Caput IV. De quarto fructu lacrymarum, qui est misericordia erga proximos
Sequitur ordine fructus explicandus, qui oritur ex consideratione et commiseratione angustiarum, quas hoc tempore tolerat Ecclesia mater nostra. Quae sint illae angustiae.
demonstravimus in quarto capite libri superioris. Ex hac flebili, et lugubri consideratione fructus nascitur non exiguus, si quis terram cordis sui piis lacrymis irrigare noverit; accenditur enim animus ad charitatem proximi et accingitur ad opera charitatis spiritualia non negligenter obeunda, quae opera ut egentibus prosunt ad gratiam recuperandam, sic bonis operariis prosunt ad meritorum, et gloriae incrementum. Et quaenam sunt opera bona, ad quae facienda Ecclesiae necessitas, et angustiae nos impellunt? praedicatio, scriptio, oratio, vitae sanctae et salutaris exempla. Praedicatio veritatis adversus errores infidelium, et malos mores fidelium omnino necessaria est. Sed charitas, et misericordia erga pericula infimorum, et insidias perditorum, non accenditur, nisi prius in meditatione exardescat ignis, etlacrymae compassionis urgeant ad succurrendum periclitantibus, vel petentibus: frigescente enim charitate, qui donum verbi habent, malunt in iis locis praedicando laborare, ubi sperant favores, et honores, lucra etiam pecuniarum acquirere cum securitate vitae, quam in locis, unde non expectantur nisi conversiones animarum, sed cum persecutionibus, et angustiis, et ipsius etiam vita} corporalis periculo. Hic zelus fuit olim in Prophetis, qui pene omnes ob veritatis praedicationem a durae cervicis populo, vel regibus interempti sunt. Isaias sectus in partes, Jeremias lapidatus, Ezechiel caesus, Zacharias inter templum et altare occisus, denique Sanctus Protomartyr Stephanus, uno verbo omnia complectens, ait Hebraeorum primoribus in publico concilio: Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri, et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Justi. Eumdem spiritum haereditarunt Apostoli Christi, qui omnes, uno excepto S. Joanne Evangelista, praedicantes Evangelium inter infideles, post numerosissimam conversionem animarum, et post multas persecutiones, et afflictiones caesi sunt. Neque Sanctus Joannes, quamvis morte violenta vitam non finierit, persecutiones, et angustias multas, et magnas evasit. At, inquies, non desunt hoc tempore, qui eodem Spiritu verbum praedicent. Verumest, sed ideo non desunt qui sic praedicent, quia non desunt, qui considerent Ecclesiae necessitates, et deplorent pericula animarum. Atque hic est fructus, quem producit Spiritus Dei in cordibus lugentium et flentium. Utinam inter ipsos fideles, ubi non timentur
persecutiones, neque carceres, neque mortes, considerarent praedicatores verbi Dei, quam multi in scelerum, et flagitiorum sordibus jacent, qui surgerent, et salvarentur, si ipsi induti viscera misericordiae fructum potius animarum, quam populorum auram quaererent.
