Caput VII. Subdiaconatum esse etiam Sacramentum
Jam vero de Subdiaconatu non est tanta certitudo, quanta de Diaconatu. Nam nec in Scripturis de eo fit mentio, nec ejus Ordinatio habet manus impositionem, ut patet ex Concilio IV. Carthagin. canon, o. nec Subdiaconi ministrant Eucharistiam, aut alia facere possunt, qua) Diaconi: et denique non pertinent proprie ad llierarchiam, nisi ut ministri Hierarcharum.
Est tamen valde probabile, etiam hunc Ordinem esse Sacramentum; tum quia videtur imprimere characterem, cum sit initerabilis; tum quia habet annexum solemne votum continentia); tum denique, quia ha)c est communis Theologorum sententia, antiquorum etrecentiorum, uno Durando excepto, et Cajetano.
Sunt autem contra hanc sententiam duo argumenta. Primum est, quia Subdiaconatus olim non erat ordo sacer, sed postea factus est a Pontificibus, ut aperte testatur Innocentius III. cap. A multis, de aetate, et qualitate, et ordine praeficiendorum, et idem Innocentius III. cap. Miramur, extra de servis non ordinandis: et Urbanus II. canon. Nullus, distinet. GO. Unde Magister, lib. iv. distinet. 24. dicit, Subdiaconatum, et Ordines Minores ab Ecclesia introductos, cum Apostolorum tempore non fuissent.
Respondeo, non esse idem, Ordinem Sacrum, et Sacramentum: multi enim existimant, Ordines minores esse Sacramenta, cum tamen non possint eos vocare Ordines sacros. Ut enim recte docet Magister loco notato, omnes Ordines sunt sacri, sed primi tres dicuntur per excellentiam sacri, quia proxime contingunt res sacras. Presbyter enim Eucharistiam consecrat, et ministrat. Diaconus defert eam: Subdiaconus sacra vasa contingit, et prsebet.
Olim tamen Subdiaconis non licebat tangere sacra vasa, ut patet ex Concilio Laudiceno, cap. xxi. et ex can. Nullus dist. 24. qui ex decretis Svlvestri sumptus est: et ea ratione non dicebatur Ordo sacer. Nec ex Ordine Subdiaconorum poterat eligi' Episcopus, sed tantum ex Ordine Presbyterorum, et Diaconorum: tamen postea concessum est Subdiaconis, tangere sacra vasa, ut patet ex can. Non liceat, dist. 23. et coeperunt etiam ex Subdiaconis eligi Episcopi, ut patet ex Innocentio, et Urbano locis notatis.
Quod autem Magister dicit, Subdiaconos ab Ecclesia introductos, non sic debet intelligi, quasi Ecclesia eum Ordinem instituerit; sed videtur Magister existimasse, usum horum Ordinum non coepisse tempore Apostolorum, sed postea, quod videlicet antea ob fidelium paucitatem, non essent tot Ordines necessarii. Sed neque hoc videtur esse verum nam S. Ignatius qui tempore Apostolorum floruit fere, omnium Ordinum meminit, in epist. ad Ileronem, et in alia ad Antiochenos.
Secundum argumentum: Subdiaconi poterant ordinari a Chorepiscopis, ut patet ex Concilio Antiocheno, can. 10. At Chorepiscopi erant simplices Presbyteri, qui Ordinis Sacramentum conferre non possunt; igitur Subdiaconatus non est Sacramentum Ordinis.
Respondeo, duo fuisse genera Chorepiscoporum (ut diximus in disputatione do
Clericis) quorum alii erant veri Episcopi, sed in aliena dioecesi morabantur, ut nunc in Germania SufFraganei, et de his loquitur Concilium Antiochenum; alii erant solum Presbyteri, et ab his negat Damasus epist. 4. posse ordinari Subdiaconos.
Chapter 7 of 12