Skip to the text

Caput VI. Diaconatum esso verum Sacramentum

Porro de Diaconis, valde probabile, et omnino tenendum est eorum Ordinationem sacramentum esse, licet id non sit certum ex fide. Quod non sit certum ex fule, patet, quia non potest id evidenter deduci ex verbo Dei Scripto, vel tradito: neque exstat ulla Ecclesim de hac re expressa determinatio.

Quod autem id sit valde probabile, primo probatur ex communi sententia Theologorum: solus enim videtur esse* Durandus, qui asserit solum sacerdotium esse sacramentum Ordinis, in 4. distinet. 24. qua?st. 2. cum Cajetano, tomo i. opusculorum, tract. 11.

Secundo, quia 1 Timoth. ni. Apostolus Paulus, ut etiam Philipp. i., et ad Titum i. semper conjungit Diaconos cum Episcopis, id est, cum Sacerdotibus: intelligit enim nomine Episcoporum, etiam Presbyteros, ut Chrysostomus docet in commentario horum locorum.

Tertio, quia Act. vi. Diaconi ordinantur per manus impositionem, id est, simili caeremonia qua Episcopi, et Presbyteri.

Quarto, quia Diaconi in absentia Episcoporum possunt baptizare, Eucharistiam dare, reconciliare poenitentes publicos, praedicare, ac fere omnia munera Episcoporum et Presbyterorum in eorum absentia exercere: ex quo sequitur, eos gratia Dei speciali indigere, ac proinde eorum Ordinationem esse Sacramentum. Antecedens patet. Nam de Baptismo id testantur Tertullianus in lib. de Baptismo, et Hieronymus, in lib. de contra Luciferianos. De Eucharistia, quod videlicet Diaconi Eucharistiam laicis ministrare possint, patet ex Concilio Nicamo, can. 14. imo olim ordinarie Diaconi sanguinem Domini ministrabant populo, ut patet ex Cypriano, serm. 5. de lapsis. De reconciliatione poenitentium, patet ex eodem Cypriano lib. m. epist. 17. De praedicatione testatur Gregorius, lib. iv. epist. 88. Et haec videtur ratio, cur Diaconi ad hierarchiam pertineant, et popu lis preeesse, dicantur, una cum Episcopis et Presbyteris, ut patet ex Hieronymo in n. cap, ad Titum; et ex Dionysio, qui in Ecclesiastica hierarchia non ponit nisi hos tres Ordines, quia hi soli sunt hierarcbici; inferiores enim non praesunt populo, sed tantum serviunt superioribus Ordinibus..

Quinto, Diaconatus semel acceptus, nunquam amittitur, nec potest repeti: igitur imprimit characterem; ergo est Sacramentum.

Respondent quidam Diaconatum esse perpetuum, non ex charactere, sed ex quadam consecratione, et quia est officium de jure divino. Sed solutio non valet. Nam si aliunde potest provenire, quam ex charactere, ut non possit amitti Diaconatus, certe ruet principalis ratio Catholicorum, qua inde probant, quaedam Sacramenta imprimere characterem, quia non possunt repeti.

Deinde non esset consecratio Diaconorum, Ordinatio, nisi esset- sacramentum; esset enim simplex officii injunctio. Nihil autem impedit, quo minus possit officium tolli, et postea iterum reddi. Imo nulla potest fingi major consecratio, si ita vocanda est dedicatio persona) extra Sacramenta, quam Monachorum, qui Deo consecrantur per solemnem professionem; et tamen justa causa, etsummi Pontificis dispenationc possunt iterum ad saeculum redire, ut doctissimi viri censent, et exempla aliqua testantur. Neque illud obstat, quod sit officium de jure divino: id enim solum probat, debere esse in Ecclesia Diaconos, sed non probat istum, aut illum

debere semper esse Diaconum. Itaque posset tolli ab ullo Diaconatus, et dari alteri: sicut etiam de jure divino est, ut sint in Ecclesia Episcopi cum jurisdictione, et tamen potest summus Pontifex auferre ab Episcopo Episcopatum, quoad jurisdictionem, et dare alteri.

