Caput VII. Adamum proprie non fuisse seductum
Ex his, qua; diximus capite superiore, solvi potest alia qua;stio. Utrum videlicet Adam proprie seductus dici possit. Nam ab una parte B. Pauli verba clarissima sunt: Vir non est seductus, mulier autem seducta in praevaricationem fuit I Timoth. ii. Et rursus: Timeo, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrunpantur sensus vestri, II Corinth xi.. Ubi nulla mentio fit Adami. Ab altera parte communis patrum sententia id videtur habere, ut Adam fuerit seductus.
S. Ignatius in epist. ad Trallianos: e Dia¬
bolus, inquit, per mulierem seduxit Adam patrem generis nostri. » S. Irenaeus lib. m. cap. 33. alias 37: « Ab altero Adam seductus sub occasione immortalitatis, statim timore corripitur etc. » S. Epiphanius hteresi 38. qua; est Caianorum: « Ipse, inquit, Diabolus per mendacium decepit Evam, et Adam. » S. Joannes Chrysostomus hora. 9. in priorem ad Timotheum; « Ad comparationem, inquit, mulieris dicit illum non fuisse seductum. » Ubi docet Adamum seductum fuisse, sed minori seductione, ita ut ad comparationem mulieris videatur non fuisse seductus. S. Cyrillus Alexandrinus lib. ii. in Joan. cap. 3: « Sed posteaquam diabolica fraude seductus, Dei prmeepta contempsit, et spreto mandato gratiam perdidit, terram se •esse, et in terram reversurum audivit. »
S. Hilarius (ut ad Latinos veniamus) can. 3. in Mattii.: « Serpens, inquit, Adam pellexerat, et in mortem fallendo traduxerat. » S. Ambrosius in lib. de paradiso, cap. 4: « Mulier, inquit, prior decepta est, et virum ipsa decepit. » S. Augustinus tract. in Psal. 08. in illud: Quae non rapui tunc exolvebam: « Quis, inquit, rapuit? Adam. Quis primum rapuit? ille ipse qui seduxit Adam.» S. Prosper in lib. contra Collatorem, c. 21: « Postquam Adam se deceptori suo subdidit, perdidit boni scientiam. S. Leo serm. 2. de Nativitate Domini: « Gloriabatur, inquit, diabolus sua fraude deceptum hominem divinis caruisse muneribus. » S. Fulgentius lib. ii. de Incarnatione, et gratia Christi, cap. 22.: « Quia primus homo, inquit, in superbia diabolica est persuasione dejectus, perdidit humilitatem, perdidit fidem etc. » Propter hanc apparentem sanctorum Patrum cum Apostolo Paulo discordiam, multi conati sunt verba B. Pauli ita interpretari, ut ex iis non posset colligi. Adamum vere ac proprie non fuisse seductum: sed ete interpretationes non omnino convenire videntur verbis, et intentioni Apostoli. Percurram breviter praecipuas. Prima est. Vir non est seductus, id est, a Diabolo. Nam a muliere seductus est. Secunda. Vir non est seductus, id est, non est seductus prior. Nam ante cum mulier seducta fuit. Tertia. Vir non est seductus, id est, non scribitur, in Genesi ejus, seductio; quemadmodum Melchisedech dicitur ab Apostolo Hebr. vil. sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium die-
rum, neque finem vita} habens, quia nihil horum de eo legitur in Scripturis. Quarta. Vir non est seductus, id est, in praevaricationem, sicut mulier seducta est in praevaricationem. Nam mulier seducta, fuit auctor praevaricandi viro suo. Tir autem seductus, non fuit ulli auctor praevaricandi.
Ilai quatuor explicationes non videntur quadrare omnino in hunc locum Apostoli. Tum quia absolute ipse pronuntiat. Vir non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione est; ac si diceret, uterque praevaricatus est, sed vir sine aliquo seducente se, mulier ah alio circumventa atque seducta; tum quia intentio Apostoli eo loco erat, demonstrare mulieres non ita pollere judicio, ac vigore animi, ac viros, et propterea non debere eas docere in Ecclesia sed a viris discere. Nam cum dixisset: Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio, utrumque probat. Et primum, quod mulier non debeat dominari in virum, sed subjecta esse, inde colligit. Quia prior Adam formatus est, deinde Eva. Et, ut addit I ad Corinth. xi: Mulier ex viro non vir ex muliere; et mulier propter virum, non vir propter mulierem formatus est. Quod autem mulier discere debeat, non docere, probat, Quia vir non est seductus, mulier seducta in praevaricatione est. Quod quidem eo tendit, ut ostendatur mulier simplicioris esse natura}, minoris judicii et prudentiae, quam vir, nam (ut notat Chrysostomus in commentario hujus loci) maluit Apostolus dicere, vir non est seductus, mulier est seducta, quam Adam non est seductus, Eva est seducta, ut ostenderet id quod accidit Adamo et Evae provenisse ex differentia naturali viri, et mulieris, et naturaliter viros esse prudentiores, et ingenii, ac judicii melioris et maturioris, quam fmmina? sint; ac propterea mulieres, qua} tam facile seducuntur, non esse idoneas ad docendum.
