Caput X. De decimo fructu lacrymarumfqui est comtemptus mundi, et amor Dei
Ex lacrymis, quae fluunt ex amore summi boni, cum ardenter desideramus videre faciem Dei, in quia visione salus aeterna, et felicitas vera consistit: nasci solet fructus duplex, contemptus mundi et sollicitudo continua placendi Deo. Ac de contemptu quidem mundi, quod oriatur ex ardenti amore Dei, res est apertissima, atque certissima. Primum enim habemus Christi sententiam in Evangelio: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Qui sint autem duo domini docet, cum adjungit: Non potestis Deo servire et Mammonae, per Mammonam vero intelligit divitias, sive potius concupiscentiam divitiarum. Quod etiam dici potest de concupiscentia carnalium voluptatum, et de concupiscentia honorum, ac dignitatum: ex his enim tribus concupiscentiis componitur mundus, non mundus; qui complectitur coelum ac terram, et res alias a Deo creatas, de quo dicitur: Et mundus per ipsum factus est: sedjmundus de quo idem Sanctus Joannes ait: Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: et paulo ante: Si quis diligit mundum non est charitas Patris in eo. Itaque duo domini sunt Deus, et mundus, qui diligit Deum, odit eteontemnit mundum, qui diligit mundum odit, et contemnit Deum. Et potest rectissime dici de his duobus amoribus, quod Sanctus Augustinus dicit de amore sui, et dc amore Dei: « Fecerunt, inquit, civitates duas amores duo, civitatem terrenam amor sui usque ad contemptum Dei, et civitatem Dei amor Dei usque ad contemptum sui. » Amor enim sui sive amor proprius idem significat, quod concupiscentia triplex, carnis, divitiarum et honorum. Amor enim sui radix est unde tres illi venenati rami, tres videlicet concupiscentiae, oriuntur. Perspicuum est igitur ex doctrina supremi magistri, ex amore Dei nasci contemptum mundi et ex amore mundi nasci contemptum Dei. Ex quo sequitur, ut ii, qui ardenter diligunt Deum, ardenter etiam mundum oderint, et contemnant, ac nihili faciant. IIoc ipsum quod Christus docet, docent etiam exempla sanctorum, nulli enim vere sancti fuerunt, qui mundum non valde contempserint. Christus ipse rex, et princeps omnium sanctorum nihil commune cum mundo habere voluit, non divitias, non delicias, non pompas, non commoda ulla sed labores assiduos et dolores acerbissimos. Praecursor Domini sanctissimus in locis disertis habitans non modo divitias, et delicias nori habuit, sed neque domum, neque vestes, neque cibos hominum habuit, contentus cilicio ex pilis camelorum pro vestibus et locustis, aesylvestri meile pro cibo. Quid Apostoli? nonne Beatus Paulus de omnibus suis Coapostolis dicit: Puto quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tanquam morti destinatos. Et mox: Usque in hanc horam, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus. Et paulo post: Facti sumus omnium peripsema, id est, ramenta, et res vilissimae, quae projiciuntur, et conculcantur. En quam longe aberant a gloria mundana qui tamquam purgamemta hujus mundi habebantur, cum tamen essent in summo pretio apud Deum, et Angelos ejus? Omitto exempla Episcoporum, Sancti Martini, et aliorum, qui Christi paupertatem sectantes, nihil cum mundo voluerunt habere commune. Omitto Eremitas, Antonium, et similes, qui separati a mundo, vix necessaria ad vitam sustentandam capiebant: nec non Coenobitas, Benedictum, Franciscum, et alios innumerabiles, qui de paupertate, et humilitate inter se certare videbantur, quemadmodum de divitiis, et gloria certant, qui sunt de mundo. Omitto sanctos caeteros, qui ex amore divino mundi delicias et gloriam libentissime contempserunt. Accedat postremo etiam ratio manifesta: nam qui aliquid valde amant, illud iis optimum, et pulcherrimum apparet, et alia omnia quasi sordent, ac si parva, et deformia, ac despicabilia essent. Scribit Sanctus Augustinus de amico, et coaevo, ct cive quem unice diligebat: «Suavis mihi erat super omnes suavitate istius vitae meae.» Dei n- Tom. VIII.