Sed contra hanc propositionem objiciu ntu r aliqua argumenta. Primum est, quia multi veterum dicunt, Diaconos a Christo, sed ab Apostolis institutos, ut patet ex Cypriano; lib. ii. epist. 9. ex Anacleto epist. 8. et Damaso, epist. 4. Et confirmatur, quia videntur Diaconi ex occasione quadam instituti, nimirum ob murmur Graecorum; et solo ministerio mensarum addicti, ut patet Act. vi.

Respondeo, Cyprianum fortasse in ea sententia fuisse, ut existimaret Diaconatum a Christo institutum non fuisse, ut nos alio loco retulimus, fortasse etiam solum velle dicere, Christum non ordinasse ullos Diaconos, sicut Ordinavit Episcopos, et Presbyteros: sed non inde sequitur, Christum non instituisse hoc Sacramentum; nam etiam nullum Christus confirmavit, et tamen instituit Sacramentum Confirmationis. Porro Damasus, et Anacletus solum docent Christum i astituisse tantum duos Ordines Sacerdotum, id est. Episcoporum in Apostolis, et Presbyterorum in 72. discipulis: id quod scribunt contra Chorepiscopos, qui tertium genus Sacerdoum videri volebant, cum tamen revera nihil essent, nisi Presbyteri. Itaque non negant hi Pontifices, Diaconos, et alios Ordines inferiores a Christo institutos, sed negant esse ullum Ordinem Sacerdotum, praeter duos jam dictos.

Ad confirmationem respondeo, ex occasione quidem ordinatos primos Diaconos, sed non ex occasione inventum esse Ordinem, diaconorum.

Neque verum est, solum ministros mensarum fuisse Diaconos tempore Apostolorum: nam Diaconi erant etiam Philippis, et Ephesi, et in Creta, ut patet ex epistolis Pauli ad Philip., ad Timotheum, et Titum; et tamen in illis locis non vivebant Christiani communiter, ut esset opus ministris mensarum. Deinde illa tam solemnis Ordinatio per manus mpositionem, certe indicat aliud, quam solum mensarum ministerium. Praeterea, Philippus ex Diaconis primis, non dabat operam mensis praecipue, sed praedicationi, et Baptismo, Actor, vm. Denique, ab antiquissimis temporibus Diaconi sunt ministri altaris, et Sacramentorum, ut patet ex Justino Apologia 2. in fine, et ex omnibus antiquis auctoribus.

Secundum argumentum est, quia Diaconi nullam habent potestatem laciendi aliquid supernaturale, aut effectum aliquem, qui sit irritus, si fiat a non Diacono: ergo non habent proprium characterem; character enim datur ad operandum simpliciter, non ad bene operandum.

Respondeo, non esse de essentia Sacramenti, ut qui illud habet, aliquid supernaturale efficiat, sed satis est, si sit caeremnoia conferens gratiam. Neque est verum universaliter, quod character detur ad operandum simpliciter, ut patet ex charactere Confirmationis, qui datur ad profitendam fidem: quam tamen aliqui Catechumeni sine charactere interdum optime profitentur, usque ad sanguinis profusionem: et aliqui Confirmati non audent profiteri.

Tertium argumentum: Diaconatus materia, est traditio libri Evangeliorum, ut habetur in Concilio Florentino. Sed cum ordinarentur primi Diaconi, non erat scriptum Evangelium; ergo vel illi non habuerunt verum Sacramentum, vel non est Sacramentum Diaconatus.

Respondeo, hoc argumentum solvendum esse in quaestione sequenti; directe enim probat solum, non esse librum Evangelii materiam hujus Sacramenti.

Chapter 6 of 12