Skip to the text

Caput II. De secundo fructu lacrymarum, qui est timor gehennae

Secundus fructus oritur ex consideratione poenarum gehennae, qui erat secundus fons lacrymarum: producit enim illa consideratio, quando seria et profunda est, et lacrymis calentibus irrigata, timorem Domini, qui unus est ex septem pretiosissimis Spiritus sancti donis. Et quidem quod gehennae consideratio timorem sanctum producat, res est per se nota, et a nobis in secundo libro, capite secundo, ex testimonio Scripturarum, et sanctorum Patrum satis aperte demonstrata quibus testimoniis addere placet hoc loco testimonia quatuor Ecclesiae doctorum primariorum. Sanctis Ambrosius sermone vicesimo primo in Psalmum centesimum decimum octavum scribit, Martyres, inter duos timores constitutos, alterum carnificum, alterum gehennae, contempsisse timorem carnificum ob timorem gehennae. Sanctus Hieronymus in epistola ad Eustochium de custodia virginitatis, scribit ipse de se: « Ego ob gehennae metum carcere isto, » id est, horribilis deserti, « Me ipse damnavi. » S. Augustinus in libro de gratia, et libero abitrio capite octavo decimo, et S. Gregorius libro secundo homilia decima nona in Fzechielem, non dubitant affirmare, timorem aeternae poenae, unum esse ex septem Spiritus sancti donis.

His igitur praemissis, haec loco duo solum explicanda sunt, quis sit ille timor, quem producit gehennae consideratio, quae, et quanta sit hujus timoris utilitas. Quod ad primum attinet, quinque timores distinguun¬

tur a Theologis, naturalis, humanus, servilis, filialis, initialis. Naturalis timor est communis hominibus cum bestiis, et neque bonus, neque malus est moraliter,sed naturaliter bonus est, atque a Deo insitus naturae ad mala, et noxia fugienda. Humanus timor, qui et mundanus dici solet, is est, quo magis timent homines malum poenae, quam culpae: vel detrimentum temporale, et corporale, quam detrimentum spirituale et aeternum, atque hic timor malus est, utpote inordinatus, et noxius, et radix malorum plurimorum.Timor servilis est, qui timet poenam, et praecipue sempiternam, et ideo retrahit a peccato: sed si poenae periculum non adesset, facile peccatum committeret, hic timor bonus est, et a Deo, quamvis in peccatore cum mala voluntate conjunctus inveniatur, videlicet peccandi, si posset impune: si quidem timor iste non est causa, neque effectus malae voluntatis, imo eam comprimit, et coercet, saltem quoad actum exteriorem, et disponit ad pietatem, et perfectam conversionem, ac de eo scriptum est: Initium sapientiae, timor Domini. Quartus est timor filialis, castus, et reverentialis, qui optimus est, magnum donum Spiritus sancti: hoc enim timore culpam timemus patrare et parati sumus quidlibet pati potius, quam ut Deum offenderemus nec peccaremus, etiamsi id facere possemus impune. Dicitur autem hic timor filialis, quia est proprius filiorum, et castus, quia est sponsae, non adulterae et reverentialis, quia est amici inferioris, qui libenter colit et reveretur superiorem, quae tria nomina in eamdem personam cadere possunt: sumus enim filii Dei, quia per spiritum adoptionis haeredes facti sumus, et animae nostrae sponsae Christi sunt juxta illud Apostoli: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, et amici sumus ejusdem Christi, qui ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos. Itaque timor iste filialis et castus non praevenit pietatem, ut timor servilis, sed comitatur et cum ea conjungitur, ut frater germanus, natus ex eadem matre charitate, quae causa est, ut in Scripturis sanctis saepe pro eadem re accipiantur timor et pietas, ut in Psalmo illo: Beatus vir, qui timet Dominum in mandatis ejus volet nimis, et apud Isaiam, ubi ponuntur septem dona Spiritus sancti, non sunt in Hebraeo codice nisi nomina sex, sed ultimum nomen videlicet, pietas, bis repetitur. Sed noster interpres, ut ostenderet illo uno nomine res duas