de addit, quid egerit eo defuncto: «Dolore, inquit, contenebratum est cor meum, et quicquid aspiciebam, mors erat. Et erat patria supplicium et paterna domus mira infelicitas. Expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur mihi, et oderam omnia, quia non haberent eum. »Haec ille qui satis aperte dicit, se ob amorem amici defuncti, odisse alia omnia, quianon habebant eum. Quod si faciebat hoc amor amicitice, quid fecisset amor concupiscentiae violentior atque tenacior? Et si hoc facit amor rei creatae: quid faciet amor Dei, qui ipsa est pulchritudo, ipsa suavitas, ipsa nobilitas, ipsa celsitudo, ipsa opulentia, ipsa bonitas? Illi experiuntur, qui remotia negotiis, in sancto otio, puris mentibus et purgato cordis oculo radios illius lucis accipere digni inveniuntur. Neque tam miror, quod in mentis excessum rapiantur, quam quod post excessum illum, aliquid aliud videre vel cogitare sustineant. Magnus plane hic fructus lacrymarum est, qui mentem humanam liberare potest a visco tenacissimo concupiscente mundialis. Sed non minus pretiosus fructus est sollicitudo placendi Deo. Qui enim Deum non diligunt, aut non valde diligunt, parum solliciti sunt, an ea quee faciunt, aut loquuntur, aut operantur probet, vel improbet Deus. Ideo peccata peccatis quotidie addunt, sed qui Dei gratiam magnifaciunt, atque eum ardenter diligentes, ab eo diligi vicissim cupiunt solliciti semper sunt quomodo ipsi, et omnia sua placeant Deo. Hoc Deum velle Micheas admonet, cum ait: Indicabo tibi„o homo, quid sit bonum, et quid Dominus, requirat a te. Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Yirtus perfecta est miscere justitiam cum misericordia, quia justitia sine misericordia in crudelitatem degenerat, et misericordia sine justitia in dissolutionem. Ut autem aliquis int,egre justitiam cum misericordia servet, nihil est utilius quam sollicitum ambulare cum Deo suo, id est, semper habere Deum praesentem ante oculos cordis, et sollicite scrutari in omni verbo, et opere quid illi placeat. Hoc imperavit Dominus amico suo Abraham dicens: Ambula coram me, et esto perfectus. Hoc adimplebat Elias, cum dicebat: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. De hac re sollicitus erat Apostolus, cum diceret: Bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum et ideo contendimus sive absentes sive videtur, pecuniae vero nostrae videntur, et tanguntur, et usibus humanis multis, magnisque deserviunt. Ita loqui decet homines qui sensibus corporis omnia metiuntur. Sed rogo te, quicumque es animalis homo, quando triticum seminas, certe triticum quod vides, perdis, et fructum, quem non vides, in messe colligendum expectas. At video, inquies, si non in re., saltem in spe: sic et ego dico tibi, pius Christianus videt in spe lucrum inestimabile ex modica eleemosyna, quae pauperibus hic tribuitur, in hoc tamen est magnum discrimen, quod spes tua incerta est quia potest impediri per nimiam siccitatem, per nimias pluvias, per vermes, bruchos, locustas, nebulas; et triticum ipsum jam collectum et congregatum in horreum per fures rapi, per mures corrodi, per humorem corrumpi potest. Spes autem pii viri, qui fceneratur Domino, cum miseretur pauperum, certissima est, neque uno modo corrumpi potest, nisi illam peccando ipse corrumpat. Verbum enim Domini manet in aeternum. Ac ut loquamur de negotiatione pecuniarum, si forte tribuas mercatori nummos aureos mille ut in eis negotietur pro se, et pro te; nonne multis periculis pecunias tuas exponis? nonne potest fieri, ut mercator ille cum om. nibus mercibus mergatur in mari, vel spolietur a piratis, vel per terram iter faciens incidat in latrones, vel ipse idem spe majoris lucri te circumveniat, et ad inopiam redigat? Certe ista pericula quotidiana sunt; et non unus, aut duo, sed plurimi dura sperant ex negotiatione divitias magnas coguntur bonis cedere, et ad