Caput XII. De poenitentia, et salute primorum hominum
Restat pars ultima hujus disputationis, qua? erat de primorum parentum poenitentia et salute. Fuit enim u na ex Tatiani hairesibus, primos homines post mortem a?terna? damnationi addictos fuisse. Qui error communi Patrum, et Ecclesia? consensu rejectus est. Nam imprimis quotquot scribunt de hieresibus Tatianum reprehendunt, quod saluti primorum parentum contradicere ausus fuerit.
Vide Iraeneum lib. i. cap. 30. et 31. Tertullianum in lib. de pra?scriptione adversus haereticos cap. 32. Epiphanium in ha?resi Tatiani, qua? est 46. Philastrium in Catalogo hajreticorum. Augustinum in lib. de ha?resisibus cap. 23. Quibus adde ejusdem S. Augustini testimonium ex epistol. 99. ad Evodium in ha?c verba: « Et de illo quidem primo homine, patre generis humani, quod eum ibidem (Christus ad inferna descendens) solverit, Ecclesia fere tota consentit. Quod eam non inaniter credidisse credendum est undecumque hoc traditum sit, etiamsi canonicarum Scripturarum hinc expressa non proferatur auctoritas. Quemquam illud, quod in lib. Sap. cap. 10. scriptum est; ha?c illum, qui primus factus est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit ei virtutem continendi omnia, magis pro hac sententia, quam pro ullo alio intellectu facere videatur. »
Quo loco S. Augustinus primum probat ex traditione non scripta, Adamum salvatum esse, deinde ex Scriptura; neque revocat in quaestionem, an liber Sapientia} sit canonicus, sed an verba ejus libri ita perspicue pro hac sententia faciant, ut nihil contra objici possit. Et plane (ut ipse etiam indicat) non apparet, quomodo aliter intelligi possint illa verba ( eduxit cum a delicto suo ) quam de poenitentia, et salute primi hominis.
Adliaeo S. Irenaeus in lib. nr. cap. 34. et seq. multis rationibus probatur conatur primos parentes salvos esse. Primum, quia nova est sententia contraria, et ab ipso Tatiano primum excogitata. Deinde, quia Deus non maledixit Adamo et Evae, sicut maledixit serpenti, cujus salvus omnino deplorata erat. Quo argumento utitur etiam Tertullianus in lib. ii. adversus Marcionem: « Ideo, inquit, nec maledixit ipsum Adara et Evam, ut restitutionis candidatos, ut confessione revelatos. » Tertio, quia Adam et Eva in signum poenitentia} induerunt se asperis perizomatis ex foliis ficulneis, quasi sacco et cilicio. Quarto, quia non videtur bonus pastor ovem centesimam, quae perierat, proprie invenisse, si primus homo, qui per eam significabatur, salvus non esset. Quinto, quid posset diabolus merito gloriari, se a Christo victum non esse, si filii, ac posteri primorum parentum, non ipsi primi parentes, de captivitate liberarentur. Diabolus enim primos parentes proprie superavit, caeteros autem homines ideo jure captivos tenet, quod filii sint eorum, quos ipse jure belli servos suos fecit, A quo enim quis superatur, ejus servus efficitur.
Addit Epiphanius haeresi 46. aliud argumentum ex eo, quod non sine ingenti mysterio Adam sepultus fuisse traditur in eo ipso loco, ubi Christus in cruce pendens sanguinem suum fudit; qui quidem locus a cranio primi hominis ibi reperto Calvariae nomen accepit. Quorsum enim divina providentia hoc procurasset, ut cadaver primi hominis ea potissimum terra contegeretur, quae sanguine Redemptoris aspergenda erat, nisi ut intelligeremus, ipsum etiam primum hominem a peccato suo Christi sanguine expiatum?
Nam quod S. Hieronymus in comment. Matth. cap. 27. et epist. adEphes. cap. 5 hanc sententiam de primi hominis sepultura in monte Calvaria} refelli existimat ex lib. Josue cap. 14. ubi dicitur, Magnus Adam sepultus in Ca-
iath Arbe; qui locus dictus videtur Car
riath Arbe; id est, civitas quatuor, quia quatuor summorum hominum ossa contineat, Adam, Abraham, Isaac et Jacob, non multum nos movet. Nam sententia illa de sepultura Adami in monte Calvaria} non solius Epiphanii, sed aliorum multorum est, ut Origenis tract. 33. in Matth. Athanasii in sermone illo brevissimo de passione Domini qui incipit « Hominum certe peccata»; Basilii in cap. 3. Isaiae; Joannis Chrysostomi homil. 84, in Joan. Anastasii Sinaitae lib. vii. contemplat. in Exam. Germani in theoria rerum Ecclesiasticarum, Euthimii et Theophilacti in cap. 27. Matth. Ex Latinis antiquissimus Tertullianus ita de hac re scripsit in lib. ii. adversus Marcionem carmino scripto.
Golgotha locus est, capitis Calvaria quondam, Lingua paterna prior, sic illuni nomine dixit.
Hic m- dium terrae est, hic est victoria signum,
Os magnum hic veteres nostri docuere repertum, Hic hominem primum suscepimus esse sepulium. Hic patitur Christus pio sanguine terra madescit, Pulvis Adae ut possit veteris cum sanguine Christ Commixtus stillantis aquae virtute levari.
Haec ille. Idem postea scripsit Cyprianus, vel quicumque est auctor, sermone de Resurrectione Domini. Ambrosius epist. 19. ad Horontianum, et in cap. 23. Lucae. Augustinus serm. 71. de tempore, et quod magis admirandum videtur, ipse IIiei'onymus in epistola ad Marcellam, in qua hortatur illam, ut veniat in Palestinam.
Ad argumentum illud, quod dicebatur, Adam sepultus in Hebron, quae est Cariath Arbe, responderi potest, per Adam maximum non intelligi eo loco primum parentem, sed hominem quemdam magnum, qui dicebatur proprio nomine Arbe. Nam vox hebraica DIS communis est ad nomen proprium primi parentis, et ad commune omnibus hominibus, sed quando praefigitur (") demonstrativum, ut hoc loco, ubi habemus DUSM non solet esse nomen proprium, sed commune. Praeterea in eo loco, Josue cap. 14. vers. 13. dicitur, Arbe homo maximus inter Enacim. Cur autem sic dicatur, colligitur ex cap. 13. vers. 13. et ex cap. 21. vers. 11. ubi legimus, Arbe fuisse partem Enac, ac proinde caput, et principem omnium Enacitarum. Itaque dicebatur Hebron Cariath Arbe, quia erat civitas Arbe, qui Arbe fuit maximus homo inter Enacitas, quia erat pater Enaci, a quo Enacitae omnes ducebant originem. Fortassis etiam fuit maximus homo proceritate corporis, siquidem Enacitae gigantes
erant, ut perspicuum est ex cap. xiii. Num ubi qui terram promissionis lustraverant, dicunt: Ibi vidimus monstra quxdam filiorum Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustx videbamur.
Chapter 44 of 93