Skip to the text

Caput I. Ordinationem vere ac proprie Sacramentum esse none legis, qui negaverint c.v hxreticis

Est igitur qurestio prima eaque prrccipua: Sitne Ordinatio Sacramentum proprie dictum. Negat Lutherus in lib. decaptivit. Ikibyl. cap. dc Ordine, ubi sine ullo ordine, et petulantissime disputat. Negat etiam Illyricus in Confessione Antuerpicnsi cap. xi. et Kemnitius in 2. par. exam. in disputatione de Sacramenta Ordinis pag. 1162. et sequentibus. Calvinus autem etiamsi plerisquein locis duo tantum ponit Sacramenta, Baptismum, et Comam, tamen lib. iv. Institut. cap. 14. §. 20. et cap. 10. §. 31. agnoscit Ordinationem esse verum Sacramentum; ac dicit se tantum duo antea posuisse, quod loqueretur de Sacramentis, qua; omnibus fidelibus communia sunt.

Philippus quoque Melanchthon, etsi in locis primo editis duo tantu m posuerat Sacramenta, tamen in locis editis anno 36. 52. et 58. Ordinationem vult esse verum Sacramentum, et fuse id probat. Item in Apologia Confessionis Augustanae art. 13. qui est de numero Sacramentorum; satis aperte docet, Ordinationem Ministrorum esse Sacramentum proprie dictum.

Nec valet responsio Kemnitii pag. 1167. ubi dicit, Apologiam esse intelligendam de voce Sacramenti largo modo accepta. Id, inquam, non valet. Nam Philippus dicit ad Sacramenta proprie dicta tria requiri, ritum, promissionem gratiae, et mandatum; deinde ex hoc fundamento probat Sacramenta esse proprie dicta, Baptismum, Eucharistiam, et Absolutionem. Deinde ex eodem fundamento rejicit Confirmationem, et Extremam unctionem, et paulo post etiam Matrimonium. De Ordine autem distinguit; nam si accipiatur pro sacerdotium; si accipiatur negat in Ecclesia ullum esse debere sacerdotium; si

aceipiaturpro Ordinatione Ministrorum, dicit non gravate se admittere eam inter Sacramenta, et probat ex fundamento supra posito, quia habet ritum, mandatum, et promissionem. Itaque sine dubio Kemnitius, etiamsi id confiteri palam non audeat, repugnat in hac controversia non solum Calvino, sed etiam Lutheranis praicipuis; seque adjungit Illyrico, aliisque obscurioribus, et paucioribus Lutheranis.

Chapter 1 of 12