magnas rei familiaris angustias rediguntur. At ex negotiatione cum Deo nulla pericula timenda sunt: neque ex largitione eleemosynarum, sive ad ipsos inopes reficiendos, sive ad refrigerium defunctis afferendum, ullus unquam ad inopiam redactus fuisse legitur. Deus enim, qui se a nobis liberalitate vinci non patitur miris modis opes eorum adauget, quos pronos ad largiendum pauperibus videt. Exemplum nobis Salvator ostendit in multiplicatione panum, et piscium. Quoniam enim Apostoli quinque panes, et duos pisces, quos solos habebant, et qui eis sufficere vix potuissent, libenter obtulerunt in cibum pauperis turba;, omnipotentia sua fecit Christus, ut turbis cibo abunde refectis, superessent cophini duodecim pleni fragmentis panum, et piscium, qui discipulis ad multos dies ad cibum satis esse potuerunt. Multa exempla si¬
milia in historiis de vita sanctorum inveniri possunt: sed instar omnium esse poterit historia Leontii Episcopi, in qua describitur vita Sancti Joannis Eleemosynarii. Videtur enim Deus cum illo sancto viro quasi certamen instituisse, utrum plus posset Joannes pauperibus distribuere, an Deus Joanni largiri, ut semper haberet in promptu unde distribueret. Sed haec de fructu misericordiae erga defunctos satis esse poterunt.
De decimo fructu lacrymarumfqui est comtemptus mundi, et amor Dei.
Ex lacrymis, quae fluunt ex amore summi boni, cum ardenter desideramus videre faciem Dei, in quia visione salus aeterna, et felicitas vera consistit: nasci solet fructus duplex, contemptus mundi et sollicitudo continua placendi Deo. Ac de contemptu quidem mundi, quod oriatur ex ardenti amore Dei, res est apertissima, atque certissima. Primum enim habemus Christi sententiam in Evangelio: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Qui sint autem duo domini docet, cum adjungit: Non potestis Deo servire et Mammonae, per Mammonam vero intelligit divitias, sive potius concupiscentiam divitiarum. Quod etiam dici potest de concupiscentia carnalium voluptatum, et de concupiscentia honorum, ac dignitatum: ex his enim tribus concupiscentiis componitur mundus, non mundus, qui complectitur coelum ac terram, et res alias a Deo creatas, de quo dicitur: Et mundus per ipsum factus est: sedjinundus de quo idem Sanctus Joannes ait: Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae: et paulo ante; Si quis diligit mundum non est charitas Patris in eo. Itaque duo domini sunt Deus, et mundus, qui diligit Deum, odit et- contemnit mundum, qui diligit mundum odit, et contemnit Deum. Et potest rectissime dici de his duobus amoribus, quod Sanctus Augustinus dicit de amore sui, et de amore Dei: « Fecerunt, inquit, civitates duas amores duo, civitatem terrenam amor sui usque ad contemptum Dei, et civitatem Dei amor Dei usque ad contemptum sui. » Amor enim sui sive amor proprius idem significat, quod concupiscentia triplex, carnis, divitiarum et honorum. Amor enim sui radix est unde tres illi venenati rami, tres videlicet concupiscentia?, oriuntur. Perspicuum est igitur ex doctrina supremi magistri, ex amore Dei nasci contemptum mundi et ex amore mundi nasci contemptum Dei. Ex quo sequitur, ut ii, qui ardenter diligunt Deum, ardenter etiam mundum oderint, et contemnant, ac nihili faciant. IIoc ipsum quod Christus docet, docent etiam exempla sanctorum, nulli enim vere sancti fuerunt, qui mundum non valde contempserint. Christus ipse rex, et princeps omnium sanctorum nihil commune cum mundo habere voluit, non divitias, non delicias, non pompas, non commoda ulla sed labores assiduos et dolores acerbissimos. Praecursor Domini sanctissimus in locis disertis habitans non modo divitias, et delicias non habuit, sed neque domum, neque vestes, neque cibos hominum habuit, contentus cilicio ex pilis camelorum pro vestibus et locustis, ac syl vestri meile pro cibo. Quid Apostoli? nonne Beatus Paulus de omnibus suis