Caput I. De tentatione, quae peccatum primorum parentum praecessit, quodque primi parentes vere peccaverint
De tentatione primorum parentum primo quaeri potest, an omnino tentari potuerint primi illi homines ad peccandum. Non enim defuerunt hoc nostro saeculo, in quo nullus cogitari potest tam absurdus error, qui non continuo patronos inveniat, qui asseruerint, primos parentes neque peccasse, neque peccare potuisse, ac ne tentationi quidem, quae ad peccandum inducat, obnoxios ulla ratione fuisse. Nam ut Lutherus refert in comment. 1. cap. Genes, inventi sunt, qui dicerent, praeceptum datum a Deo primis hominibus, ut de ligno scientiae boni, et mali non ederent non fuisse legem, sed admonitionem tantum, qualia sunt praecepta medicorum, cum aliquid noxium prohibent. Quod quidem confirmabant argumento, ex principiis Lutheranis satis apte deducto, quia videlicet lex
justo non est posita, sed peccatori, ut Apostolus scribit 1 Timoth. i. primi autem homines in paradiso degentes justi erant omnium consensu. Et quoniam ubi non est lex, nec praevaricatio esse potest, ut idem Apostolus docet Rom. iv, colligebant, primos homines, cum pomum vetitum gustaverunt, non incidisse, neque incidere potuisse in praevaricationem, ac per boo in peccatum, cum peccatum sit «votxta id est, praevaricatio legis, teste Joanne in I epist. cap. m. Sed hic error adeo crassus, et absurdus est, ut vix refutatione indigeat.
Primum enim, praeceptum illud de pomo vetito veram fuisse legem, et primos parentes pomo illo degustato vere, graviterque peccasse, testis est pcena, quae pomi esum consecuta est. Cur enim de paradiso expulsi, a ligno vitae exclusi, mortis necessitate constricti, atque ad victum cum dolore, et labore quaerendum damnati sunt, si nihil peccarunt? Quod si forte respondeant, mortis necessitatem, et aerumnas caeteras ex natura pestiferi illius cibi, non ex peccati merito, aut ex sententia justi judicis manasse, occurret Scriptura divina, quae responsionem istam refellat. Eccles. xxv: A muliere initium peccati., et per illam morimur omnes. Rom. v: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors. Rom. vi: Stipendium peccati mors. Rom. vm: Corpus quidem mortuum est propter peccatum. Vides igitur, mortem non ex natura ligni scientiae boni et mali, sed ex peccato natam.
Deinde lignum scientiae sine dubio bonum erat, nam vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona, Genes, i. Non igitur ex natura ligni illius tanta mala nasci poterant, quibus praesertim obruerentur innocentes.
Adhaec immortalitas primorum hominum in paradiso (utin lib. de statu innocentiae demonstravimus) non erat homini naturalis, sed ex gratia, et amicitia divina pendebat: non igitur eam natura ligni alicujus, sed sola culpa, et aversio ab amicitia, et gratia Dei corrumpere poterat.
Quod si forte adversarii Scripturas contemnant, quamvis ad veritatem oppugnandam earum testimoniis abuti voluerint, ex peccatis, quae in praesenti ab hominibus committuntur, eorum error manifesta ratione vincetur. Si quidem ex eo quod ipsi docent, primos homines non peccasse, quia legem non habuerunt, cum essent justi, sequitur, nullos homines peccare, quin etiam fieri non posse, ut ulli homines peccent. Nam si peccatum praerequirit legem, cum peccatum sit praevaricatio legis, et lex praerequirit peccatum, cum lex justo non ponatur, sed peccatori, ergo peccatum semper praerequirit peccatum, nullum igitur luit primum peccatum. Et si primum non fuit, unde caetera extiterunt? Quare necesse est, ut vel fuerit lex ante peccatum, et falsa sit adversariorum opinio; vel certe nulla sint, nec fuerint unquam in mundo peccata, qui est error Libertinorum, quorum impudentia (ut diximus libro superiore) non argumentis, sed tormentis, et suppliciis tantum coercenda esset.