Alterum opus bonum quod nascitur ex flebili consideratione infidelium, vel etiam fidelium pereuntium scriptio est, qua refelluntur errores, vel corriguntur vitia vel instruuntur imperiti; et hoc etiam bonum opus nunquam Ecclesiae defuit, et ideo non defuit, quia semper inventi sunt viri pii, qui charitate flagrarent, et animarum pericula miserarentur. S. Hilarius Episcopus Pictaviensis jam provectae aetatis ad fidem conversus, ut ex principio libri primi de Trinitate intelligi potest, et in libris Philosophorum solum versatus, commotus tamen misericordia multitudinis pereuntium ob venenum Arianae impietatis, quas totum pene orbem terrarum invaserat, primus ex Latinis stylum adversus haeresim illam strinxit, et adjuvante Domino, qui pugiles suos non deserit, repente tantus Doctor evasit, ut scriptis suis terrori esset Haereticis, et toti Galliae mirum in modum profuerit. Id ipsum de Sancto Ambrosio dicere possumus, qui ad longum tempus antequam ad Baptismum accederet, in gubernandis provinciis occupatus, ubi primum ad Episcopatum invitus ascendit, miseratus et ipse multitudinem eorum, qui ab Arianis decepti, fidem Catholicam deseruerant, Scripturas sanctas evolvere coepit, et scribere aggressus totam fenne Italiam ab illa peste liberavit. Quid dicam de S. Augustino, non sine causa, malleo Haereticorum nominato? nam cum ipse quoque magnam aetatis partem in profanis litteris consumpsisset, et satis tarde ad fidem Catholicam a Manichaeismo conversus. Baptismum suscepisset; tanto tamen Spiritus sancti zelo exarsit ut tam multa scripserit adversus Arianos, Manichaeos, Donatistas, et Pelagianos, ut admirabile sit, et tanto fructu, ut pene Africam universam ab illis tam multis et tam terris haeresibus liberaverit. Omitto sanctos Doctores Ecclesiae orientalis, etSanctum Hieronymum, ac Sanctum Gregorium, et alios plurimos Ecclesiae occidentalis magistros eximios, qui eodem zelo juvandarum animarum, et eodem Spiritu incitati, non minorem utilitatem Ecclesiae attulerunt, quam ipsi sibi apud Deum meritorum cumulum pepererunt. Utinam nunc deessent inter fideles, qui libris lascivis, vel curiosis juventutem corrumperent, et quod alii salutaribus scriptis aedificant, ipsi venenatis et mortiferis libris everterent. Sed animarum amator Christus, qui pro ipsarum salute mori voluit, pioditores istos sine dubio impunitos non relinquet, sed aut in hoc tempore, aut in futuro illis ostendet, quantb suppliciis digni sint, qui redemptionem animarum irritam facere crudelissima impietate contendunt. Porro preces et suspiria ad Deum pro periculo animarum, quibus Haeretici non minori pene astutia, quam infernales spiritus, insidiantur, opus bonum commune est omnibus fidelibus, sive viris, sive feminis, sive doctis, sive indoctis, sive Ecclesias publice frequentantibus, sive in coenobiis, aut solitudinibus latentibus. Sic enim scribit Sanctus Augustinus in primo libro de moribus Ecclesiae, capite tricesimo primo: « V identur nonnullis Eremitae plus quam oporteret, deseruisse res humanas, non considerantibus quantum nobis eorum animus in orationibus prosit, » et Justinianus imperator in novella constitutione centesima tricesima tertiadicit, imperium, militiam, agros ipsos etquicquid habent homines seculares per orationes conservari sanctorum Eremitarum. Et nostro tempore Beata Teresia, ut habetur in secundo libro capite primo vitae ipsius, saepe largiter flebat in oratione ad Deum pro iis, qui praedicatione, vel scriptis pugnabant adversus haereses Lutheranorum et ad hoc ipsum excitabat sorores suas. Imo etiam ad. hunc praecipuum finem erigebat monasteria religiosarum mulierum, ut socias haberet ad pugnandum adversus haereses, oratione et lacrymis, cum alia ratione non posset propter sexus sui infirmitatem pestem haereseos a finibus Catholicorum awertere. Denique opus bonum commune omnibus fidelibus est vita immaculata: haec enim exemplo, et splendore virtutum saepe plus valet ad perditos homines in viam rectam revocandos, quam conciones, vel disputationes. Sic luceat, inquit Dominus, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, et Apostolus Petrus in epistola sua priore: Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis, tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis; et Coapostolus ejus Paulus, Omnia,
inquit, facite sine murmurationibus ut sitis sine querela, et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae, et perversae, inter vos luceatis sicut luminaria in mundo, et rursum Apostolus Petrus de pia vita feminarum, similiter inquit: Et mulieres subditae sunt viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo luerit fiunt, considerantes in timore castam conversationem vestram. Id quod in matre sua impletum fuisse scripsit S. Augustinus in libro confessionum nono: vixit enim mulier illa sancta cum viro infideli ita obedienter, et fideliter, ut exemplo vitae suae lucrifecerit, hoc est, ad fidem, et Baptismum perduxerit virum et jam non fleverit in fideli, quod in infideli pertulerat. Id ipsum dici potest de Clotilde regina Francorum, quae cum esset Christiana et Clodovaeo pagano nupsisset, eo potissimum animo, ut regem paganum ad Christi sacra perduceret, denique illum ad fidem Christi non tam verbo praedicationis, quam exemplo conversationis adduxit, qui postea Baptismum quoque a S. Remigio Archiepiscopo Remensi suscepit.
