Skip to the text

Caput IX. Manus impositionem ad essentiam Sacramenti Ordinis perlinere

Sequitur tertia controversia, de materia, et forma hujus Sacramenti. Convenit autem inter omnes, materiam esse aliquod signum

sensibile, formam autem esse verba, qua; dicuntur, dum illud signum exhibetur. Quamvis enim Scriptura non meminerit verborum; tamen aperte scribunt verba requiri antiquissimi Patres, ut Ambrosius in cap. iv. I. ad Timor. Hieronymus in cap. lviii. Isaia;, et Augustinus in serm. de gestis cum Emerito; et idem patet ex antiquo Ordine Romano, et ex omnibus, qui de hoc Sacramento tractant.

Sed quia in Ordinatione Presbyteri, et Diaconi, duplicia signa exhibentur; nimirum impositio manuum, et porrectio instrumenti, ut calicis et patina; in presbyteratu; et libri Evangeliorum in Diaconatu; ideo quaestio existit, utrum horum signorum sit essentialis materia Sacramenti. Dua; sunt autem Theologorum sententia;.

Alii enim existimant, manus impositionem esse accidentariam, et solam instrumentorum porrectionem esse essentialem: ita Dominicus a Soto, distinet. 24. qua;st. 1, art. 4. et ali i ‘qui danit

Fundamenta eorum sunt tria. Primum, quia in Concilio Florentino non alia assignatur materia, nisi instrumentorum porrectio.

Secundum, quia Innocentius III. oap. Pastoralis, de Sacramentis non iterandis, et Gregorius IX. cap. Presbyter, eodem titulo, dicunt non debere iterari Ordinationem factam sine manus impositione, sed supplendum esse, quod omissum est. Ibidem etiam addit Gregorius manus impositionem esse ritum ab Apostolis introductum.

Tertium Sacerdotes fiunt, cum eis dicitur: «Accipe potestatem offerendi sacrificium. » Sed tunc non imponuntur manus, sed tantum porrigitur calix cum vino, et patina cum pane, ut patet ex Ordine Romano antiquo, et ex Pontificali, quo nunc Ecclesia utitur; ergo manus impositio, qua; postea accedit, ad essentiam Sacramenti non pertinet. Major propositio probatur, quia alioqui esset fallax illa concessio potestatis, si tunc ea revera non acciperetur. Et praeterea Apostoli in ultima Ccena facti sunt Sacerdotes, ut habet Concilium Tridentinum, sess. 22. cap. 1. ergo et nunc Sacerdotes fiunt, cum datur eis potestas consecrandi, et offerendi Eucharistiam. Idem enim est. Hoc facite in meam commemorationem, quod audierunt Apostoli in ultima Coena; et, « Accipe potestatem offerendi etc. » quod nos audimus, cum ordinamur Sacerdotes.

Altera sententia est longe probabilior, et serior, videlicet, non solum instrumentorum porrectionem, sed etiam manus impositionem esse materiam esse. dialem. Id quod affirmat ex recentioribus; Petrus a Soto, lect. v. de Sacramento Ordinis; Martinus Ledesmius in 4. quaest. 30. art. 4. ad 1. Cardinalis llosius in Confessione Polonica, cap. 50.

Probatur haec sententia. Primo, quia Scriptura), passi m tradunt pro symbolo externo Ordinationis, manus impositionem, ut patet ex lucis adductis, Actor, vi. 43, et 4 4. I Timoth. iv. et v. et 11 Timoth. i.

Respondent, impositionem manuum requiri, sed non essse de essentia. Contra, si ita est, non possumus convincere haereticos, Ordinationem esse Sacramentum proprie dictum, quia non possumus in Scriptura demonstrare symbolum externum hujus Sacramenti. Deinde, si ita licet exponere, poterimus negare materias omnium aliorum Sacramentorum: dicam enim, aquam non eSse de essentia in Baptismo secundum Scripturas, nec vinum in Eucharistia, nec oleum in Extrema unctione etc. Praeterea Scriptura, non solet in aliis Sacramentis tradere nisi essentiales caeremonias, et vix etiam illas integre: quis ergo sibi persuadeat, in hoc Sacramento semper nominari ritum accidentalium, omisso essentiali? Denique Paulus dicit, per manus impositionem dari gratiam,

1 Timoth. iv. et II Timoth. i. Ergo manus impositio est pars Sacramenti essentialis: non enim gratia) promissio facta est ca)rcmoniis accidentariis, sed essentialibus

Neque valet, quod objeiunt de Confirmatione; qua) Actor, vhi. dicitur dari per manus impositionem, et tamen non est illa materia essentialis ejus Sacramenti, sed Chrisma. Jam enim hoc dissolvimus in disputatione de Confirmatione, ubi ostendimus, manus impositionem in Confirmatione esse de essentia, quia per illam signantur Chrismate frontes fidelium.