Coapostolis dicit: Puto quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tanquam morti destinatos. Et mox: Usque in hanc horam, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cxdimur, et instabiles sumus. Et paulo post: Facti sumus omnium peripsema, id est, ramenta, et res vilissimae, quae projiciuntur, et conculcantur. En quam longe aberant a gloria mundana qui tamquam purgamemta hujus mundi habebantur, cum tamen essent in summo pretio apud Deum, et Angelos ejus? Omitto exempla Episcoporum, Sancti Martini, et aliorum, qui Christi paupertatem sectantes, nihil cum mundo voluerunt habere commune. Omitto Eremitas, Antonium, et similes, qui separati a mundo, vix necessaria ad vitam sustentandam capiebant: nec non Coenobitas, Benedictum, Franciscum, et alios innumerabiles, qui de paupertate, et humilitate inter se certare videbantur, quemadmodum de divitiis, et gloria certant, qui sunt de mundo. Omitto sanctos caeteros, qui ex amore divino mundi delicias et gloriam libentissime contempserunt. Accedat postremo etiam ratio manifesta: nam qui aliquid valde amant, illud iis optimum, et pulchemraum apparet, et alia omnia quasi sordent, ac si parva, et deformia, ac despicabilia essent. Scribit Sanctus Augustinus de amico, et coaevo, et cive quem unice diligebat: «Suavis mihi erat super omnes suavitate istius vitae meae.»Dein- Tom. Vlll.
de addit, quid egerit eo defuncto: « Dolore, inquit, contenebratum est cor meum, et quicquid aspiciebam, mors erat. Et erat patria supplicium et paterna domus mira infelicitas. Expetebant eum undique oculi mei, et non dabatur mihi, et oderam omnia, quia non haberent eum. «Haec ille qui satis aperte dicit, se ob amorem amici defuncti, odisse alia omnia, quia non habebant eum. Quod si faciebat hoc amor amicitiae, quid fecisset amor concupiscentiae violentior atque tenacior? Et si hoc facit amor rei creatae: quid faciet amor Dei, qui ipsa est pulchritudo, ipsa suavitas, ipsa nobilitas, ipsa celsitudo, ipsa opulentia, ipsa bonitas? Illi experiuntur, qui -remoti a negotiis, in sancto otio, puris mentibus et purgato cordis oculo radios illius lucis accipere digni inveniuntur. Neque tam miror, quod in mentis excessum rapiantur, quam quod post excessum illum, aliquid aliud videre vel cogitare sustineant. Magnus plane hic fructus lacrymarum est, qui mentem humanam liberare potest a visco tenacissimo concupiscentiae mundialis. Sed non minus pretiosus fructus est sollicitudo placendi Deo. Qui enim Deum non diligunt, aut non valde diligunt, parum solliciti sunt, an ea quse faciunt, aut loquuntur, aut operantur probet, vel improbet Deus. Ideo peccata peccatis quotidie addunt, sed qui Dei gratiam magnifaciunt, atque eum ardenter diligentes, ab eo diligi vicissim cupiunt solliciti semper sunt quomodo ipsi, et omnia sua placeant Deo. Hoc Deum velle Micheas admonet, cum ait: Indicabo tibino homo, quid sit bonum, et quid Dominus, requirat a te. Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Virtus perfecta est miscere justitiam cum misericordia, quia justitia sine misericordia in crudelitatem degenerat, et misericordia sine justitia in dissolutionem. Ut autem aliquis int.egre justitiam cum misericordia servet, nihil est utilius quam sollicitum ambulare cum Deo suo, id est, semper habere Deum prajsentem ante oculos cordis, et sollicite scrutari in omni verbo, et opere quid illi placeat. Hoc imperavit Dominus amico suo Abraham dicens: Ambula coram me, et esto perfectus. Hoc adimplebat Elias, cum dicebat: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto. De hac re sollicitus erat Apostolus, cum diceret: Bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi. Vere enim nihil magis excitat sollicitudinem serviendi, et placendi Domino, quam verus et magnus amor Dei, et desiderium adipiscendi illum, et in illo aeternam requiem et verissimam felicitatem.
Chapter 33 of 35