Caput V. Episcopalem Ordinationem Sacramentum esse
Sequitur secunda qmestio: Quinam Ordines sint Sacramenta. Septem esse Ordines demonstravimus in i. lib. de Clericis; vide¬
licet Sacerdotum, Diaconorum, Subdiaconorum, Acolythorum, Exorcistarum, Lectorum, et Ostiariorum. Ex quibus Ordo Sacerdotum, duplex estrsunt enimalii majores Sacerdotes, id est, Episcopi, alii minores, id est, Presbyteri. Ex his autem convenit inter omnes Catholicos, Ordinem Presbyterorum esse vere, ac proprie Sacramentum, de aliis non omnino convenit. Dicam igitur de singulis, quid verius, ac probabilius videatur.
Ac primum Ordinatio Episcopalis, Sacramentum est vere ac proprie dictum. Htec sententia etiamsi a quibusdam veteribus Scholasticis negetur, in 4. distinet, 24. et ex recentioribus a Dominico Soto, lib. x. de justitia, et jure, qumst. 4. art. 2. et in 4. distinet. 24. quaest. 2. art 3., tamen asseritur ab omnibus antiquis Patribus; et ex recentioribus a Petro Soto, lect. iv, de Sacramento Ordinis in institutione Sacerdotum, et a Cajetano tom. i. opusculi 41, necnonab antiquis nonnullis Scholasticis, ut Altisiodorensi, 4. parte summae Theologicae, Joan. Majori, Scoto, Durando et Paludano in 4 distinet. 24. licet Durandus idem Sacramentum esse velit cum Sacramento presbyteratus. Denique ab omnibus pcene Canonistis, in cap. Cleros, distinet. 21. et caput Perlectis, distinet. 23.
Mihi vero posita assertio certissima videtur. Primo, quia Scripturae quibus Catholici probant, Ordinationem esse Sacramentum, de Ordinatione episcopali intelliguntur, ut patet ex 1 Tiinoth. iv, et IL Timoth. i. in his enim solis locis diserte ponitur symbolum extornumcum promissione gratiae. In his autem locis agitur de Ordinatione Timothei, qui Episcopus fuit a Paulo creatus, ut omnes interpretes docent: pari ratione, Actor. 13. agitur de Ordinatione episcopali Pauli, et Barnabae. Quare si Ordinatio episcopalis non est Sacramentum, non possumus ex Scripturis aperte probare, Ordinationem esse Sacramentum.
Secundo, testimonia allata, Leonis, Gregorii, Dionysii, Martyrii, Chrysostomi, Ambrosii, Hieronymi, Augustini, Theodoreti, de solis Episcopis intelliguntur. Veteres enim nomine Sacerdotis absolute Episcopum intclligebant; unde Ambrosius librum inscribit de dignitate Sacerdotali, et Chrysostomus libros de Sacerdotio, cum tamen uterque de solis Episcopis agat. Itaque amittemus etiam loca Patrum pro controversia principali, si Episcopalis Ordinatio non est Sacramentum.
Tertio, Episcopalis Ordinatio est ceeremonia imprimens characterem spiritualem, et conferens gratiam; ergo est verissimum Sacramentum. Probatur antecedens: ac primum de charactere, ex eo, quod Episcopalis Ordinatio non potest repeti. Et praeterea, Episcopus potest duo Sacramenta conferre; nimirum Confirmationem, et Ordines sacros, qua? non possunt ulli alii Ordines inferiores conferre: et si tententid facere, nihil prorsus efficiunt; ergo habet Episcopus ex sua Ordinatione spiritualem potestatem, et proinde novum characterem.
Dicent, non esse opus novo charactere, sed satis esse si extendatur character presbyteralis. Sed aut volunt reipsa extendi characterem illum, aut solum significatione, quod videlicet in Episcopo signum sit plurium potestatum, in presbytero pauciorum. Si dixerint primum, eamdem vim habebit argumentum nostrum: nam eadem efficacia requiritur ad characterem reipsa extendendum, et ad imprimendum novum, proinde caeremonia, quse habet effectum istum spiritualem, et supernaturalem, id est, realem extensionem characteris, sine dubio Sacramentum erit. Si dixerint secundum, facile revincentur. Nam licet character non agat reipsa, sed sit solum signum pacti Dei cum homine de concursu divino in actionibus illis Sacramentalibus, tamen hoc signum reale est, et ideo sicut ubi est spiritualis potestas, colligimus realem esse in anima characterem; ita quoque ubi est additio nova: potestatis, oportet colligere realem additionem characteris, aut novum characterem, quod est probabilius.
Denique magis distant inter se potestas confirmandi, et consecrandi Eucharistiam, quam potestas legendi Evangelium, et Epistolam in sacrificio. Sed propter ista ponuntur ab abversariis duo distincti characteres in Diacono, et Subdiacono, nec dicunt unum extendi; cur igitur nolunt esse duos in Presbytero, et Episcopo?
Jam quod Episcopalis consecratio conferat gratiam, probatur manifestissimo argumento: nam ideo probant Theologi in ordinatione presbyterali dari gratiam, quia debet presbyter quaedam Sacramenta ministrare, qua: sine gratia non digne ministrantur. Episcopusautem debet quaedam etiam Sacramentaministrare, Sacramentum videlicet Confirmationis, et Ordinis, qua: sine gratia non digne ministrantur.