Secundo, idem probo ex traditione Pontificum, et Conciliorum. Clemens lib. vnr. constitut. cap. 2. et sequentib. Damasus epist. 4, Innocentius I. epist. 22. ad Episcopos Macedonia), Leo I. epist. 87. ad Episcopos Africa), et ex recentioribus Alexander Papa II, canon. Ex multis, 1. qua)st. 3. et Urbanus II. canon. Daibertum, 4. quarst. 7. et alii passim.

Item ex Conciliis. Nicamum, canon, t). An¬

tiochenum, can 40. et 47. Carthaginiense IV. can. 2. 3. et 4. et omnia alia antiqua Concilia passim affirmant, manus impositione conferri Ordines.

Ipsum etiam Tridentinum Concilium (quod est observandum propter cos, qui post Concilium celebratum, aliter sentiunt) sess. 1 4. cap. 3. de Extrema unctione elicit. Ministrum Extrema) unctionis esse Episcopum, aut Presbyterum rite ordinatum, per manus impositionem. Et sess. 23. canon. 4. de Sacramento Ordinis lnibet haec verba: « Si quis dixerit per sacram Ordinationem non dari Spiritum sanctum, ac proinde frustra Episcopum dicere: Accipe Spiritum sanctum, Anathema sit ». Ubi Concilium declarat, tunc ordinari Presbyteros, et tunc dari illis gratiam Spiritus sancti, cum eis dicitur: Accipite Spiritum sanctum, At cum hoc dicitur, manus imponuntur, ut patet ex Pontificali, et Ecclesiae consuetudine; ergo sentiebat Concilium, illam impositionem manus esse de essentia.

Denique idem etiam ex Patribus probari potest. Nam Gra)ci Ordinationem vocant yotpoTovtav, id est, manus impositionem; et scribit Simeon Metaphrastes in vita S. Joannis Chrysostomi, cum ei manus imponeret Episcopus Antiochenus, ut eum crearet Presbyterum, continuo descendisse in eum visibiliter Spiritum sanctum in forma columba).

Ambrosius lib. de dignitate sacerdotali cap. 3. hac caeremonia dicit perfici Ordinationem: « Ilomo,' inquit, manum imponit, et Deus largitur gratiam ». Hieronymus in cap. lviii. Isaiae: « Ordinatio, inquit, non solum ad imprecationem vocis, sed etiam impositionem impletur manuum. « Augustinus lib. de gestis cum Emerito, et alibi, manus impositione ordinari dicit Sacerdotes: quod idem omnes veteres passim docent.

Dicere autem, omnia Concilia, Pontifices, et Patres loqui de accidcntaria ca)remonia, ridiculum est: cum nusquam ponant aliam ca)remoniam, et saepe ex professo tractent de ritu Ordinationis. Quis enim credat tot Patres, et Concilia, eum nihil frequentius tractent, quam Ordinationes Saderdotum, ne semel quidem attigisse id, quod ad essentiam Sacramenti pertinet.

Tertio, idem probatur ex Scholasticis: ne videatur nostra sententia nova in scholis. Certe S. Thomasin 4. distinet. 43. quaest. 4. art. 1. dicit, in impositione manuum dari gratiaim Sacramentalem: ex quo sequitur eam impositionem esse partem Sacramenti» S. Bonavent. in iv. sent. dist. xxiv. art. 1. quasi. 4, ad 3. dicit, quod si instrumenta deessent sufficeret manus impositio, quia manus est organa organorum, in quo omnia instrumenta virtute continentur, et addit, quod in primitiva Ecclesia per solam manuum impositionem implicite tradebantur omnes ordines; quod idem repetit eadem dist. art. 2. quasi. 1, ad 3. Scotus, Paludanus, distinet. 24. et Altisiodorensis in sua summa, par 44. aperte dicunt, de essentia esse manuum impositionem.

