Caput VIII. Primum A dami peccatum non potuisse esse veniale
Occasione verbarumS. Augustini, qui scribit Adamum existimasse se venialiter peccaturum, si legem Domini violaret, tractari solet alia quaestio, videlicet: An primum peccatum in statu innocentiae potuerit esse veniale. Et quidem non desunt qui existiment fieri potuisse, ut primum peccatum primorum parentum veniale esset. Ita enim Scotus docet in 2. sentent. distin. 21 et alii quidam pauci, qui eum sequuntur. Sed graviores Theologi contrarium docent, ut S. Thora. in 1, 2. quoest. 89. art. 3. Albertus, S. Bonavent. Richardus, Durandus,.Egidius, et alii, in 2. sentent. distin. 21. et Alexander Alensis in Summa theologica part. 2. quaest. 104. num. 6.
Hujus autem rei. Duplex est ratio, quarum altera ducitur ab effectu: altera a causa, et utraque sancti Augustini auctoritate corroboratur. Prior igitur ratio est, quia si peccatum veniale in statu innocentiae locum haberet, sequeretur etiam timorem, ac dolorem in eo statu locum habiturum. Culpam enim sequitur pcena, et quia culpa venialis non tollit gratiam, et amicitiam Dei, neque in statu innocentiae originalem justitiam sustulisset, neque homine ex paradiso voluptatis ejecisset, fuisset utique in paradiso et in statu illo felicitatis aliquo pceno, ac per hoc timor, et dolor. Quod esse absurdissimum, docet S. Augustinus lib. xiv. de Civit. Dei, cap. 10.
Posterior ratio, quae a causa ducitur, talis est. Peccatum veniale, aut tale est ex subreptione, aut ex genere suo. Rursus quod ex subreptione est, aut oritur ex appetitu carnis praeveniente rationem, ut imperfectum desiderium adulteri: aut ex ipsa voluntate praeveniente perfectam rationis deliberationem, ut imperfectus motus infidelitatis. Quod autem est veniale ex genere suo, ut mendacium officiosum, semper oritur ex aliquo inordinato amore vel timore, ac per hoc ex aliqua rebellione partis inferioris a superiore, vel ipsius voluntatis a ratione. At in statu innocentiae nulla esse poterat rebellio partis unius ab altera, neque fieri poterat, ut appetitus inferior voluntatem, aut voluntas rationem praeveniret. Id enim efficiebat justitia originalis, ut perfecta subordinatio maneret partis inferioris ad superiorem; et praeterea nullus erat in homine error, nulla difficultas, ergo nulla via, nullus aditus patebat peccato, manente in homine originali justitia. Ea vero justitia nisi per mortale peccatum amitti non poterat: peccato igitur veniali nullus in statu innocentiae locus esse poterat.
Hinc S. Augustinus lib. xiv. de Civit. Dei, cap. 10: (i Erat, inquit, in paradiso devitatio tranquilla peccati, qua manente nullum omnino aliunde malum, quod contristaret irruebat. An forte cupiebant prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant: ac per hoc et cupiditas et metus jam tunc illos homines etiam in illo pertubabat loco? absit ut hoc existimemus fuisse, ubi nullum erat omnino peccatum ». Et in eodem lib. cap. 26: « Sicut in paradiso nullus aestus, aut frigus, sic in ejus habitatore nulla ex cupiditate vel timore accedebat voluntatis offensio, nihil omnino triste, nihil erat inaniter laetum; gaudium verum perpetuabatur ex Deo, in quem flagrabat charitas ex corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Atque iiTter se conjugum fida ex honesto amore societas, concors mentis corporisque vigilia, et mandati sine labe custodia. »
Argumenta, quae contra hanc sententiam fieri solent, et facilia sunt, et a Cajetano recte solvuntur in commentario S. Thom. 1,2. quaest. 89. art. 3. et ea de causa praetereunda mihi esse censui.
Chapter 41 of 93