Caput III. Ordinationem Sacramentum esse, probatur ex traditione
Jam vero more nostro idipsum demonstrabimus ex Ecclesiastica traditione, id est, testimoniis sanctorum Pontificum, Conciliorum, et Patrum,
Lutherus enim in lib. de captivit. Babylonica cap. de Ordine, solum Dionysium dicit posse citari ex antiquis auctoribus, pro Sacramento Ordinis, et aliis Sacramentis, excepto Baptismo, et Eucharistia. Sic enim ait: « Scio hunc solum auctorem haberi ex antiquis pro septenario Sacramentorum, licet Matrimonio omisso, senarium tantum dederit: nihil enim prorsus in reliquis Patribus de istis Sacramentis legimus. Nec Sacramenti nomine censuerunt, quoties de his rebus locuti sunt: recens enim est inventio Sacramentorum ». Haec ille: ubi multa mentitur. Nam nec verum est, quod ille quasi contra se citat, Dionysium tradere sex Sacramenta; non enim meminit nisi quatuor: nihil enim scribit de Poenitentia, Extrema unctione, et Matrimonio. Deinde mentitur impudentissime, cum dicit, recentem esse inventionem Sacramentorum; nimirum quoad nomen Sacramenti: nos enim in primo libro ostendimus, omnes veteres Latinos hoc vocabulo usos. Denique, nihil prorsus in antiquis legi de his Sacramentis, est mendacium Luthero dignissimum.
Igitur ex Pontificibus Innocentius I. in epist. 18. ad Alexandrum Antiochine Episco¬
pum cap. ult. confert Ordinationem cum Baptismo; ac dicit ab haereticis baptizatos recipi cum suo Baptismo, sed ab haereticis ordinatos, non recipi cum suo ordine, et causam reddit, quia haeretici solum Baptismum dare permittuntur. Ex collatione cum Sacramento proprie dicto, indicat se habuisse Ordinationem etiam pro Sacramento proprie dicto.
Ubi tamen observandum est, non velle. Innocentium iterum ordinandos esse, quos haeretici ordinaverant, sed solum cessare debere ab oxeeutione Ordinum, ac si ordinati non essent.
Leo I. epist, 81. ad Dioscorum Alexandrinum cap. 1. Ordinationem Sacramentum vocat, et jubet a jejunis dari, et accipi, et solum in vespera Sabbati, idque summa cum devotione: ubi aperte indicat in eo Sacramento gratiam conferri. Et^ epist. 87. ad E- piscopos Mauritaniae cap. 1. de Ordinatione loquens. « Quis, inquit, dissimulare audeat, quod in tanti Sacramenti perpetratur injuriam? » Haec ille. Audis hic nomen Sacramenti?
Anastasius II. in epistol. ad Anastasium Imperatorem cap. 7. « Nullum, inquit, de his, quos vel baptizavit Aeacius, vel quos Sacerdotes, sive Levitas, secundum canones „ ordinavit, ulla eos ex nomine Aeacii portio laesionis attingit, quo forsitan per iniquum tradita Sacramenti gratia minus firma videatur. » Ubi S. Pontifex Ordinationem, et Sacramentum vocat, et gratiam conferre dicit, et cum Baptismo comparat: et idem repetit cap. 8.
Denique S. Gregorius I. lib. iv. commentariorum in libros Regum cap. 5. in ipso initio de Sacramento Ordinis loquens: « Is, inquit, qui promovetur, bene foris ungitur, si intus virtute Sacramenti roboretur. » Ubi et Sacramentum vocat, et gratiam conferre affirmat ipsam Ordinationem.
Ex Conciliis, Chalcedonense Concilium can. 2. damnat eos, qui pecunias pro Ordinatione suscipiunt; et causam reddit, quia gratiam Dei illi censentur vendere, qum tamen vendi nullo modo potest, aut debet. Idem habet II Bracarense can. 3. et alia. Denique Florentinum Concilium, Graicis, et Latinis probantibus, Ordinationem inter Sacramenta proprie dicta numeravit, quod etiam facit Concilium Tridentinum sess. 23. cap. 2. et can. 3.
Ex Patribus. Dionysius Areopagita lib. de
Ecclesiastica hierarchia cap..'i. de ritu ordinandorum agit, et salis ostendit eo ritu gratiam conferri, et proinde Sacramentum esse. Quod etiam Lutherus fatetur: nam in lib. de Babylonica captivit. cap. de Ordine, solum Dionysium citat contra suam novita- / tem: nec aliter respondet, nisi more suo eum auctorem contemnendo. Dicit enim nihil in eo esse solidae eruditionis; et addit, sibi facile esse meliorem Hierarchiam scribere, quam Dionysius scripserit. Nos autem opponimus Luthero S. Gregorium, qui hom. 34. in Evangelia, hunc Dionysium, ut antiquum, et venerabilem Patrem laudat.