Ut igitur argumenti respondeamus, observandum est, primo in ordinatione presbyterorum, de quibus pracipue disputatur, duas conferri potestates. Unam, consecrandi Eucharistiam, qua; dicitur potestas in corpus Christi verum. Alteram, absolvendi a peccatis, qua; dicitur potestas in corpus Christi mysticum.

Secundo,' note, propter has duas potestates, duas esse in Ordinatione presbyterorum pxxecipuas caxamonias. Unam, qua Episcopus porrigit futuro presbytero patinam cum bestia, et. calicem cum vino, ac dicit: « Accine potestatem offerendi sacrificium etc. » Alteram, cum post Missam Episcopus manus imponit, et dicit: Accipe Spiritum sanctum, quorum remiseris peccata etc. Utraque autem caremonia, non solum habetur in Pontificali, et est in usu Ecclesia;, sed habetur etiam in antiquo Ordine Romano.

Tertio, nota, utramque carcmoniam esse essentialem, ut recte docet, atque explicat Scotus. Nam per unam confertur una potestas, per alteram altera; sive sint duo characteres, sive unus, qui in secunda caeremonia extendatur. Neque est probabile, quod quidam dicunt, in una totum dari, et in altera tantum explicari, quod est datum in alia. Nam in primis verba illa: Accipe potestatem, et, Accipe Spiritum sanctum, non significant explicari sed significant revera tunc dari. Deinde, omnium consensu, Christus divisit has duas potestates, cum ordinavitApostolos, et unam tradidit in ccena, cum ait: Hoc facite, alteram post resurrectionem, cum ait: Accipite Spiritum sanctum. Cur ergo non possit, imo et debeat etiam Ecclesia dividere, et dare unam post aliam?

Quarto, note, Patres et Concilia non consuevissse explicare totum ritum Sacramentorum, non enim scribebant libros i’ituales; sed solum attigisse unam partem essentia- Tom. V.

lein, ex qua catera omnia intelligerentur: erant enim ritus ejusmodi notissimi omnibus ex frequenti usu.

Ex his ergo ad primum respondeo, Concilium Florentinum non explicuisse totum ritum, sed solum unam partem; quemadmodum etiam Concilium Carthaginiense, quod tantum meminit impositionis manuum, non explicuit totum ritum, sed tantum eam partem, quam postea omisit Concilium Florentinum: utrumque autem Concilium recte docet, neque unum cum altero pugnat.

Cur autem Concilium Florentinum ex duabus partibus magis exprimere voluit porrectionem instrumentorum, quam impositionem manuum, duplex ratio esse potuit. Una, quia intendebat assignare pro materia rem aliquam subsistentem, sicut fecit in Baptismo, Confirmatione, Eucharistia, Extrema unctione: res autem subsistens non est impositio manuum, sed calix, et patina etc. Altera causa est, quia fortasse Armeni, qui a Concilio instruebantur, in hac re errabant, et non in alia.

Ad secundum respondeo, ea loca Innocentii, et Gregorii favere nostra sententia. Quod enim Pontifices nolint repeti caremonias rite peractas, et tamen suppleri, quod est omissum; indicat eas caremonias posse dividi, et dari diverso tempore, et esse efficaces quocumque tempore dentur. Quod autem Gregoxiusdicit, manus impositionem esse ritum ab Apostolis introductum; non sic debet accipi, quasi Apostoli hunc instituerint, sed quia ipsi primi cceperunt illum usurpare in Ordinationibus

Ad tertium respondeo, Sacerdotes ordinari, cum illis dicitur: « Accipe potestatem sacrificium offerendi »; sed ordinari etiam postea, cum illis dicitur: Accipe Spiritum sanctum. Nam accipiunt per varias caremonias, varias potestates.

Atque hinc solvitur argumentum de Diaconis, quod fecimus quastione superiore. Nam primi Diaconi fuerunt fere ordinati, ad quadam ministeria, per manus impositionem, non autem fuerunt ordinati ad legendum Evangelium, quia non erat opus: nunc autem per varias caremonias, ordinantur ad varia ministeria. Credibile autem est, Dominum instituisse istas omnes materias Ordinum, non quidem in particulari, sed generatim, monendo Apostolos, ut Ordines conferrent pcrcaremoniam instrumentorum, quibus significaretur eorum potestas.

Chapter 9 of 12