Caput X. De effectu hujus Sacramenti
Jam vero de effectu convenit inter Catholicos, duplicem esse effectum hujus sacramenti. Primo, potestatem spiritualem perpetuam, in cujus signum imprimitur character. Secundo, gratiam gratum facientem, qua possint ordinati rite fungi suo munere.
Hceretici hujus temporis, characterem praecipue negant. Volunt enim ministerium Ecclesiasticum esse simplex officium, quod possit dari, et auferri; proinde cras fieri laicos, qui sunt hodie Ministri, vel Pastores. De qua re disseruimus in disputatione de Sacramentis in genere, sufficiant nunc duo testimonia veterum.
Cyprianus in serm. de ablutione pedum: « Nemo, inquit, sacros Ordines iterum renovat, etc. » Augustinus lib. n. contra epist. Parmeniani, cap. 13: « Utrumque, inquit, Sacramentum est, et quadam consecratione datur; illud cum baptizatur, istud cum ordinatur. Ideo in Ecclesia Catholica utrumque non licet iterare. » Et lib. de bono conjugali, cap. 24: « Si fiat, inquit, Ordinatio Cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis Sacramentum Ordinationis, et si aliqua culpa quisque ab officio removeatur, Sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente ». In sermone autem de gestis cum Emerito, ipsum etiam nomen characteris ponit, ob quem dicit non posse iterari Ordinationem. Vide etiam multa decreta de hac re, apud Gratianum, 1. quaest. 7.
Chapter 10 of 12