Skip to the text

Caput III. De serpente, qui Evam seduxit, quod verus et naturalis fuerit serpens, quodque per eum

diabolus sit locutus.

Sequitur ut de primorum hominum tentatore pauca dicamus, praesertim cum ait hanc doctrinae partem haeretici varie depravarint.

Antiquissima haeresis a Graeca voce &pi?, quae serpentem significat, Ophitarum fuit, cujus meminerunt, Irenaeus lib. i. de haeresibus cap. 34. Tertullianus in lib. de praescriptione adversus haereticos cap. 47. Clemens Alexandrinus lib. vii. Stromatum. Epiphanius haeresi 27. Hieronymus in dialogo adversus Luciferianos. Augustinus in lib. de haeresib. cap. 17. Philastrius, Theodoretus, Damascenus, et alii, qui de haeresibus scribunt. Hi docebant, sapientiam Dei serpentem illum esse, qui primorum hominum oculos aperuit, ut bonum, malumque dignoscerent. Idque fecisse in odium creatoris, cui ipsa contraria esset.

Eumdem errorem postea docuit etiam Manichaeus Augustino teste in lib. de hseresibus, cap. 46; qui serpentem illum Christum esse volebat. Origenes etiam more suo ad allegoriam omnia, quai absurda illi videbantur, transferens, per serpentem delectationem intelligi voluit. Primo enim delectatio sensum quasi Evam, titillat et seducit. Deinde sensus mentem, hoc est, Adamum ad consentiendum, et peccandum inflectit. Vide Ambrosium libro de paradiso cap. 2. ubi hanc sententiam, tacito nomine Origenis refert. Nec defuerunt (teste Procopio in commentario tertii capitis Geneseos) qui assuerunt diabolum induisse corpus phantasticum ad similitudinem serpentis. Julianus denique (ut est apud Cyrillum lib. m. in Julianum) narrationem Mosis de serpente fabulosam, omnino fuisse contendit, eo praesertim nomine,' quod serpens humana voce locutus fuisse perhibeatur

Caeterum verum illum, et naturalem serpentem fuisse, sed per eum diabolum esse locutum, tam ex litteris sacris perspicuum est, ut vix ulla probatione opus esse videatur. Nam quae dicuntur cap. 3. Gen. de poena serpentis, quod maledictus sit super omnia animantia, et bestias terrae, quod super pectus suum gradiatur; quod terram comebat, quod inimicitia perpetua sit inter filios Hevae et serpentes, apertissime in verum et naturalem serpentem quadrat, ut notum est; in sapientia Dei, vel delectationem nulla ratione conveniunt. Quocirca summo consensu sancti Patres docent, verum illum fuisse serpentem, ut Chrysostomus homil. 16. in Gen., Basilius in oratione quod Deus non sit auctor malorum, Epiphanius in haeresi Ophitarum, Augustinus lib. ii. de Genes, cap. 2. et alii.

Non autem ipsum perse mutum serpentem, sed diabolum per eum esse locutum, testatur liber Sap. cap. 2. his verbis: Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis sux fecit illum; invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum, imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius. Testatur etiam Christus Joan. vm. cum ait: Fos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Homicida enim ab initio non aliter fuit, nisi quia primos homines, ut loquitur S. Leo, veneno suae mortificavit invidiae. Testatur quoque S. Joannes in Apocalypsi cap. xx. ubi non alia de causa

diabolum vocat serpentem antiquum, nisi quia cyabolus initio serpentem induit. Testantur denique omnes Patres, tum ii, qui librum Geneseos interpretantur, vel quaestiones in eum scripserunt, ut Hieronymus, Theodoretus, Eucherius, Beda, Eupertus, Chrysostomus et Augustinus, tum etiam Cyprianus in sermone de zelo et livore, Basilius in oratione, quod Deus non sit auctor malorum, Ambrosius in libro de paradiso, Cyrillus lib. m. in Julianum, et alii passim.

Quod vero Julianus serpentem loqui potuisse, fabulosum putat, recte reprehendit Cyrillus loco notato, cum apud ethnicos, quorum opiniones Julianus sequi se fatebatur, et equi, et fluvii aliquando locuti esse credantur: caeterum apud Christianos non existimantur animantia bruta per se loqui posse, sed posse tamen spiritus angelicos sive bonos, sive malos id per ora bestiarum facile praestare. Non enim serpens dumtaxat spiritu diaboli plenus locutus est, sed etiam asina Balaam, bono angelo eam movente, hominis voceloquens prohibuit prophetae insipientiam, ut loquitur sanctus Petrus in epistola posteriore cap. ii. et nota est historia ex cap. xxii. Num.

Una superest dubitatio: An diabolus sponte sua serpentem elegerit, per quem Evam seducere conaretur, an aliam bestiam non sit a Deo permissus assumere, quam serpentem. S. Joannes Chrysostomus homil. 16. in Genesim, scribit diabolum de industria serpentem elegisse, quod is aptissimus videretur ob naturalem suam calliditatem ad insidias mulieri faciendas.

Sed probabilior videtur sententia sancti Augustini lib. n. de Gen. cap. 3. qui docet, Satanam non fuisse permissum alio instrumento uti, quam serpentis ore. Cum enim mens diaboli eo tenderet, ut seduceret, facilius sperare potuit se consecuturum quod quasrebat, si insidias tegeret, quam si aperiret. Tegeret autem si columbam aut ovem assumeret, quai sunt animalia naturse simpliciset innocentis. Sed voluit Deus, ut si diabolus hominem tentare vellet, id non faceret nisi per serpentem, ut sicut diabolo permittebat tentare, ita hominem admoneret etiam ex ipsa forma serpentis, quem callidum animal esse non ignorabat, ut caveret insidias. Quod vero S. Chrysostomus dicit, diabolum quaisivisse idoneum animal ad insidias faciendas, locum haberet, si ea calliditate, quae naturaliter in serpente inest, Eva decipi potuisse^ sed cum non serpentis muti, sed diaboli ipsius astutia necessaria fuerit ad hominem seducendum, seque potuit diabolus per serpentem, ac per columbam, et (ut diximus) occultiore consilio, ac majori fraude per columbam negotium seductionis peragere.

Chapter 36 of 93