Caput VI. Primos parentes amisisse fidem, et qim fuerit eorum infidelitas
Disseruimus de superbia primorum hominum, quam ostendimus fuisse principium primi peccati et simul explicuimus queenam superbia fuerit. Nunc de infidelitate eorumdem breviter disserendum erit, et simul explicandum, in quo erraverint Nam etiamsi contendimus, primum peccatum primorum hominum non fuisse infidelitatem, non tamen negamus, eos post superbiae peccatum incidisse in infidelitatem, quae est communis Patrum sententia.
Tertullianus in n. lib. adversus Marcionem cap. 2: « Quis, inquit, dubitabit, ipsum illud Adae delictum haeresim pronuntiare; quod per electionem suae potius, quam divinae sententiae admisit?» Ambrosius in epist. 33. lib. v. ad Marcellinam sororem scribens, inducit Deum ita loquentem ad Adamum: « Agnoscis esse te nudum, quia bona indumenta fidei perdidisti. » Augustinus in Enchirid. cap. 43. enumerans partes primi peccati, primo loco ponit superbiam, secundo infidelitatem: « Sacrilegium, inquit, illic est, quia Deo non credidit. » Item lib. xiv. de civit. Dei, cap. 17. « IIoc itaque cognoverunt, quod felicius ignorarent, si Deo credentes, et obedientes non committerent, quod eos cogeret experiri infidelitas, et inobedientia quid nocerent. » Denique lib. I. adversus Julianum cap. 3. citat Augustinus in eamdem sententiam Olympium Episcopum Hispanum.
Prosperin responsione adcapitulaGenuensium, dubio 3. « Quid est, inquit, quod eidem naturae solam fidem non vult esse prre-
ceptam, quam nisi primam (Adam) amisisset, eniteris bonis omnibus non careret? Credendo enim Adam diabolo, non credidit Deo. » Et infra: « Quomodo fides in Adam perdita, in quoquam filiorum ejus inveniretur, nisi eam idem spiritus, qui omnia in omnia in omnibus operatur infunderet? » Idem in libro contra Collatorem, cap. 19: « Perdidit, inquit, Adam fidem, perdidit continentiam, perdidit charitatem. » Et cap. 21: « Justitiam iniquitas depulit, humilitatem superbia destruxit, infidelitas rapuit fidem, captivitas abstulit libertatem. »
S. Leo serm. 4. de Nativitate Domini: « Homo primus, inquit, invido, et deceptori temere, atque infeliciter credidit. » S. Fulgentius lib. ii. de incarnatione, et gratia Christi cap. 22. « Primus, inquit, homo perdidit fidem, perdens autem fidem, perdidit divinam protectionem, scriptum est enim, qui non credit Deo, non protegetur ab eo. »
Sed merito quaeri potest, quid illud sit, quod primi homines Deo eon crediderint. Ac de fcemina quidem duae sunt opiniones, quidam enim existimant, eam non credidisse, mortem subsecuturaun, si fructum arborie vetitae degustaret, quin potius credidisse, Deum esse mentitum, et ex invidentia prohibuisse fructum illum optimum, et utilissimum. Et in hunc sensum exponunt verba illa: « Cur praecepit vobis Deus, Et nequaquam morierimi. Scit enim Deus -quod quacumque die comederitis; aperientur oculi vestri, et eritis sicut Dii scientes bonum et malum. » Ita docet Cyrillus lib. m. in Julianum. Chrysostomus hom. 16. in Genes. Augustinus lib. ii de Genesi contra Manichaeos cap. 13. Rupertus, Rabanus, et alii permulti in comment. cap. m. Genes.
Alii volunt Evam credidisse, non fuisse a Deo prohibitum fructum ligni scientiae boni et mali: seque ac virum suum non bene intellexisse verba Domini. Atque in hanc sententiam exponunt verba illa: Cur prsecepit vobis Deus, ut non ederetis de omni ligno etc. Ac si dictum esset, cur praecepisset Deus, ut a fructu alicujus arboris manu abstineretis, cum omnes sint bonae et salutares? Non est igitur cur credatis vos morituros, si lignum scientiae gustaveritis, scit enim Deus eam arborem utilissimam esse, quippe quae scientiam augeat, et ideo cum bonus sit, et vestri curam gerat, nunquam rem tam bonam vobis prohibuisset. Indicat hanc sententiam S. Augustinus lib. xi,- de Genesi ad litteram,
cap. 30. his verbis: «Arbitror quod putaverit (Eva) Deum alicujus significationis causa dixisse, si manducaveritis morte moriemini, atque ideo sumpsit de fructu ejus, et manducavit, et dedit etiam viro suo. » Eamdem insinuat Epiphanius haeresi Caianorum, quae est 38. ubi dicit, diabolum, ut mulierem seduceret, simulasse se amicum Dei: « Diabolus, inquit, per mendacium decepit Evam, et Adam, alia pro aliis dicens, et amicitiam cum creatore demonstrans. » Non igitur Deum mendacem, et invidum facere voluit, si amicitiam cum illo demonstravit.
