Caput XII. De Caeremoniis
Duae sunt caeremoniae, quas adversarii reprehendunt, videlicet unctio, et rasura; unde per contemptum vocant Catholicos Sacerdotes, unctos, et rasos. Sed de rasura disseruimus in disputatione de Clericis: illa enim etsi est caeremonia Sacerdotum, non tamen fit in ipsa consecratione sacerdotali, de qua modo agimus.
Unctio autem est caeremonia vere sacra, mentalis, quamquam accidentaria: si quidem in ipsa Ordinatione ungitur caput Episcopis, et manus Presbyteris.
De hac caeremonia dicit Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 1171. et sequenti; primo Christum et Apostolos ea usos non fuisse; secundo, in historia Ecclesiastica nullum exstare exemplum; tertio, Ambrosium, et alios Patres ejus non meminisse, si excipiamus supposititios libros Cypriani, et Anacleti; quarto, in Ecclesia Graeca non fuisse receptam istam unctionem, usque ad annum 1200. Imo etiam antiquis displicuisse, ut colligitur ex Innocentio III. cap. Cum venisset, de sacra unctione; quinto, ritum esse Judaicum, proinde non magis usurpandum, quam sacrificia ovium, et boum: quod ultimum accepit ex Calvino, lib. iv. Institut. cap. 19. §. 30. et 31.
Respondeo, ista omnia esse mendacia. Nam quod attinet ad exempla Christi, et Apostolorum, Kemnitius non probat eos non fuisse usos unctione; nos autem contrarium probare possumus. Nam Dionysius, cap. 4. hierarchiae Ecclesiast. dicit, Pontificem uti sacro oleo in omni fere consecratione Pontificali, idque traditum esse ab Apostolis: constat autem unam, et praecipuam, etfrequentissimam ex Pontificalibus consecrationibus, esse Ordinationes Sacerdotum.
Deinde, quod addit de historia Ecclesiastica, est expressum mendacium. Nam lib. x. histor. Eusebii, cap. 4. secundum Graecam fidem, fit aperta mentio unctionis sacerdotalis. Item Simeon Metaphrastes in vita sancti
Joannis Chrysostomi, quae habetur in tom. i. Surii, scribit eum inunctum fuisse, cum E- piscopus fieret Constantinopolitanus; et Petrus Chrysologus in sermone de sancto Severo, refert eum inunctum, cum ordinaretur Episcopus Ravennae.
Tertio, quod scribit Kemnitius de Patribus, est etiam mendacium. Nam Pacianus Ambrosii aequalis, in epist. 3. ad Sympronianum: « Plebi vestrae, inquit, unde Spiritus, quam non consignat unctus Sacerdos? » Item Gregorius, lib. iv. in libros Regum, cap. o, multa dicit de ista unctione Sacerdotum. Quibus addo, velit nolit Kemnitius, auctorem de operibus cardinalibus Christi, in sermone de Chrismate: etsi enim is auctor non est Cyprianus, est tamen auctor omnium consensu antiquus et doctus.
Quarto, mendacium est, in Ecclesia Graeca non fuisse usum unctionis, usque ad annum 1200. Contrarium enim docent testimonia
allata Dionysii. Eusebii, Mctaphrastae. Neque Innocentius iis regugnat, solum enim reprehendit Graecos sui temporis, quod hanc caeremoniam negligerent: neque dicit, antiquis eum ritum displicuisse. Illa enim verba: « Non judaizat Ecclesia, sicut antiqui mentiuntur, qui neque Scripturas, neque Dei novere vii tutem », sine dubio corrupte leguntur, et pro antiqui legendum est aliqui nec enim ita absolute reprehenderet antiquos, praesertim cum ipse ex antiquis suam sententiam probet.
Denique quod Calvinus, et Kemnitius dicunt, Judaismum esse, uti unctione, saepe a nobis refutatum est. Non enim est Judaismus, uti rebus quibus utebantur Judaei, si id fiat cum alia forma verborum, et alio ritu, atque ad alium finem; alioqui etiam Judaismus esset, uti aqua in Baptismo; et pane in Eucharistia, cum etiam Judaei habuerint aquas expiationis, et panes propositionis.
Chapter 12 of 12