Caput V. Solvuntur objectiones, et explicatur, quae fuerit surperbia primorum hominum
Superest objectiones aliquas solvere, quae contra ea, quae capite superiore docuimus, afferri solent.
Prima objectio Lutheri. Satanae tentatio eo tendebat, ut primum crederet Eva non esse verum, quod Deus dixerat, morituros videlicet, qui fructum ligni vetiti gustarent, deinde fructum illum gustando legem Dei praevaricaretur, succubuit autem Eva tentationi, igitur primum peccavit non credendo, deinde fructum vetitum degustando. Responsio. Satanas non solum ad infidelitatem, et inobedientiam, sed etiam ad superbiam adducere conabatur Evam. Nam ideo dixit, scit enim Deus, quia quacumque die comederitis aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii scientes bonum et malum. Quare mulier in eo primum a tentatore seducta et devicta est, quod in superbiam elata affectavit esse sicut Deus, sciens bonum et malum; deinde per superbiam excsccata credidit diabolo, et non credidit Deo, et in apertam inobedientiam lapsa est.
Secunda objectio Lutheri et Calvini. Fides est radix, et origo justitiae, ergo infidelitas radix, et origo injustitiae. Responsio. Ex antecedente ab adversariis posito, sequitur oppositum consequentis. Quia enim fides est origo justitia;, sequitur infidelitatem non esse originem, sed finem injustitiae. Nam quod est primum in generatione, est ultimum in resolutione. Fundamentum est principium aedificationis, sed eversio fundamenti non est principium, sed finis destructionis. Qui enim aedificat a fundamento incipit, intecto desinit: qui destruit incipit a tecto, desinit in fundamento. Et in animantibus cor primum incipit vivere: ultimum desinit vivere. Quare numquam in Scripturis dicitur, radix omnium malorum est infidelitas, sicut dicitur: radix omnium malorum est cupiditas, id est, amor sui, sive propriae excellentia;, qua; est superbia. Neque legimus usquam, initium omnis peccati infidelitas, sicut legimus, initium omnis peccati superbia.
Tertia objectio Calvini. Nunquam repugnare imperio Dei ausus fuisset Adam, nisi ejus verbs incredulus. Responsio, Adam non fuisset ausus imperio Dei manifesto et expresso, quo lignum scientia; vetabatur, repugnare, nisi verbo ejus incredulus: sed nec fuisset verbo, Dei incredulus, nisi per elationem a Deo aversus divina luce destitutus, tenebrescere coepisset, ut sanctus Augustinus de Eva scribit, lib. xi. de Genes, cap. 30 et lib. xiv. de civit. Dei, cap. 13. Atque hinc ' explicari potest alius locus ejusdem S. Augustini ex lib. xiv de civit. Dei, cap. 17. ubi videtur primum peccatum primorum hominum constituere in infidelitate cum dicit: « Hoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes, et obedientes non committerent, quod eos cogeret experiri, infidelitas et inobedientia quid nocerent. » Solum enim ex hoc loco probatur fuisse in peccato primorum hominum infidelitatem, et inobedientiam, apertam videlicet, quam commiserunt dum lignum vetitum degustarunt: sed non probatur non praecessisse superbiam, et inobedientiam occultam, de qua idem Augustinus loquitur loco citato, in eodem lib. cap. 13.
Quarta objectio est Bonaventura; et Scoti qui afferunt testimonium S. Augustini ex lib. xi. de Genesi ad litteram, cap. 12 et cx lib. xiv de ci vitat. Dei, cap. 11. ubi S. Augustinus scribit Adamum incidisse in peccatum inobedientia; cx amore immoderato erga conjugem, ac per hoc primum peccatum Adami fuisse amorem illum uxoris, non autem superbiam. Ac ne forte respondeatur, amorem nimium erga conjugem fuisse priorem inobedientia manifesta, non autem inobedientia, vel superbia occulta, notandus est locus adductus ex lib. xi de Genesi ad litteram, cap. 12. ubi Augustinus scribit, Adamum fuisse in statu innocentia;, quando uxorem immoderate amare coepit, sic enim loquitur: « Adam noluit Evam contristari, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia; non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum sensciat in resistente lege membrorum legi mentis sua;, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit, ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus. » Et confirmari potest hoc argumentum ex cap. m. Genes. ubi Deus enumerans peccata Adami, primum ponit, quod audierit vocem uxoris sum, secundum quod comederit de ligno vetito.
Respondeo: sanctus Augustinus vult quidem amorem inordinatum erga uxorem fuisse priorem in Adamo, quam esset aperta inobedientia, ut loca citata demonstrant, tamen non vult priorem fuisse, quam superbiam occultam. Nam lib. xiv. de civit. Dei, cap. 13. contrarium in his verbis docet: « Spontaneus est autem iste defectus; quoniam si voluntas in amore superioris immutabilis boni, a quo illustrabatur, ut videret, et accendebatur, ut amaret, stabilis permaneret, non inde ad sibi placendum averteretur, et ex hoc tenebresceret et frigesceret, ut vel illa verum crederet dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris pireponerct voluntatem etc. »
Primo igitur secundum Augustinum fuit superbia occulta in animo Adami, deinde vitium inordinati amoris erga uxorem, postremo aperta mandati divini transgressio. Seque in lib. xi. de Genesi ad litteram, cap. 42. dicit S. Augustinus Adamum fuisscj in statu innocentia;, quando immoderate uxorem amare coepit, sed dicit, nondum sensisse concupiscentiam carnis repugnantis
legi mentis. Potuit enim fieri, ut amissa innocentia, originalique justitia, non continuo extiterit in carne motus ille pudendus, quamvis continuo existere potuerit. Nam etiam hoc tempore, quo justitia originali caremus, non semper patimur carnis rebellionem, etEva non solum per superbiam interiorem, sed etiam per exteriorem inobedentiam lapsa fuerat in peccatum, et tamen non continuo sensit carnis rebellionem, alioqui nuditatem suam agnovisset, et erubuisset antequam virum suum ad peccandum induceret.
