Caput II. Ordinationem Sacramentum esse demonstratur ex divinis litteris
Quod igitur Ordinatio sit Sacramentum vere, ac proprie dictum, demonstratur ex sacris litteris. Tria 1’equiruntur ad Sacramentum proprie dictum, ut adversarii fatentur, et asserit Apologia Confessionis art. 13. quam admittit Kemnitius, cum in ejus verba juraverit. Nimirum symbolum externum, seu ritus; promissio gratiai; et mandatum, seu institutio divina. Haec omnia reperiuntur in Ordinatione.
Ac primum, ritus, externumque symbolum est manuum impositio: de qua est in Scripturafrequentissima mentio, ut Actorum 6. ubi ordinantur Diaconi per manus impositionem. Actorum 13. impositione manuum ordinantur Episcopi Paulus, et Barnabas, sic enim eum locum intelligit S. Leo epist. 81. ad Dioscorum, et Chrysostomus in commentarioejus loci. Actorum xiv. ubi habemus: Cum constituissent eis presbyteros, graece est yyipoTovvfaavTSc, id est, cum per manus impositionem creassent presbyteros. I Timoth. iv. Cum impositione manuum presbyterii. Et cap. y. Nemini cito manus imposueris. Et II Timoth. i. Per impositionem manuum mearum. Quae omnia loca intelliguntur ab omnibus expositoribus de Ordinatione: unde etiam apud Graicos ordinatio yeipoTovta appellari solet, id est, manuum extensio, sive impositio.
Promissio gratiae habetur expresse, I Timoth. iv. Noli negliy ere gratiam, etc. Et II Timoth. i. Admoneo te, ut resuscites gratiam, etc..
Denique mandatum, et institutio, Actor, xm. Segregate mihi Paulum, et Barnabam. Actor, xx. In quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos. Ephes. iv. Ipse dedit quosdvn quidem Apostolos, alios Prophetas, alios Pastores, et Doctores..
Respondet Kemnitius loco notato, tuec omnia nihil ad rem facere; nam symbolum illud externum, id est, manus impositio, adhibebatur quidem in Ordinatione, sed non erat aliud nisi caeremonia, qua utebantur Apostoli, cum pro aliquo orabant, eumque Deo commendabant. Itaque imponebant manus iis, quos ordinabant, non ut Sacramentum aliquod traderent, sed ut eos Deo commendarent. Promissio autem gratiae habetur quidem in Scripturis, sed non promissio gratiae justificantis a peccato; haic autem necessaria est ad Sacramentum proprie dictum. Denique mandatum habetur, ut Ministri ordinentur, sed non habetur mandatum, ut fiant certo aliquo ritu. Dominus enim cum ordinavit Apostolos Lue. xxn. dixit: IIoc facite, sed non legitur ulla caeremonia, qua eos ordinaverit. Deinde Joannis xx. dedit illis iterum Ecclesiasticam potestatem, dicens: Quorum remiseritis peccata: nec tamen imposuit manus, aut unxit illos, aut dedit instrumenta consecrationis, quod modo nos facimus, sed tantum insufflavit, quod nos minime facimus. Neque Apostoli usquam tradunt, se mandatum accepisse, ut manus imponerent, cum ordinabant Ministros.
Respondeo: Quod attinet ad manus impositionem, adhibitam eam fuisse non solum ad orandum, sed etiam ad ordinandum. Id probatur primo, quia Scriptura non meminit orationis I Tim. iv. et v. et II Timoth. i. ubi de manus impositione agitur.
Secundo in Actis cap. 6. ubi ordinantur Diaconi ab Apostolis, distinguitur apertissime oratio ab impositione manuum, sic enim legimus Grajce; xat Ttpoasu;ag£voi litsQvpcav aCiToi? xai; yeipa?, id est: Et cum orassent, imposuerunt eis manus. Et rursus cap. xm. distinguitur una caeremonia ab alia: Jejunantes, inquit, et orantes, imponentesque illis manus, dimiserunt eos.
Tertio, quia I Tim. v. illa verba: Nemini cito manus imposueris, neque communicaveris, peccatis alienis, non possunt exponi de oratione, sed de caeremonia, qua ordinantur Ministri. Non enim communicat peccatis alienis, qui orat pro alio, etiamsi indignissimo; sed qui ordinat indignum, is vere communicat peccatis alienis.
