Skip to the text

Caput VIII. Minores etiam Ordines Sacramenta esse

Denique, de minoribus Ordinibus, minus probabile est, quod Sacramenta sint, quam de Subdiaconatu; nam neque est ita communis sententia, sicut de Diaconatu, et Subdiaconatu; et certum est, leviora esse munera horum Ordinum quam superiorum.

Absolute tamen probabilior sententia est, qua; Ordines omnes Sacramenta esse docet quam ea, qua; id negat. Primo, quia id asserunt omnes veteres Scholastici, Durando excepto. Et ex recentioribus gravissimi quique, ut Franciscus Victoria in summa de Sacramentis, Petrus a Soto, lect. 4. de Sacramento Ordinis, et alii. Tertio, id videtur sensisse Concilium Florentinum. Ubi enim dixit, Sacramentum Ordinis esse sextum Sacramentum, et materiam hujus Sacramenti esse id, quod porrigitur in Ordinatione: continuo ponit exempla de Ordine Sacerdotis, Diaconf et Subdiaconi, et addit, idem de aliis Ordinibus intelligendum. Neque dissentit Concilium Tridentinum: nam sess. 23. cap. 2. septem Ordines numerat; et postea cap. 3. absolute Ordinem Sacramentum esse dicit. Quarto, Minores Ordines non possunt iterari, igitur imprimunt characterem, igitur Sacramenta sunt.

Una est objectio in contrarium, quia si quot Ordines sunt, tot Sacramenta esse ponamus; jam Sacramenta non erunt septem, sed quatuordecim.

Respondeo, omnes Ordines licet sint per se singuli Sacramenta, tamen unum Sacramentum censeri, quia unum sunt, quia ad unum finem omnes referuntur.

Chapter 8 of 12