Quorsum enim rationibus cum iis agatur, qui rationem ipsam negant, et religionem, acrempublicam, omnem fidem, etomnia jura simul evertunt? et sane credibile est, eos, qui Luthero auctore, peccatum primorum hominum negant, de grege esse Libertinorum, quos Lutherus ipse, et Calvinus imprudentes genuerunt. Et viderint ipsi qua aequitate oppugnent, quos ex schola sua prodiisse negare non possunt, et quorum argumenta,
si sibi ipsi repugnare nolint, refutare non queerunt. Nam certe argumentum illud, lex justo non est posita, primi homines justi erant, igitur lex illis non fuit posita, Lutherus loco citato multum laborat, ut solvat, et multis frustra consumptis verbis vere non solvit. Summa solutionis ejus est, quod Apostolus 1 Timoth. i. loquatur de lege lata post peccatum, ac de ea vere dixerit, legem justo non esse positam, sed peccatoribus: esse autem aliam legem ante peccatum latam, et eam ad justos pertinere.
At concedet adversarius, Apostolum loqui de lege post peccatum lata, sed argumentum iterum texet hoc modo: Post peccatum lex lata est propter peccatores, et ideo solis peccatoribus, non autem justis posita est; igitur quando nulli erant peccatores, sed justi omnes, ut in statu innocentiae, nulla lex ferenda fuit. Vel certe hoc modo, lex post peccatum ideo ad justos non pertinet, quia justi sunt, nam si peccatores essent, ad eos sine dubio pertineret; atqui Adam et Eva in paradiso justi erant: igitur lex ad eos minime pertinebat.
Adde quod distinctio illa de lege ante peccatum, vel post peccatum lata, omnino inanis est. Nam invenimus legem post peccatum latam, quae justis data est; lex enim circumcisionis post peccatum, data est Abrahamo viro justo, et ejus posteritati, ut esset signaculum justitiae fidei, Rom. iv. Invenimus etiam legem ante peccatum latam, quae non minus ad peccatores, quam ad justos pertineat; lex enim, quae naturalis dicitur, ab ipsa hominis creatione coepit, quippe quae in corde omnis hominis ratione utentis scripta est; et ea sine dubio tam justos, quam peccatores obligat. Frustra igitur scribit Lutherus, legem datam post peccatum ad peccatores, legem datam ante peccatum ad justos pertinere. Sed loci Paulini explicationem, Luthero dimisso, a sanctis Patribus, Ambrosio et Augustino sumamus.
S. Ambrosius in expositione Psal. xxxvi. tractans versiculum illum: Lex Dei ejus in corde ipsius, docet verba Apostoli (justo non est lex posita, sed injustis et peccatoribus) debere intelligi de renovatione legis, quae fit quando scribitur in tabulis, aut libris. Lex enim non ponitur in tabulis propter justos, qui legem servant, et eam in corde fideliter retinent, juxta verba Psalmi, lex Dei ejus in corde ipsius; sed propter peccatores, qui legis obliviscuntur, et ita vjvunt, ac si legem non haberent. <Jnde idem Apostolus cum ait: sed injustis, grtecc posuit, avdaoi? id est, exlegibus, sive legis praevaricatoribus. Ex quo aperte significavit, legem non ideo poni injustis, quia non tenerentur etiam antea lege, sed quia obliti erant legis, nec ideo non poni justis, quia justi carere debeant lege, sed quia legem in corde se habere per opera bona testantur. Potuit igitur primis hominibus in statu innocentia; dari lex tum naturalis tum etiam positiva, sed non fuit opus renovatione, aut descriptione in tabulis lapideis. Quod propter iniquos postea factum est, ut peccatum cognosceretur, ut Apostolus disputat Rora. vii.
S. Augustinus lib. de spiritu et littera cap. 40. hunc cumdcm locum Apostoli ex cap. i, prioris ad Tim. Justo non est lex posita, sed injustis, vult similem esse locis illis ejusdem Apostoli, Non estis sub lege, sed sub gratia, Rom. vi. et, Si spiritu ducimini, non estis sub lege, Galat. v. Qua; loca non significant, justos non teneri legibus, vel non peccare, si legem non servent, sed non habet*e legem supra se, quasi cervicibus imminentem, et flagello minantem, ac terrentem, ut habent injusti, qui timore poena bonum operantur. Operantur enim justi bonum amore justitiae, ac libenti animo, operatuid etiam si lex non esset, vel poenam nullam minaretur. Quocirca in lege potius sunt, quam sub lege, ut Apostolus de se loquitur I. Corint. ix. ubi dicit, se sublege non esse, et tamen sine lege Dei non esse, sed in lege esse Christi. Sic igitur primi homines in paradiso, quamdiu innocentiam conservarunt, sub lege non erant neque lex eis posita, id est, quasi jugum nolentibus imposita erat: cum tamen sine lege non essent, sed in lege creatoris essent.
Chapter 34 of 93