De quinto fructu lacrymarum, qui est reformatio cleri.
Ex quinto fonte lacrymarum, si cor praelatorum diligenter, et assidue irrigetur, nascetur fructus eximius reformationis cleri totius. Da enim Episcopum, qui serio in officium suum incumbere velit, et ex specula, in qua a Domino constitutus sedet, attenta consideratione speculetur, quales sint, et quid agant, primum Canonici, qui sunt consiliari ejus et fratres; deinde Parochi, ad quos cura pertinet animarum; tum reliqui Sacerdotes, qui vel ad laudes Domini in choro cum Canonicis decantandas, vel ad sacrificia divina celebranda deputati sunt; denique Diaconi, Subdiaconi, et administri reliqui, et videbis brevi tempore Ecclesiam ejus deponere vitia omnia, et cunctis florere virtutibus. Quomodo enim fieri potest, ut Episcopus, qui deligat decorem domus Domini et speculando videat vitia et morbos omnium membrorum Ecclesiae suae, et non excitetur ad remedia adhibenda? Origo enim malorum est, quod Episcopi aliqui (semper enim excipio bonos, qui nunquam in Ecclesia universali desunt) non speculantur quomodo se clerus ipsorum gerat; sed vel longe absunt ab Ecclesia sua, unde ne speculari quidem possunt, cum in specula sibi assignata non sedeant, vel speculantur quidem, sed agros et vineas, et hortos, vel quomodo possint redditus Ecclesiasticos majores facere, vel domum suam ornare egregia suppellectile, vel propinquos augere divitiis, vel ascendere ipsi ad gradus altiores. Quid igitur mirum est, si Ecclesiae eorum totae sylvescunt? Si Deo laudes sine attentione, et devotione solvantur? Si mysteria divina in vasis, in linteis sordidis celebrentur? Si coelestia sacramenta indignis, vel indigne ministrentur? Si parochorum negligentia plebs fidelis ignoret quae sunt ad salutem necessaria, et sic pereant animae, pro quibus Christus mortuus est? Si denique clerus corruptis, ac depravatis moribus suis populum ad se imitandum provocet, et hac ratione quos debuerat sanare, corrumpat? Attendant, qui scandala male vivendo praebent, quid Dominus dicat in Evangelio: Qui scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Et si expedit unicuique de populo magis demergi in profundum maris, quam scandalizare pusillos, quid de clerico scandalizante suis pravis moribus populum dicere poterimus, cum eumdem populum a scandalis praeservare debuerit? Certe utilius eratejusmodi Clericis mendicare panem, vel fodiendo humum victum sibi parare, quam cum tam ingenti periculo de altari vi. vere, vel etiam per sacrum ordinem ad opes, et honores ascendere. Quid enim prodest homini, si universum mundum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur? Negotiatio sancta Clericorum, ac praecipue Sacerdotum, atque Pontificum, non est similis negotiationi mercatorum hujus mundi. Possunt enim mercatores aliquando sic negotiari, ut nec lucrentur aliquid, neque jacturam aliquam patiantur; at Episcopi et Sacerdotes omnino debent vel lucrum copiosum acquirere, vel detrimentum maximum pati. Nimio enim zelo prosequitur Christus animas fidelium, pro quibus pretium sanguinis dedit: proinde qui animas fidelium, sicut par est, diligenter curant, immarcescibilem gloriae coronam accipient, qui negligenter officio suo funguntur, sic ut ipsorum culpa anima una pereat, incredibile dictu est, quam atroces pomas apud inferos daturi sint. Col¬
ligant igitur omnes Episcopi ex ligno vitae pretiosum fructum ardentissimi disiderii reformationis Cleri sui, maneant in specula sibi commissa, invigilent non solum super gregem laicorum, sed multo magis super coetum Sacerdotum et omnium Clericorum, ut etiam post hanc vitam colligant fructum gloriosum remunerationis amplissimae, et sempiternae.
Chapter 28 of 35