significari, sextum donum vocavit pietatem, septimum appellavit timorem. Quintus timor dicitur initialis qui mixtus est duobus praecedentibus: nam qui hunc timorem habet, timet culpam, et poenam, sed magis culpam, quam poenam. Dicitur autem initialis quia qui hoc timore praeditus est inchoavit perfectionem charitatis, et pietatis, sed nondum pervenit ad illum altissimum perfectionis gradum qui foras mittit omnem timorem poenae, de qua perfectione loquitur sanctus Joannesin epistola prima cum ait: Qui timet, non est perfectus in charitate, nam Perfecta charitas foras mittit timorem. Perfecta enim charitas ita fertur in Deum, ut obliviscatur proprii commodi, et tantam confidentiam apud Deum acquirat, ut jam nihil timeat nisi offensionem Dei. Haec tam alia perfectio fuit in Virgine Deipara, in Sancto Joanne Baptista, in Apostolis Domini, et in aliquibus aliis magnis amicis Dei, sed ut plurimum justi ac pii homines non caruerunt timore gehennae, ut perspicuum est ex iis, quae supra attulimus ex Sanctis Patribus Basilio, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, Gregorio,et Bernardo; imo etiam ex Davide, qui de se ait: A judiciis tuis timui, et ex Job, qui clamabat: Quid faciam, cum surrexerit ad judicandum Deus? Denique si Dominus ipse futuris Martyribus consilium dabat, ut gehennam timerent, dicens: Timete eum, qui potest corpus, et animam perdere in gehennam: quis nostrum dicere audebit, sibi non esse opus timere sempiterna supplicia? Jam igitur, ut ad rem nostram veniamus, cum quaeritur, quis ille timor sit, quem producit gemitus, et fletus exortus ex attentissima consideratione suppliciorum gehennae facile est respondere, esse timorem servilem, et timorem initialem, quorum uterque bonus est.

Sequitur nunc, ut explicemus utilitatem hujus timoris, qui ex consideratione poenarum gehennae eruitur, quae sunt omnino quatuor. Prima utilitas est quod timor etiam servilis, qui est infimus inter timores bonos, sit initium sapientiae; quae certe magna utilitas est, et si pecuniis emi posset, expediret omnia vendere et timorem hunc emere, qui ad rem pretiosissimam viam aperit. Et quidem quod timor Domini sit initium sapientiae, scripsit David in Psalmis: scripsit Salomon ejus filius in Proverbiis; scripsit Ecclesiasticus ad initium libri sui. Dicitur autem timor Domini esse initium sapientiae, quia tunc homo incipit sapere, et revera uti Tom. VIII.