Eidem sententiae non parum favet quod Apostolus II Corinth. xi, comparat seductionem Evae per serpentem cum seductione Corinthiorum per Pseudoapostolos. Neque enim illi aperte Deum calumniabantur, sed' transfigurantes se in Apostolos Christi, praetexebant honorem Dei, et verum Christi Evangelium. Favet quoque eidem sententiae, quod mulier non audierit a Deo immediate praeceptum, sed per Adamum illud acceperit, ut S. August. docet lib. xi. de Genesi ad littei’am, cap. 34. et Ambrosius de Institut. Virginis cap. 4. hinc enim facile fuit illi persuadere, aut praeceptum non esse datum, aut non esse sic accipiendum, ut Adam illi dixerat. Favet denique huic expositioni textus Hebraicus, siquidem illa vox BS03 quam noster interpres vertit, cur, magis ad verbum redderetur per particulam, vere quod, aut, etiam quod, ut sensus sit, estne verum, quod Deus praeceperit vobis, ne de omni ligno comederetis? ubi videmus insinuari dubitationem de ipso praecepto, datum ne fuerit a Deo, an non.
Accedit, quod secundum hanc explicationem clarius apparet seductio mulieris, et astutia serpentis. Nam seducitur quis, cum ei persuadetur aliquid falsum sub specie veri: at mulieri justae, et innocenti Deum esse invidum, et mendacem, non potuit prima fronte verisimile videri; se autem non bene intellexisse verba Dei, plane credibile videri potuit. Exemplum habemus in haereticis, qui Satanam in seducendis fidelibus studiose imitantur, neque enim Calviniani dicunt, mentitum esse Christum cum, pane in manibus sumpto, ait: IIoc est corpus meum; si enim hoc dicerent, neminem seducerent, sed ab omnibus ut blasphemi et impii repellerentur; sed dicunt, a Catholicis non recte
intelligi verba Christi, et per tropum accipienda quae a Catholicis sine tropo accipiuntur. Et similiter faciunt omnes alii haeretici, qui non Deum mendacem, sed Catholicos imperitos esse contendunt, et hac ratione multis imponunt.
Haec sententia posterior mihi valde probatur; tamen ob reverentiam gravissimorum auctorum, qui priorem sequuntur, non audeo hanc posteriorem ita priori illi anteponere, ut non illam etiam ut probabilem recipiendam esse censeam. Atque haec de infidelitate mulieris.
De viro, hoc est, Adamo, minor quaestio est. Nam teste B. Paulo in epist. I. ad Timor. cap. 2: Vir non est seductus, mulier autem seducta in prsevaricatione fuit. Et in ipsa sacra historia legimus dixisse mulierem Genes, iii: Serpens seduxit me. Virum autem non dixisse se fuisse seductum, sed comedisse pomum sibi a muliere allatum. Quare sive diabolus persuadere voluerit, Deum esse invidum et mendacem; sive praeceptum de fructu ligni scientiae non edendo, non fuisse accipiendum proprie, sed cum aliquo tropo; id mulier credidit, ac per hoc seducta in praevaricatione fuit: vir autem non credidit, nec seductus fuit, sed alia ratione erravit, nimirum (ut S. Augustinus multis in locis docet) existimavit veniale fore, si contra praeceptum Dei de fructu illo comederet, ne sociam, eamque unicam contristaret. In eo quoque erravit, quod cum videret, uxorem manducato cibo illo non esse mortuam, sibi ip^-e persuasit, se quoque non moriturum, si cibum eumdem manducaret. Quia vero credere tenebatur verbo Dei, quo dictum fuerat: Quocumque die comederis ex eo morte morieris, ideo Patres recte dicunt, Adamum Deo non credidisse, et infidelem, vel ut Tertullianus [loquitur, haereticum esse factum.
Denique tum ex praecedente elatione, tum ex habita experientia dubitare coepit, an forte verum esset quod diabolus dixerat, eritis sicut Dii; non enim Deus ironice dixisset: Ecce Adam sicut unus ex nobis factus est, nisi Adam aliquo modo credidisset se futurum sicut Deum cibum illum comedendo: hoc autem erat fidem habere diabolo, et non habere Deo.
Sed Augustinum audiamus lib. xiv. de civit. Dei, cap. 41: « Inexpertus, inquit, di¬
ti) ITira. II, 14. - Gen. III, 13.
vina; severitatis (Aliam) in eo falli potuit ut veniale crederet esse commissum. » Et lib. eodem cap. 13: « Vel, inquit, illa crederet verum dixisse serpentem, vel ille Dei mandato uxoris pr;e poneret voluntatem, putaretque se venialitcr transgressorem esse praecepti, si vita; sute sociam non desereret etiam in societate peccandi. » Et lib. xi. de Genesi ad litteram, c. 30: « Dedit, inquit, viro suo fortasse cum verbo suasorio, quod Scriptura tacens intelligendum reliquit. An forte nec suaderi jam opus erat viro, quando illam eo cibo mortuam non osse cernebat? » Et lib. eodem cap. ult., posteaquanr dixerat, Adamum comedisse fructum vetitum, ne conjugem contristaret, subjungit: « Ergo alio quodam modo etiam ipse deceptus est, sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci in illo modo, quo illa potuit. Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, quia id quod suadebatur, cum falsum esset, verum esse putatum est. » Et infra: « Sed etiamsi virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum internorum scrutatorem latere non potuit, sollicitavit aliqua expe-' rien di cupiditas, cum mulierem videret accepta illa esca non esse mortuam, secundum ea, qua; superius tractavimus, non tamen eum arbitror, si jam spiritali mente praeditus erat, ullo modo credere potuisse, quod eos Deus ab esca illius ligni invidendo prohibuisset. »
Chapter 39 of 93