Skip to the text

Caput IV. Idem ostenditur ratione

Accedat citam cungruentia rationis. Deus enim, cujus perfecta sunt opera, Deuteron. 22. cum dat potestatem, dat etiam ea, qme requiruntur ad ejus legitimum, et congruentem usum. Id videmus in rebus naturalibus, quibus Deus non tantum potentias operari vas dedit, sed etiam certas qualitates, et instrumenta, quibus expedite, et recte illis utantur. In Ordinatione autem sacra datur homini potestas conficiendi, et ministrandi Sacramenta; quse certe a peccatore recte exereri non potest. Dabit igitur Deus simul cum ea potestate, etiam gratiam justificantem, et perficientem animam, ut rite fungatur tanto ministerio. Praeterea si in Baptismo, in quo datur potestas suscipiendi Eucharistiam, et alia Sacramenta, datursimul cum ea potestate gratia gratum faciens, quia sine ea non recte percipiuntur Sacramenta caitera: cur iu Saramento ordinis, in qua datur potestas conferendi Sacramenta non simul etiam dabitur gratia gratum faciens cum non minus peccatum sit homini indigno Sacramenta tradere, quam accipere? Quod si in hoc Sacramento datur gratia gratum faciens, certe Sacramentum erit vere ac proprie dictum: omnis enim caeremonia instituta ad sanctificandum, Sacramentum est proprie dictum.

Accedit ultimo, quod adversarii nihil habent, quod objiciant, nisi argumenta illa negativa, et levia, qme nos supra dissolvimus.

Chapter 4 of 12