Quarto, illa verba Actor. 14. -/_eipoTovy,<j«vTE; irpeafiuTepov; nulla ratione possunt exponi de oratione. Neque obstat, quod adversarii nolunt -/cipotovsiv esse manus imponere; sed manum extendere, sive attollere in signum suffragii. Id, inquam, non obstat; nam in Scripturis, et usu Ecclesiastico ystpoxovsTv significat extendere manus super capita ordinandorum, et eo modo ordinare; ita ut sit idem Xstpoxovi', et yetpoOedta. Id patet ex Chrysostomo hom. 10. in priorem ad Timotheum, et ex epistola Concilii Nicaeni ad Alexandrinos apud Theodoretum lib. i. histor. cap. 9. et ex aliis Graecis, qui Ordinationem, quae ab Episcopo fit, vocant /apoTcmav, et tamen Episcopi non ordinant attollendo manus in signum suffragii, sed extendendo super capita ordinandorum. Et ex hoc ipso loco Actor. 14. idem aperte colligitur; nam Lucas non dicit, Apostolos constituisse presbyteros ad yEipotoviav populi, ut dicere deberet, si intelligeret, id quod adversarii volunt, sed dicit ipsos Apostolos usos /sipo-ccm', id es,t, manus extensione in constituendis presbyteris.
Denique sanctus Hieronymus peritissimus utriusque linguae, in cap. 58. Isaiae. -/apoiovlav, interpretatur manus impositionem, quae cum vocis imprecatione, Ordinationem perficit. Denique etiamsi constaret cum manus impositione semper conjunctam fuisse orationem, nihil obtineret Kemnitius: tunc enim diceremus, verba Sacramentalia esse orationem quamdam; unde etiam mysticae preces dicuntur a veteribus.
Quantum ad promissionem grati® remissionis peccatorum, respondeo: vel vult Kemnitius omne Sacramentum per se esse institutum ad remissionem peccati, vel id satis esse, si conferat gratiam gratum facientem, quae sit efficax ad peccatum delendum, si illud inveniat, licet per se ad alium finem ordinetur.
Si primum affirmat, non poterit defendere Eucharistiam esse verum Sacramentum; siquidem certum est, Eucharistiam non esse per se institutam ad peccatum tollendum, sed ad vitam spiritualem conservandam, et
augendam, kl quod patet ex eo, quod datur immediate post Baptismum: proinde iis, qui non habent peccata; imo non datur nisi iis, qui dicantur mundi, et puri. esse a peocato, cum Paulus dicat 1 Corinth. n. Probe c autem seipsum homo, et sic (le pane illo edat, etc..
Si secundum, facile ostendemus Ordinationem esse verum Sacramentum. Nam gratia, qu® illi promissa est, non est donum aliquod gratis datum, ut prophetia, vel donum linguarum, sed gratia justificans. Nam in primis, Joan. 20. cum Dominus tribuit Apostolis potestatem remittendi peccata, qu® est pars qu®dam sacerdotii, dixit: Accipite Spiritum sanctum, non autem vocatur absolute Spiritus sanctus in Scripturis donum illud, quod in impiis esse potest. Pr®terea, II Timoth. i. ubi dixerat Apostolus, gratiam Timotheo per manus impositionem datam, subjungit explicans, qu® sit illa gratia: Non enim, inquit, dedit nobis, id est, nobis Episcopis, Deus spiritum timoris; sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Quod autem pertinet ad mandatum, sive institutionem, non legimus quidem disertis verbis Christum dixisse, Ordinate Ministros per manus impositionem; sed evidenter id colligimus ex sanctis litteris. Nam ut diximus de aliis Sacramentis, non potest ullus homo gratiam alligare certo signo; idque etiam adversarii concedunt: atqui secundum Scripturas alligata est gratia manus impositioni in Ordinatione, ut ex illis verbis patet, I Timoth. iv. Noli neghgere gratiam quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyteri. Ubi illud, Per prophetiam, non est instrumentum, sed causa impellens, et movens: instrumentum autem conferend® grati® est illud: Cum impositione manuum. Sensus enim est, ut recte etiam Calvinus exponit: Noli negligere gratiam illam, qu® tibi data est, quando Episcopus a me ordinatus es, juxta revelationem de te mihi factum (Deus enim revelaverat Paulo, et jusserat, ut Timotheum ordinaret, id quod etiam habetur in primo capite) secundum pr®cedentesin te prophetias. Quod autem instrumentum grati® conferend®, fuerit impositio manuum, habetur adhuc clarius, II Tim. i. Admoneo te, ut resuscites gratiam, quie in te est, per impositionem manuum mearum. Cum igitur gratia sit alligata Ordinationi per
manus impositionem, necesse est Deum esse auctorem, et institutorem illius caeremoniae.
Neque argumenta Kemnitii contra allata concludunt. Dominus enim, qui Sacramentis alligatus non erat, poterat Apostolis dare effectum Sacramenti sine Sacramento, id est, ordinare Presbyteros, et Episcopos sine manus impositione; sicut eosdem Apostolos sine Sacramento confirmavit, et Magdalenam sine Sacramento absolvit.
Adde quod neque cogimur credere, Dominum sine impositione manus Ordinationem Apostolis contulisse. Nam etiamsi scriptum non est, per impositionem manuum ordinatos Apostolos a Christo; tamen neque scriptum est contrarium: et multa fecit Dominus quaj scripta non sunt.
Chapter 2 of 12