Skip to the text

Caput VI. De sexto fructu lacrymarum, qui est reformatio regularium

Deploravimus in libro superiore relaxationem ordinum religiosorum, nunc tempus est, ut ostendamus, quis fructus colligi possit ex ea flebili commiseratione. Fructus autem est, et quidem optimus, et suavissimus, reformatio religionum relaxatarum; sed hunc fructum ii potissimum colligere debent, qui sunt capita religionum; ad eos enim pertinet officium visitandi, et purgandi vineam suam. Quamvis enim Ecclesia universa in sanctis litteris comparetur vineae, de qua dicit Propheta Deo: Visita vineam istam, et perfice eam, quam plantavit dextera tua, et de qua multa praedixit Isaias et explicavit Dominus in Evangelio: tamen etiam ordo religiosus aptissime comparatur vineae et est pars quaedam selecta vineae magnae, quae est universalis Ecclesia. Ut igitur pro modulo meo adjuvem praepositos vinearum istarum selectarum, exponam breviter, qualis esse debeat ordo religiosus reformatus ad primam suam originem, sive institutionem. Vinea sex praecipue habere debet bonas qualitates, quibus significantur sex bona religiosorum, humilitas, paupertas, castitas, obedientia, stuSium orationis et perfectae charitatis. Vinea constat ex viribus: vires autem sunt plantae omnium abjectissimae, parvae, distortae, fragiles, humi repentes, aridae; de quibus sic loquitur Ezechiel Propheta: Quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum, quae sunt inter ligna sylvarum? numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodeumque vas? ecce igni datum est in escam. Haec prima qualitas vitis significat humilitatem Christi, abjectionem, et contemptum in quo glorificari debet omnis verus regularis, qui non surda aure Christum docentem audivit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Ideo regulares, qui ambiunt praelaturas, et qui fieri sibi putant injuriam, quando descendere jubentur ad locum inferiorem, vel de praecedentia cum aliis regularibus, vel inter se litigant, reformandi sunt atque ad veram formam humilitatis Christi redigendi, qui nunquam legitur cum ullo homine de praecedentia contendisse: et cum orta esset contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse major, Dominus dixit: Qui major est inter vos fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut ministrator. At, inquiunt, non contendimus pro honore nostro, sed pro honore nostrae religionis, quae ut est antiquior tempore, sic debet esse prior in loco. Ergo si ita est, debebit esse religiosus humilis, et superba religio. Approbo quidem, ut is, ad quem pertinet assignare loca religiosis, attribuat antiquioribus loca digniora, sed contentiones religiosorum pro hujusmodi approbare non possum. Deinde vires diligenter putandae sunt, et supervacaneis palmitibus spoliandae: sic enim et Pater coelestis, ut loquitur in Evangelio Dominus, omnem palmitem non ferentem fructum tollit, et eum, qui fert fructum, purgat, videlicet abscindendo superflua, ut fructuum plus afferat. Si quis inspiciat vires, quando putantur ab agricolis, et nesciat causam: mirabitur agricolae crudelitatem, qui sic deformatam, et mutilam vitem relinquat: sed ille scit quid faciat, et non praesentem deformitatem, sed futuram fertilitatem attendit. Haec est sancta, et Christo, atque ejus matri sanctissimae amabilis paupertas, quam veri religiosi cum Croesi divitiis non commutarent. Porro paupertas religiosa in eo potissimum posita est, ut nullus proprium aliquid possideat, juxta illud ex Actis Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima.una, nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Quare sicut relaxatio exorta est in monasteriis, quando proprietas ingressa est: sic oportet, si reformatio vera fieri debeat, ut proprietas penitus arceatur. Et certe si cogitarent proprietarii qualem vindictam sumpsit Deus de Anania, et Sapphira, qui principes proprietariorum fuerunt; et contra quantam spiritualem laetitiam degustent, et quantam habeant apud Deum repositam spem, qui dicere possunt cum Apostolo Petro: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; non difficile sibi esset duce¬