Exstat apud Sozomenum lib. vii. hist. cap. 10. Martyrii cujusdam sententia, ad Nectarium Episcopum Constanlinopolis, ubi aperte comparat sacerdotium cum Baptismo, et utroque homines justificari dicit: « Tu, inquit, o beate, recens, baptizatus, et purificatus, et mox insuper sacerdotio auctus es: utraque autem haec peccatorum expiatoria esse Deus constituit. »
S. Joan. Chrysostomus lib. m. de sacerdotio: « Sacerdotium, inquit, in terra peragitur, sed in rerum coelestium classem, ordinemque referendum est. Atque id perquam merito: quippe non mortalis quispiam, non Angelus, non Archangelus, non alia qua; vis creata potentia, sed ipse Paracletus ordinem ejusmodi disposuit. » Et infra: «Tum probe intclliget, quanto sacerdotes honore, quanta dignitate, Spiritus sancti gratia dignata fuerit. »
Tharasius in epist. ad Adrianum Papam, qua; habetur in primo tomo Bibliotheca; sanctorum Patrum, dicit eos, qui pecunias accipiunt pro Ordinatione, vendere gratiam, atque adeo ipsum Spiritum sanctum, qui datur in Ordinatione.
Theodoretus in illud, I Tim. v. Manus cito nemini imposueris. Theophilactus, et QE- cumenius in illud, II Tim. r. Admoneo te, ut excites gratiam; aperte dicunt in Ordinatione conferri gratiam Spiritus sancti, qua; piis studiis, et oratione fovenda est, quemadmodum oleo fovetur ignis.
Cyprianus, seu quicumque fuit auctor sermonum de operibus cardinalibus Christi, Ordinationem Sacramentum vocat, et cum Baptismo confert: « Docemur, inquit, qua; sit Baptismi, et aliorum Sacramentorum stabilitas. » Et infra: « Nam Baptismum repe¬
ti, Ecclesiasticae prohibent regulae; et semel sanctificatis nulla deinceps manus iterum consecrans praesumit accedere: nemo sacros Ordines semel datos iterum renovat etc. »
Ambrosius lib. de dignitate sacerdotali cap. 3. « Homo, inquit, imponit manum, Deus largitur gratiam: Sacerdos imponit supplicem dexteram, Deus benedicit potenti 'dextera. » Vide eumdem I Corinth. xn. in illud: Divisiones gratiarum sunt (o). Et in I cap. 2. ad Timoth.
Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos, toto fere eo libro, confert Ordinationem cum Baptismo, ac probat Ordinationem ab haereticis datam, esse ratam, quia Baptismus ab eis datus, ratus Baptismus est.* Illa sunt enim verba S. Hieronymi contra Luciferianos: « Si in fide sua baptizato baptizans nocere non potuit: et in fide sua sacerdotem constitutum constituens non inquinavit. »
Augustinus simili ratione argumentandi, probat contra Donatistas, Sacramentum Ordinis semel habitum amitti non posse, quia Baptismus semel acceptus amitti non potest: sic enimaitlib. ii. contra Parmenianum, cap. 13: « Ipsi explicent quomodo Sacramentum baptizati non possit amitti, et Sacramentum ordinati possit amitti. Si enim utrumque Sacramentum est, quod nemo dubitat, cur illml non amittitur, et illud amittitur? neutri Sacramento injuria facienda est. »
Similia habet lib. i. de. Baptismo, cap. i. in quibus locis quaedam observanda sunt. Primo, Ordinationem ab Augustino vocari Sacramentum in duobus capitulis forte decies, contra Lutheri mendiacium supra notatum. Secundo, Augustinum conferre Ordinationem cum Baptismo, atque apertissime dicere, eodem modo utrumque Sacramentum esse. Tertio, eumdem Augustinum asserere, neminem esse, qui dubitet de hac veritate: quod est contra alterum Lutheri mendacium. Et praeterea est hic locus instar plurimorum locorum: si enim Augustinus non mentitur, omnes ejus temporisauctores, imo etiam omnes populi id eredebunt, quod no.: modo credimus.
Vide praeterea eumdem Augusti nuin epist. 50. ad Bonifacium prope finem: et de bono conjugali, c. 18 et 24. et in sermone de gestis cum Emerito; et denique lib. ii. contra Parmenianum cap. 11. ubi dicit, per hoc Sacramentum dari Spiritum sanctum: ex quo etiam colligitur, etiam cteremoniam Sacramentum esse proprie dictum.
His accedant Scholastici apud Magistrum, lib. iv. distinet. 24. ex quibus S. Thomas, quaest. 1. artic. 1. affirmat communem esse omnium sententiam, Ordinationem unum esse ex septem vere, ac proprie dictis Sacramentis.
Chapter 3 of 12