Jam vero quatuor illa} interpretationes, si verae essent, redderent argumentum Apostoli plane infirmum ac debile. Non enim propterea censendum est, mulieres immaturi judicii esse, et ad docendum ineptas, quod Eva seducta sit a Diabolo, et Adam a muliere, vel quod Eva sit prius seducta, quam Adam, vel quod Evae seductio scripta sit in Genesi, Adae seductio non sit scripta; vel
denique quod Evae seductio fuerit causa praevaricationis Ada}, non contra. Nam quod Eva seducta sit a diabolo, Adam a muliere, tantum abest, ut arguat mulierem simplicioris esse natura?, quam virum, ut potius arguat contrarium, siquidem longe difficilius est, evadere insidias diaboli, quam mulieris. Quod autem Eva prior seducta fuerit, Adam posterior, quodque unius seductio scripta sit, non alterius, nihil ad rem propositam facere videntur, cum per accidens se habeant ad vigorem animi demonstrandum. Quod denique Eva} seductio causa fuerit praevaricationis viri, per accidens foetum est, tum quia prior ipsa seducta est, tum quia nullus tunc erat, cui vir praevaricandi occasionem dare posset.
Verissima est igitur S. Augustini sententia, quam superiore capite secuti sumus; videlicet Adamum proprie non fuisse seductum, et verba Apostoli sine ulla additione proprie, et formaliter (ut more scholastico loquamur) esse accipienda, cum ipse ait: Vir non est seductus, mulier seducta in praevaricatione est. Nam in tribus erravit Adam (ut supra diximus) quod crediderit peccatum esse veniale mandatum Dei praevaricari; quod crediderit se manducando cibum vetitum, non esse moriturum; quod crediderit, se futurum similem Deo, et nullius providentiae, imperioque subjectum.
Primi erroris causa fuit amor nimius erga conjugem, ac per hoc non seductio alicujus, qui per dolum cum deceperit, sed propria ipsius pravitas, et caecitas ex praecedente elatione subsecuta. Secundi erroris causa fuit, praeter propriam caritatem, experientia, quam habuit cum vidit uxorem illo cibo manducato non esse mortuam, fortasse etiam uxoris adhortatio, qua} tamen proprie seductio dici non poterat, cum ipsa non animo fallendi, sed simpliciter, quod verum esse credebat, viro suo proponeret. Tertii erroris occasio fuit, verbum serpentis a muliere viro suo relatum (eritis sicut Dii), causa autem fuit non ipsius serpentis, aut mulieris auctoritas, vel persuasio, sed tum experientia pra}cedens, quae ut fecit eum dubitare de 'illo (morte moriemini), ita fecit propendere ad credendum illud (eritis sicut Dii); tum propria superbia, id est, amor propria? potestatis, libenter enim et facile credimus quod amamus. Vide Augustinum lib. xi. de
Genesi ad litteram, cap. ult. et lib xiv. de civit. Dei, can. 11.
Neque vero sancti illi Patres, qui scribunt, Adamum seductum fuisse cum Apostolo pugnant, aut Apostolum non legerunt, vel non intellexerunt: sed de seductione Adami alio modo locuti sunt. Nam ipse etiam Augustinus alicubi scribit, Adamum fuisse seductum, alicubi non fuisse seductum, nec tamen secum ipse pugnat, sed alio, atque alio modo seductionem accipit. Itaque Patres id solum significare voluerunt, Adamum a diabolo, non quidem immediate, et proprie, sed mediate, occasionabiliter, et materialiter (ut sic loquamur) fuisse seductum. Qua significatione eamdem vocem accipit B. Paulus cum ait: Peccatumper mandatum, seduxit me et per illud occidit, Ilom. vii; Qui se existimata liquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit, Galat. vi; Sapiens cum dicit: Creaturas factas esse in muscipulam pedibus insipientium, Sapient, xiv, et Daniel cum ad senem illum scelestum loquitur: Species decepit te. et concupiscentia subvertit cor tuum, Dan. xm..
Possent etiam juxta hanc sententiam recte accipi duae priores interpretationes ex illis quatuor, quas refutavimus. Nam prima interpretatio, quae erat: Yir non est seductus (id est) a serpente, verissima est, si hunc habeat sensum: Mulier vere et proprie seducta est, quia serpens eam animo fallendi astute decepit, cum ei proposuit falsum sub specie veri; at vir seductus quidem aliquo modo est a muliere, sed non proprie, quia nec illa intentionem habuit fallendi, nec ipse ob ejus persuasionem, sed ob ejus amorem excaecatus est, et hoc existimo S. Joannem Chrysostomum sibi voluisse, cum interpretationem illam excogitavit. Ipse enim primus est auctor illius interpretationis.
Secunda interpretatio, quae erat: Yir non est seductus, id est, prior; quae magnos quo' que auctores habet, S. Epiphani um haeresi 38. S. Thomam, Theodoretum, et QEcumenium in commentario, vera erit, si hoc modo accipiatur, vir non est seductus prior, quia videlicet diabolus agnoscens virum sapientiorem, non ausus est illum immediate aggredi, sed a muliere, quae facilius seduci poterat, incoepit, ut ea seducta, virum etiam dejiceret, si non proprie seducendo, at certe blanditiis mulieris inflectendo, atque ad peccandi societatem impellendo.
Chapter 40 of 93