Caput IX. Peccatum Adami gravius fuisse ouam peccatum Evx
Tractatur a Doctoribus alia quaestio, uter peccaverit gravius, vir primus an mulier prima. Et quidem S. Joan. Chrysost. hom. 7. ad populum Antiochenum, disertis verbis docet, peccatum mulieris gravius fuisse quam peccatum viri. Quam sententiam plerique Scholasticorum sequ itur in 2. sent. dist. 22. Contra autem S. Ambrosius in lib. de Institutione virginis cap. 4. multis argu¬
mentis contendit, virum gravius peccasse, quam foeminam. S. Augustinus loquens de primo actu malo primorum parentum, id est, de motu superbiae, lib. xi. de Genesi ad litteram, cap. 35. dicit, eam peccasse, impari sexu, pari fastu. Et tam in eo libro, quam in lib. xiv. de Civit. Dei, semper ita loquitur, ac si aequale putaverit fuisse peccatum mulieris peccato viri. Sed quoniam cap. 6*. duas opiniones probabiles esse diximus, unam de infidelitate mulieris, quod crediderit Deum esse invidum, et mendacem alteram quod crediderit, Deum non prohibuisse lignum scientiae, seque aut virum suum non bene intellexisse verba Domini: idcirco nunc etiam duas opiniones probabiles esse, affirmare cogimur de gravitate peccati viri, ac mulieris.
Probabilis enim est sententia S. Joannis Chrysostomi, et multorum scholasticorum, qui docent, mulierem gravius peccasse, quam virum: quia si mulier credidit, Deum ex invidia esse mentitum, cum ait. Quacumque die comederis, morte morieris, quod (ut dixi) Doctores illi probabiliter sentiunt, certe mulieris superbia, et infidelitas longe fuit gravior quam superbia, et infidelitas viri. Mulier enim voluit invito Deo, fieri sicut Deus, quae est superbia plane intolerabilis, et credidit Deum esse invidum et mendacem, quae est species infidelitatis extremae, et blasphemiam continet inauditaum. Vir enim non credidit, Deum esse invidum, vel mendacem, sed veniale fore peccatum suum, ac per hoc se non moriturum transgrediendo praeceptum, forte etiam futurum sicut Deum. Proinde cupivit quidem fieri sicut Deus, sed non invito Deo; et infidelis fuit, sed absque blasphemia illa et errore gravissimo, quae in peccato mulieris fuerunt.
Probabilior tamen sententia nobis videtur (ut supra etiam diximus) mulierem non credidisse Deum esse invidum et mendacem, sed solum praeceptum Dei a se, vel a viro suo non bene intellectum, ac per hoc cum S. Ambrosio arbitramur, virum absolute gravius peccasse, quam foeminam; licet quoad aliquos actus aeque peccaverit mulier ac vir, ut S. Augustinus recte docuit.
Sed ut haec omnia facilius perspiciantur, sciendum est in peccato viri fuisse septem actus malos, et in peccato fceminae totidem, sed non omnino eosdem. Primus actus malus in peccato viri, superbia fuit, qua in sua potius esse, quam in Dei potestate dilexit. Testis Augustinus in Enchiridio, cap. -45. Secundus, amor conjugis immoderatus. Testis idem Augustinus lib. xi. de Genesi cap. ult. Tertius, infidelitas, qua Deo non credidit dicenti, morte morieris, et diabolo credidit, eritis sicut Dii. Augustinus in Enchiridio, cap. 45. Quartus, curiositas. « Sollicitavit enim eum quaedam experiendi cupiditas », inquit Augustinus lib. xi. de Genesi cap. ult. Quintus, inobedientia particularis et expressa. Comedisti de ligno, de quo praeceperam ne comederes, inquit Deus ad Adamum Gen. iii. Sextus, excusatio peccati. Mulier, quam dedisti mihi sociam dedit mihi, Genes, m. Septimus, laesio proximi. Nam in Adam omnes moriuntur, I Corinth. xv.