judicio rationis, et bene, ac sapienter intelligendo discurrere, quando incipit magnifacere res vere magnas, et parvi facere res vere parvas. Et quae sunt res vere magnae, nisi res aeternae, beatitudo et gehenna? quae vere parvae, nisi res temporales, divitiae, voluptates carnis, honores mundi? Audi Sapientem: Cor sapientis, inquit, in dextera ejus, cor stulti in sinistra illius; qui habent cor ad aeterna, quae est pars dextera, in qua erunt oves in die judicii, illi sapiunt: qui habent cor ad temporalia, quae est pars sinistra, in qua erunt hoedi, illi stultissimi sunt; quia cor ipsorum est immortale, et tamen adhaeret rebus perituris, quae quando minime cogitat ipsum deserunt. At non stultissimus ab omnibus judicaretur, qui facturus iter per integrum annum in locis desertis vel in mari, magno sumptu emeret cibos, qui statim corrumpuntur, ut carnes recentes, vel poma? ita omnino etiamsi saspiens videri posset iis, qui nesciunt in quem usum illa parata sunt, nam si saperet, pararet magnam copiam panis biscocti, et carnis salitae et res alias, quae diu durent. 0 stultitiam hominum! Vivere habent in aeterna saecula, et vivere in iis locis, ubi durare non possunt divitiae pecuniarum, sed solae divitiae meritorum: et tamen ita caeci sunt, ut solum procurent divitias pecuniarum, quas secum ferre non possunt, et quas hic etiam fures effodiunt, et furantur, et de divitiis meritorum nihil solliciti sunt, quasi cum corpore extinguatur etiam animus. Et sicut de quibusdam Apostolus queritur, quod dicant, se. nosse Deum, factis autem negent: sic nos de istis queri possumus, quod dicant se nosse animi immortalitatem, factis autem negent. Magna est, igitur utilitas timoris etiam servilis, quia transfert cor humanum a parte sinistra ad dexteram, et sanat morbum stultitiae, qui incurabilis videri solet: et denique disponit ad justificationem, dicente Ecclesiastico: Timor Domini expellit peccatum: nam qui sine timore est, non poterit justificari. Quomodo autem timor gehennae disponat ad justificationem, et introducat charitatem, docet Sanctus Augustinus tractatu nono in epistolam S. Joannisper similitudinem sectae, et lini, sive aciculae, et fili: quando enim consuitur vestis prius intrat acus, quam filum, nec posset filum intrare, nisi acus perforando pannum, viam aperiret filo; sed acus non intrat, ut maneat, nisi enim exiret, non esset qua intraret filum. Sic igitur charitas, justitia, pietas, res tenues, et suaves, non penetrant cor durum, et assuetum amori rerum carnalium, nisi praecedat timor poenae, quae instar acus pungit, et penetrat, et viam aperit charitati et postea exit, quia perfecta charitas foras mittit timorem.Neque solum timor gehennae pungit instar aciculae; sed etiam terret et prosternit instar fulguris, et tonitrui. Ludunt aliquando homines in plateis, et securi sedent, vel etiam dormiunt; existit repente fulgur de coelo, et sequitur tonitruum cum fulmine: continuo excitantur, ad se redeunt, signant se signo crucis, implorant auxilium Dei. Sic omnino cum aliqui dormiunt in peccatis, vel etiam ludunt, et contemnunt iram Dei, inebriati praesentibus voluptatibus; fulgurat Deus ex magna misericordia sua in corde peccatoris, et in eo lumine ostendit illi periculum mortis aeternae: et simul quasi tonitru, timore concutit animum ejus, ut fugere statuat a ventura ira, et corde contrito ad Deum reverti. Sic igitur initium sapientiae est timor Domini.

Altera utilitas timoris est, quod non solum pellit peccatum jam perpetratum, et praeparat ad justificationem, sed etiam defendit a periculo peccandi, et conservat gratiam acquisitam. Explicant SS. Patres hanc utilitatem variis similitudinibus. S. Basilius oratione in primum caput libri Proverbiorum, comparat timorem Domini acutis clavis, qui retinent hominem cruci affixum, ne se commovere possit: quia videlicet motu corporis. exasperantur vulnera, et dolor crescit. Sic igitur et is, qui confixus est clavis timoris judiciorum Dei, et tormentorum gehennae, non audet extendere manus ad opera mala, ac ne ipsum quidem oculum ad videndum, vel aures ad audiendum, vel cor ad cogitandum, hinc David dicebat: Confge timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui. Statira enim ac tentatio ad peccandum exurgit, exurgit etiam timor ac pungit memoriam, ut recordetur ultrices flammas, quae peccatores apud inferos expectant. Sanctus Joannes Chrysostomus in homilia quinta decima ad populum Antiochenum, timorem Domini comparat militi armato excubanti ad fores palatii, non sinenti ingredi hostem, aut latronem. Alii comparant sali, quo car- • nes siccantur ad putredinem impediendam. Denique Spiritus sanctus in Scripturis suis tribuit immensas laudes timori, quasi timor omnes virtutes, et ipsam etiam beatitudinem

comprehendat, sic enim loquitur Job: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et David: Beatus vir, qui timet Dominum, et Salomon: Beatus quisemper est pavidus, et Ecclesiasticus: Plenitudo sapientia! timor Domini, et rursum: Omnis sapientia timor Domini, et Isaias: Timor Domini ipse est thesaurus ejus. Denique volens Spiritus sanctus, in libro Judith describere S. Judith, ut feminam omnium virtutum laudibus ornatam, ait: Erat in omnibus famosissima, quia timebat Dominum valde. Haec autem de timore praedicantur, non quod ipse revera omnem sapientiam, et virtutem, et beatitudinem in sinu suo complectatur, sed quod sit initium, et custos sapientiae, et virtutum, et beatitudinis, et sine illo haberi, et conservari nequeant: denique sine illo pereant omnia, cum illo omnia custodiantur.