Quinta objectio, quae Scoti est. Homo prius cognoscit alia, quam se, ergo prius amat amore amicitiae alios, quam se, ac per hoc prius fuit in Adamo inordinatus amor uxoris, quam propriae excellentiae.
Itespondeo: Haec objectio in multis peccat. Primum enim cum Adam habuerit scientiam infusam a Deo, potuit prius cognoscere se, quam alia. Deinde, quidquid sit de aliis rebus, certe prius cognovit se, quam uxorem, cum aliquanto tempore vixerit, antequam uxor ejus existeret. Praeterea non est necessarium, ut quod prius cognoscitur, prius ametur, cum possit aliquid cognosci, et non amari: denique mulieris primum peccatum fuit amorproprius, ut Scotus fatetur, cur igitur non potuit etiam primum peccatum viri esse amor proprius?
Sexta objectio. Si per superbiam primi homines initio lapsi essent, id profecto accidisset, quia cupierunt fieri sicut Dii, ut Satan illis promittebat. Qiuero igitur, an crediderint se posse fieri sicut Deos, an vero non crediderint: nam si crediderunt, certe in errorem, atque adeo in infidelitatem, prius quam in elationem, et superbiam lapsi sunt: si non crediderunt, non apparet quemmadmodum appetere potuerint, fieri sicut Dii. Neque enim id appeti potest, quod non posse fieri creditur.
Respondeo. S. Augustinus in explicat. Psalm. lxviii. tractans illa verba: Qua non rapui tunc exolvebam, scribit, primos homines rapere voluisse divinitatem, et perdidisse felicitatem. Quod non ita accipiendum est, quasi voluerint mutare naturam, et ex hominibus Dii per essentiam fieri. Nam idem ipse Augustinus in plurimis locis explicat, superbiam primorum hominum in eo sitam fuisse, quod optaverint fieri Dii per imita-
tiouem, ct similitudinem, ut sicut Deus scit bonum et malum, nec eget aliquo rectore, et gubernatore, nec alicujus potestati subditus est; ita ipsi scirent bonum, ct malum, nec Dei providentia indigerent, neque illius imperio et potestati subessent. Lib. ii. de Genesi contra Manichaeos, cap. 15: « Videmus, inquit, his verbis, per superbiam peccatum esse persuasum. Ad hoc enim videt, quod dictum est, Eritis sicut Dii. Quid hic intelligitur, nisi persuasum esse, ut sub Deo esse nollent, sed in sua potestate potius sine domino, ut legem ejus non observarent, quasi invidentes sibi, ne se ipsi regerent, non indigentes illius interno lumine, sed utentes propria providentia, quasi oculis suis ad dignoscendum bonum, et malum, quod ille prohibuisset. Hoc est ergo, quod persuasum est, ut suam potestatem nimis amarent ctc. » Tractat. -4. in epist. Joan.: « Contempsit Adam in paradiso positus praeceptum Dei, et erexit cervicem, veluti in potestate sua esse cupiens, et nolens subdi potestati Dei. » Idem docet in Enchirid. cap. ii lib. vm de Genesi ad litteram, cap. 13. et lib. xi. cap. 30. et lib. xiv. de civitat. Dei, cap. 13. quae loca capite superiore citavimus.
Porro initium hujus superbiae potuit esse, ac fuit in homine sine ullo praecedente errore per solam incogitantiam, sive inconsiderationem: Non enim coepit superbia hominum ab illo actu, Nolo esse sub Dei potestate, sed post audita verba diaboli: Eritis sicut Dii scientes bonum et malum (quae verba mulier ab ipso diabolo, vir a muliere audivit, sicut e contrario, praeceptum Dei vir ab ipso Deo, mulier a viro audierat, teste Augustino lib. xi. de Genesi cap. 31.) volvere coeperunt intra se, pulchrum esse non pendere ab alio, ct simul coeperunt delectari propria potestate, eamque appetere, ac vehementer placere sibi; et occupati ejusmodi cogitatione, delectatione, ac desiderio, non erexerunt animum ad Deum, neque cogitaverunt, id neque fieri posse, neque sibi expedire, atque ita paulatim ad se magis, ac magis conversi, et a Deo aversi cajcutire coeperunt, et fidem habere verbis Satanae, et Dei, praeceptum, minasque contemnere. Sic enim (ut docet Augustinus lib. xiv de civit. Dei cap. 28.) gradatim pergitur in via iniquitatis ab amore sui usque ad contemptum Dei, quemadmodum in via justitiae ab amore Dei, usque ad
contemptum sui. Itaque simile videtur fuisse peccatum primum hominum primorum ei peccato, quod a Theologis dicitur delectatio morosa. Neque enim qui circa pecunias, aut dignitates, aut voluptates delectationem morosam habent, statuunt furtis, ambitioni, aut fornicationi operam dare, neque cogitant, fieri ne possit an non, quod animo volvunt, sed solum ea cogitatione delectantur, ac si res ipsa praesto esset, et peccatum non imaginatione, sed opere patraretur.
Chapter 38 of 93