In peccato mulieris primus fuit, superbia. Augustinus lib. xi. de Genes, cap. 3. Secundus, infidelitas, qua serpenti.credidit, ct Deo non credidit. Augustinus ibibem. Tertius, concupiscentia cibi prohibiti. Vidit enim lignum, quod esset pulchrum visu, et ad vescendum suave, Genes, iii. Quartus, inobedientia particularis, et notissima. Sumpsit enim de fructu, et manducavit, ’ Gen. iii. Quintus, inductio viri ad peccandum. A ttulit viro, qui et ipse comedit, Genes, iii. Sextus excusatio peccati. Serpens decepit me, Genes, m. Septimus, laesio generis humani. Nam a muliere initium peccati, et per illam omnes morimur, Eccles. xxv.
Jam vero si conferamus actus ipsos malos inter se, inveniemus peccatum viri aequale esse, aut aliquanto gravius peccato mulieris; si conferamus personas peccantes, inveniemus in multis peccatum viri esse gravius, in paucissimis gravis esse peccatum mulieris.
Primus actus utriusque, fuit superbia, et superbia plane eadem. De utroque enim scribit Augustinus lib. xi. de Genes, cap. 34: e Quid mirum, si superbi volentes esse sicut Dii, evanuerunt in cogitationibus suis? » Et cap. 35: « Impari sexu, pari fastu. »
Secundus actus utrique communis fuit infidelitas, et infidelitas eadem, aut persimilis, uterque credidit se non moriturum sed futurum sicut Deum, hoc solum videtur esse discriminis, quod mulier credidit, praeceptum non esse datum, aut a se non bene intellectum; vir credidit veniale fore peccatum, si praeceptum transgrederetur, ac per hoc non ita accipiendum praeceptum, ut
verba sonare videbantur. Itaque fere in idem recidit infidelitas utriusque.
Tertius actus communis, fuit inobedientia omnino eadem, ut notum est.
Quartus actus communis utrique fuit, excusatio peccati. Et in hoc actu gravior fuit iniquitas viri, quam mulieris. Vir enim sociam accusavit, mulier hostem; et praeterea vir in Deum culpam rejecit, cum ait: Mulier quam dedisti mihi, etc. Mulier in serpentis astutiam, et in suam simplicitatem: Serpens, inquit, decepit me.
Quintus actus communis utrique, fuit Iassio generis humani; et in hoc etiam actu sine controversia gravius Adam, quam Eva peccavit. Nam Eva occasionem dedit perditioni generis humani, sed Adam vera ac propria causa fuit ejus perditionis. Nam si sola Eva pecasset, non propterea corruptum esset genus humanum, siquidem, per unius. hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, et in uno homine, Adamo videlicet, omnes peccaverunt, Roman. v.
Sextus actus viri proprius, fuit amor nimius in conjugem, cui respondet sextus actus mulieris proprius, invitatio viri ad peccandum. Qui duo actus videntur omnino similes; cum Eva non alia de causa virum incitaverit ad cibum vetitum degustandum, nisi quia valde diligebat eum, et ut bonum quod se invenisse credebat, cum eo communicaret.
Septimus actus viri proprius, fuit cupiditas experiendi, an cibus ille mortem atferret; cui respondet septimus actus mulieris proprius concupiscentia cibi illius, qui vel ipso aspectu speciem et suavitatem prae se ferebat. In hoc vero actu quis non videt, graviorem esse viri culpam, quam mulieris? nam curiositas illa viri tentatio Dei erat, et quidem periculosa admodum; cupiditas mulieris tentatio fuit gulae, quae ab objecti praesentia facile irritatur. Actus igitur mali per se considerati, magis virum, quam mulierem damnant.
Quod si personas consideremus, aliasque actuum illorum circumstantias longe clarius apparebit majorem viri, quam foeminae culpam esse judicandam. Primum enim, vir erat sapientior et fortior. Deinde, vir caput erat mulieris, et eam docere, non eam audire debuit. Quod exprobrans illi Deus ait:
Quia audisti vocem uxoris tux etc. Tertio, vir hostem habuit debiliorem, mulier fortiorem, ut notum est. Quarto, vir a Deo praeceptum acceperat, mulier a viro (ut supra ex Ambrosio et Augustino docuimus.) Quinto mulier magis agnovit culpam, quam vir, siquidem confessa est errorem, cum ait, Serpens decepit me: vir neque errorem, neque culpam agnovisse videtur. Sexto, Deus longe gravius Adamum reprehendit, quam Evam. Ait enim per irrisionem: Ecce Adam sicut unus ex nobis factus est etc. Septimo, cum Deus et virum, et mulierem propria poma mulctasset, poenam mortis, quae utrique communis futura erat, soli Adamo significavit, dicens: Pulvis es, et in pulverem reverteris.
