitur, secundum morem Scripturae familiarem..

Illud hoc loco praetereundum non est, quod nos habemus in editione Latina: Maledicta terra in opere tuo, in Hebraicis codicibus esse, maledicta terra ‘jTijpa (id est) propter te. Ex quo intelligimus, illud, in opere tuo, non significare, in opere terrae colendae, sed in peccato tuo. Ut S. Hieronymus monet in quaestionibus Hebraicis in Genesim. Ubi

etiam notat aliquos vertisse, propter te; aliquos, in transgressione tua. Nisi forte interpres pro legerit "7T1323.

Restat poena communis viris, ac mulieribus quae est necessitas moriendi, quam Deus cum poenis, qua? ad virum magis proprie pertinent, conjungere voluit. Tum, quia peccatum viri proprie causa mortis fuit. Tum quia viro dictum fuerat: Quacumque die comedens ex eo, morte morieris. Tum, quia in viro mulier intelligitur, cum vir sit caput mulieris. Tum denique, ut supra notavimus, quia vir gravius peccavit, quam mulier. Porro haec poena in illis verbis continetur. Pulvis es, et in pulverem reverteris. Ex quibus verbis intelligimus, illud, Quacumque die comederis, morte morieris, nihil aliud significare, nisi morti certissimae obnoxius eris. Yide plura de hac re in libro de gratia primi hominis cap. 8.

Poenae Adami, atque Evae adjunxit Deus po?nam serpentis, dixit enim Dominus ad serpentem: « Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terne, super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Inimicitias ponam inter te, et mulierem, et semen tuum, et semen illius. Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. » Quae verba tum ad serpentem corporalem, ut exponit Chrysostomus homil. 17. in Genes, tum ad ipsum diabolum, ut explicat Augustinus lib. ii de Genes, cap. 36. commode referuntur. Quamvis enim serpens corporalis proprie non peccaverit, quippe qui rationis est expers; tamen puniri debuit, ut iram Dei adversus peccatum intelligeremus. Magnum est enim irae indicium, cum non solum peccati auctor punitur, sed instrumenta etiam, quibus peccatum commissum est, conteruntur.

Exponamus breviter poenam serpentis, primum ut ad serpentem corporalem, deinde ut ad ipsum diabolum. pertinet. Dixit igitur Dominus ad serpentem: Quia fecisti hoc, serpentem Deus alloquitur, non quod ipse verba illa intelligere posset, sed propter Adamum et Evam, qui praesentes aderant; quemadmodum etiam Christus aliquando ficulneae maledixit, aliquando imperavit mari, et ventis.

Porro non quaesivit Deus a serpente, quare id fecisset, quemadmodum ab Eva qua?- sivit, neque enim serpens ille corporalis rationem aliquam facti sui reddere potuisset,

sed simpliciter ait: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae, hoc est, quia instrumentum diaboli ad homines seducendos, et perdendos fuisti, abjectissimum eris animal, et omnibus invisum, et exccrabile: et cum antea non toto corpore reperes, sed solum parte posteriore, anteriore autem rectus incederes; deinceps super ventrem, et super pectus tuum gradieris: terram quoque perpetuo comedes, cum antea nequaquam terra, sed herba cibus tuus esset: denique cum in paradiso cum animantibus caeteris, et cum ipso homine pacifice viveres, bellum erit posthac inter te, et mulierem, et prolem tuam, ac proles mulieris, quod nullo unquam tempore sopietur.

Jam vero si ad ipsum diabolum ha?c verba pertineant, non dixit Dominus diabolo, quare hoc fecisti, sed, quia hoc fecisti, quia videlicet diabolus ita est obduratus in malo, ut nullo modo emendari queat. Et vero idem ipse maledictus inter omnia animantia, et bestias terrae, quia miser, ac vilis effectus est super omnes, sive angelos, sive homines peccatores. Quemadmodum enim justitia angelos, atque omnes Deos quodam modo facit, sic e contrario peccatum eosdem bestias facit.

Super pectus autem diabolus graditur, tum quia in astucia, et calliditate sua confidit, ut Hieronymus explicat in quaestionibus Hebraicis; tum, quia permittitur a Deo de superbia, et falsa potestate gaudere, qui antea de veritate, et charitate gaudebat. Non enim parva pcena est, cum aliquis adhuc peccare, et de peccato gaudere sinitur, ut explicat Augustinus lib. ii. de Gen. contra Manichaeos cap. 17.

Porro terram diabolus comedit, sive quia terrenos, ac reprobos homines vorat, non sanctos atque electos, ut Augustinus docet lib. ii. de Gen, contra Manichaeos cap. 18. sive quia in terrena sanctorum corpora potestatem exercet, animas autem non potest occidere, ut docet Ambrosius in lib. de paradiso c. Io.

Id vero facietcunctis diebus vitae sua?, hoc est, usque ad diem judicii; tamdiu enim diabolus nocere sinetur, et tamdiu vivere se putabit, quamdiu nocere poterit.

Denique inimicitia erit pepertua inter dia bolum ctmuliercm, et inter utriusque semen; et diabolus quidem insidiabitur calcaneo, sed interim tamen caput suum contritum re¬

feret. S. Augustinus loco notato, per semen diaboli suggestiones malas, per semen mulieris fructum boni operis intelligendumesse docet. Diabolus enim mala suggerendo calcaneo incidiatur, ut hominem justum labi faciat, sed illa caput serpentis conterit, quia ipsa suggestionum initia statim comprimit. Vide alias explicationes apud Iremeum lib. m. cap. 38. Leonem serm. 2. de Natali Domini. Hieronymum in qua?stionibus Hebraicis, et alios.

Chapter 43 of 93