Denique, mirabile est, quod velint aliqui ad officium Diaconi, et Subdiaconi requiri
novam gratiam, et ideo illas Ordinationes esse Sacramenta, et ad officium Episcopi, quod est sine ulla comparatione difficilius, et excellentius, nolint gratiam requiri. Confirmatur haje ratio dupliciter. Primo, ex ipso ritu consecrationis Episcopi. In nulla enim Ordinatione adhibetur tanta solemnitas, quanta in Ordinatione Episcopi; ibi est impositio manus, ibi unctio, ibi plurima alia: non est autem credibile tot Sacramentalia instituta, ubi nullum sit Sacramentum. Secundo, quia si Episcopatus sit Sacramentum a presbyteratu distinctum, facile erit defendere Episcopum jure divino majorem esse presbytero, tam ordine quam jurisdictione; quod hoc tempore omnes haeretici negant: alioqui a:gre id defendi poterit.
Neque rationes, qua: contra objici solent, convincunt. Primo objiciunt: « Episcopatus non est Ordo novus, alioqui Ordines essent plures quam septem. Si autem non novus, Ordo, certe nec novum Sacramentum: nam si Sacramentum esset, esset utique Sacramentum Ordinis. »
Respondeo, Episcopatum esse Ordinem unum cum presbyteratu, sed gradus esse diversos: Ordines enim sumuntur ab habitudine quam habent ad Eucharistiam; et quia summa circa Eucharistiam est potestas ipsam conficiendi, ideo primus Ordo est sacerdotalis, id est, eorum qui Eucharistiam consecrare possunt: nec supra hunc potest fingi alius Ordo major, vel superior. Quia tamen hanc potestatem vario modo participant Presbyteri, et Episcopi, inde sunt duo gradus sacerdotum. Presbyteri in consecranda Eucharistia, saltem quoad usum, pendent ab Episcopis, qui possunt eis interdicere ne consecrent, vel suspendere ad tempus, vel pimeipere, ut tali loco, tali modo, tali tempore celebrent. Et praeterea presbyteri non ita habent hanc potestatem, ut eam aliiscommunicare possint: Episcopi autem, et habent, et communicare aliis possunt.
Dices: non videtur id esse verum; ntun Episcopus ex sua consecratione non habet, ut possit Eucharistiam consecrare, sed solum ut possit confirmare, et ordinare: non igitur convenit genere cum presbyteratu, sed est alia res diversissima.
Respondeo, Episcopatum includere in sua ratione, et essentia sacerdotium, loquendo de potestate Ordinis, de quasola hicloquimur. Non enim potest intelligi Episcopus, qui non sit Sacerdos, cum nihil sit aliud Episcopus,
nisi summus, seu primus Sacerdos: sicut Papatus includit intrinsece, et essentialiter Episcopatum, licet multa superaddat. Hinc autem sequitur, ut Episcopalis Ordinatio integra consurgat ex duplici Ordinatione, et character Episcopalis integer et perfectus, non sit una simplex qualitas, sed quid compositum ex duplici charactere: proinde etiam duo Sacramenta requiruntur ad Episcopum constituendum.
Itaque ad argumentum respondeo, Episcopum non habere, ut possit consecrare Eucharistiam, ex sua ultima Ordinatione, tamen id habere ex alia Ordinatione praecedente, quae estetiamde essentia Episcopatus. Sicut homo non habet ex differentia sua specifia, ut sit sensibilis, tamen id habet ex genere suo, proinde ex natura sua, quae ex genere et differentia constat.
Atque hincsolvuntur omnia aliaargumenta, quae Sotus, et alii multiplicant. Est enim secundum eorum argumentum ejusmodi: « Si Episcopatus esset Sacramentum, sequeretur posse aliquem ordinari Episcopum, qui non esset presbyter; et posse illum sic ordinatum consecrare Eucharistiam; quorum utrumque est falsum ex communi sententia.» Primum probant quia unus Ordo non pendet ab alio, ut patet: quia si quis ordinetur presbyter, qui antea non fuerit Diaconus, ille est vere ordinatus. Secundum probant quia semper Ordo inferior continetur in superiore, saltem in virtute; posset enim presbyter fungi munere Diaconi, etiamsi Ordinem Diaconi non haberet.
Respondeo, nihil eorum sequi. Nam impossibile est ordinari Episcopum, qui vel antea non sit presbyter, vel certe non tunc simul accipiatutramquc Ordinationem quia, ut dixi? utraque est de essentia Episcopatus. Nec est verum, unum Ordinem non pendere ab alio, nisi in iis, quorunfunus non est de essentia alterius: nec valet similitudo Diaconi, et Presbyteri, quia presbyteratus non includit essentialiter Diaconatum, sicut Episcopatus includit presbyteratum. Pari ratione non sequitur, posse Episcopum, qui non sit presbyter, consecrare Eucharistiam: non enim Episcopatussine presbyteratu, est Ordo superior, im > nihil est in re, sed merum figmentum in mente, quomodo Archiepiscopus, qui non sit Episcopus, vel rationale quod non sit animal.
Tertium argumentum, si Episcopalis ordinatio est Sacramentum, characterem certo
imprimit; vel ergo is character est major presbylerali, vel non: si major, ergo est aliquid majus potestate consecrandi Eucharistiam, quod omnes negant; et prteterea hinc sequeretur, esse ordinem aliquem altiorem sacerdotali, qui jam deberet numerari octavus: si non est major, ergo Episcopus, ut Episcopus, non est major presbytero, sed aequalis, vel potius minor, quia nullus character est aequalis sacerdotali.
Respondo, characterem Episcopalem integrum et perfectum, esse majorem presbyterali, quia illum includit, et unum praeterea alium, ut diximus: et hoc modo comparamus Episcoposcum Presbyteris, cumdicimus alios esse superiores, alios inferiores: si tamen quis conferat characterem, quem habet Episcopus ex ultima sua consecratione, cum charactere, quem habet ex Ordinatione presbyterali; tunc iste est major intensive, quia summa potestas est, posse consecrare Eucharistiam: ille est major extensive, quia ad plura se extendit. Sed ile his satis.
Chapter 5 of 12