Peccatum primi hominis fuisse aliquo modo
peccatorum omnium gravissimum, non tamen
absolute.
Ultima quaestio de peccato primi hominis esse solet, an fuerit peccatorum omnium gravissimum. Est autem communis Doctorum responsio, non absolute, sed secundum aliquid omnium peccatorum fuisse gravissimum. Yide S. Thomam in 2. 2. q. 163. art. 3. et caeteros Theologos iu 2. sentent. distinet. 21.
Et quidem, quod non fuerit omnium peccatorum absolute gravissimum, facile probari potest. Illud enim peccatum absolute dicitur gravius, quod secundum speciem suam est gravius. Illud absolute gravissimum, quod secundum speciem suam est gravissimum. Illud autem secundum speciem suam est gravius, cujus objectum majori bono contrarium est, et ideo cum nihil sit amori Dei praeferendum, nullaque sit virtus charitate praestantior, efficitur ut nihil sit in malis deterius odio Dei. Porro peccatum primi hominis non fuit proprie odium Dei, sed superbia, inobedientia infidelitas, quae non charitati, sed humilitati, obedientiae, ac fidei proprie opponuntur.
Quod autem secundum aliquid peccatum illud peccatorum omnium gravissimum fue-r rit, demonstrat S. Augustinus ex triplici capite. Primum ex falicitate non peccandi, quae major fuit in Adam, quam in aliis hominibus unquam. Ilabuit enim praeceptum unum tantum, idque levissimum; habuit multa, quae
ad servandum impellerent, Dei jubentis auctoritatem, et gravissimas poenas transgressori propositas: caruit concupiscentia, quae ad peccandum induceret. Sed Augustini verba audiamus, lib. xiv. de civit. Dei, cap. 12: « Hoc, inquit, de uno cibi genere non comedfendo, ubi aliorum tanta copia subjacebat, tam leve praeceptum ad observandum, tam breve ad memoria retinendum, ubi praesertim nondum voluntati cupiditas resistebat, quod de poena transgressionis posteasubsecutumest, tanto majore injustitia violatum est, quanto faciliore posset observantia custodiri. » Et in eodem lib. cap. 15: « Ubi enim magna est inobedentiae poena proposita, et res a creatore facilis imperata, quisnam satis explicet, quantum malum sit non obedire in re facili, et tantae potestatis imperio, et tanto terrenti supplicio? »
Altera ratio ducitur ab ingratitudine pri* mi hominis, qui summa felicitate in paradiso fruebatur. Nunc enim maxima a Deo beneficia habemus, sed partim in fide, ut beneficium incarnationis, partim in spe, ut sempiternam felicitatem, ex quo fit, ut parum admodum illa cognoscamus: deinde admista nunc sunt beneficia flagellis, et consolationes tribulationibus. Quocirca non est adeo mirum, si in his tenebris et in hoc exilio multi Deum deserant, et ad temporalia bona declinent. At Adam plurima habuit Dei beneficia, maximum lumen, nullas tribulationes, nullam ignorantiam, et tamen Deum deseruit: « Quia (inquit S. Augustinus lib. xiv. de Civit. Dei, cap. 15.) contempus est Deus jubens, qui hominem creaverat, qui ad suam imaginem eum fecerat, qui caeteris animalibus praiposuerat, qui in paradiso constituerat, qui rerum omnium copiam, salutisque praestiterat etc., justa damnatio subsecuta est. » Et lib. xxi. cap. 17: Sed poena aeterna ideo: » dura, et injusta sensibus videtur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum, deest ille sensus altissimae, purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit, quantum nefas in illa prima praevaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto majore iniquitate dereliquit Deum, et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. »
Tertia ratio sumitur a laesione generis humani. Peccatum enim in eadem specie tanto majus est, quanto pluribus nocet. Nullum autem fuit unquam peccatum, quod pluribus noceret, quam peccatum Adae. Siquidem universum genus hominum damnationi addixit: « Hinc est (inquit Augustinus loco citato) universa generis humani massa damnata, quoniam qui hoc primitus admisit, cum ea, quae in illo fuerat radicata, sua stirpe punitus est.» Videeumdem Augustinum in Enchirid. cap. 26. et 27.
Chapter 42 of 93