Tertia utilitas timoris, etiamsi servilis sit, ea est, quod liberat a tyrannide timoris humani, sive mundani. Vere enim vix invenietur morbus magis generalis, et minus curabilis, quam timor humanus. Hic nobiscum nascitur, nobiscum adolescit, nobiscum ad senium usque perseverat. Pueri vix dum rationis usum adepti discunt mentiri, metu confusionis, aut ignominiae, majores natu non solum mentiri, sed et pejerare solent, ut existimationem conservent. Assentationes omnes timor humanus parit, correptionem fraternam timor humanus impedit: et cur plurimi non audent contemnere verba contumeliosa in se prolata, vel non ulcisci, injurias, et non reddere maledictum pro maledicto, et vulnus pro vulnere, nisi ob timorem humanum, ne videlicet existimentur viles, et timidi? Et cur denique multi non se continent a ludo, a luxu, a sumptuosis conviviis, a profusione pecuniarum, et aliis hu-. jusmodi, nisi ob timorem humanum, ne habeantur avari, vel nimis modesti, et religiosi, quasi parcimonia, modestia, pietas, vitia sint, non virtutes? Hunc igitur humanum timorem, tam noxium, et tam generalem timor Dei comprimere solet, quomodo serpens Mosis devoravit serpentes Magorum ^Egypti: timor enim major vincere solet timorem minorem: timor suppliciorum aeternorum, si re vera in corde hominis locum habeat, non sinit in eodem corde morari timorem amittendae existimationis humanae: et timor judicii divini, et confusionis illius maximae, quam patientur coram omnibus Angelis et hominibus peccatores omnes in novissimo die, facile excludit timorem judicii humani, neque cogitationem illam admittit, quid sentient, quid loquentur homines, si hoc vel illud egero, vel omisero? Haec denique causa est, cur sancti Martyres opprobria, et confusiones laeto animo tolerabant, quando implebatur verbum Domini: Eritis odio omnibus hominibus, et dicent omne malum adversum vos; quia videlicet timor gehennae, et confusionis aeternae non sinebat eos attendere ad confusionem momentaneam et levem.

Quarta, eaque postrema utilitas timoris Domini est, quod cum fragilitas humana in omni loco, et tempore nos proclives reddat ad mala perpetranda et bona praetermittenda, praesertim dum sumus in hac valle lacrymarum, obsessi undique hostibus, et in medio periculorum; timor Domini, si vere cor nostrum possideat, erit fraenum in malis, et calcar ad bona, et ideo nos hortatur Sapiens et dicit: Beatus homo, qui semper est pavidus, id est, qui in omni loco, in omni tempore, in omni verbo, in omni cogitatione, in omni opere timet, et cavet offensionem, quae etiam causa est cur apud Isaiam, (fe aliis donis dicatur: Requiescat super eum spiritus Domini, de timore autem, Replebit eum spiritus timoris Domini. Quae verba quatenus ad Christum pertinent, non habent locum, quod nos dicimus de timore initiali, vel servili, qui in Christo locum non habuerunt, sed quatenus de Christi corpore, quod est Ecclesia, exponuntur a Sancto Bernardo in sermonibus super Cantica, in multis Ecclesiae membris locum habent. Oportet enim, ut membra Christi infirma, ct peccatis obnoxia, paulatim proficiant in timore Domini, donec penitus impleantur, ita ut oculi, aures, lingua, ‘manus, pedes, cor, mens, omnes potentiae, omnia membra repleantur hoc timore, ut cum Sancto Job dicere possint: Verebar omnia opera mea. Iste enim sic plenus timore Domini, beatus erit, quia semper pavidus erit. Ac, ut cum sapientissimo Ecclesiaste hunc locum concludam, Finem loquendi pariter omnes audiamus, Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo: Omnis enim homo, si vere sit homo, et non brutum animal, finem suum, et media ad finem considerabit. Finis est vita aeterna; medium necessarium est custodia mandatorum, dicente Domino: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Timor Domini facit impleri mandata, dicente Propheta: Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis

ejus volet nimis. Igitur ille vere est homo, imo etiam Beatus homo, qui semper £st pavidus.

Chapter 26 of 35