rent toto corde ab omni proprietate abhorrere. Sed non possum hic omittere, quanti fecerint sancti Patres crimen proprietatis in Monachis. Scribit Sanctus Hieronymus in epistola ad Eustochium, in monasterio quodam Nitrae repertum fuisse Monachum jam moriturum, qui nescio quot solidos sibi retinuerat: quo circa placuisse Sancto Macario, aliisque sanctis congregatis in unum, ut cum mortuo pecuniae infoderentur, clamantibus omnibus, Pecunia tua tecum sit in perditionem. S. quoque Gregorius in quarto libro dialogorum, capite quinquagesimo quinto, scribit unum ex Monachis suis jam moriturum inventum fuisse cum tribus nummis aureis: seque imperasse ut non in sepulcro is Monachus poneretur, sed in sterquilinio cum nummis suis, clamantibus omnibus, Pecunia tua tecum sit in perditionem. Horrenda prorsus, sed justa poena proprietariorum, quae si non movet proprietarios, praesertim adjuncta morte r.epentina Ananiae, et Sapphirae, cujus paulo ante meminimus conveniet in eos illud Exodi: Induratum est cor Pharaonis. Tertio, vires facillime arescunt, et ignem concipiunt. Hoc est symbolum castitatis, quam regulares omnes profitentur, et per quam ad ordinem Angelorum proxime accedunt. Angeli enim in coelis neque nubunt, neque uxor’es ducunt. Ad castitatem autem conservandam nihil magis utile, vel etiam necessarium est, quam humore carnali siccato ariditatem quamdam per jejunia, et alias carnis mortificationes acquirere, ut simul adipe, et pinguedine devotionis repleatur anima, et corporis castigatione quodammodo exsiccatus homo vetus, sive exterior, discat cum Sancto Hilarione cibum appetere, non libidinem. Ex quo etiam fiet, ut homo sic salubriter exsiccatus, facillime inflammetur amore divino, et jam non invitus desinat cogitare carnalia, sed suave illi sit cum sancto Augustino suavitatibus illis carere, inventa nimirum, et praegustata suavitate majore, id est, coelesti. Sed interim, si reformatio vere quaeritur necesse est occasiones omnes religiosis amputare quae thesaurum castitatis iri periculum possunt adducere. Quarto, vires ordine quodam in vinea collocandae sunt, ut videatur vinea, quasi castrorum acies ordinata: Nam et poeta agriculturae magister canit, « Pone ordine vires. » Hic autem ordo usque adeo necessarius, et, ut sic loquar, essentialis est in congregationibus religiosis ut ipsae con-

gregationes, ordines nominentur. Ordo autem in eo consistit, ut omnes regulam eamdem sequantur, sive scriptam, sive viventem, quae est Praepositus, sive Abbas, sive Prior, sive Minister, sive Major, sive Pater nominentur. Illae autem vere sunt congregationes reformatae, in quibus, ut loquitur Sanctus Augustinus in libro de moribus Ecclesiae, « Praepositi magna in imperando auctoritate, et subditi magna in obediendo voluntate sunt praediti, » et ut S. Bernardus scribit in libro de praecepto, et dispensatione, ubi omnes magistram regulam sequuntur, ut nihil omnino contra regulam nihil contra Praepositi voluntatem, quae est regula vivens, a subditis fiat, nisi forte quod imperat Praepositus, contra manifestum Dei praeceptum esse detegatur: tunc enim cum Apostolis libere dicendum est, Obedire oportet magis Deo, quam hominibus. Quinto, vires humi repunt, nisi ulmo vel palo, vel alii stabili fulcro adjungantur. Id vero significat, debere Monachum in tam difficili, et perfecto vitae genere de suis viribus omnino diffidere, et in auxilio Domini valde confidere memorem verborum Domini, Sine me nihil potestis facere, et verborum Apostoli: Omnia possum in eo, qui me confortat. Sic enim fiet, ut semper in oratione defixus, et oculos habens ad Dominum, sub obedientiae jugo non cadat nec fatigetur, sed experiatur, jugum Domini, esse jugum suave, et onus leve. Postremo, vitis quamvis deformis, fragilis, distorta, et ad omnia fere inutilis; tamen fructum gignit valde pretiosum, et suavem, videlicet vinum, quod laetificat Deum, et homines: sed si fructum,hunc non ferat, tamquam lignum inutile, ad ignem adjudicatur. Ita prorsu homo religiosus, si sit qualis esse debet, et munere suo recte fungatur, fructum profert gratissimum Deo, et hominibus; quia in omni opere, in omni loco, et in omni tempore Deum glorificat, et sacrificium obedientiaj illi defert: obedientia enim, quae redditur praepositis propter Deum, Deo ipsi redditur, dicente Domino: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Porro obedientiam sacrificium esse et sacrificium Deo gratissimum, docet Samuel cum ait: Melior est obedientia, quam victima, et rationem reddit Sanctus Gregorius, dicens: « Quia per victimas aliena caro, per obedientiam voluntas propria mactatur. » Cogitet igitur et expendat qui potest, quam ingentem acervum meritorum apud Deum

pius religiosus acquirat, qui quicquid agit, ex obedientia agit, ac per hoc tot quotidie ofTert sacrificia, quot facit opera, et contra cogitet, et expendat, quantum thesaurum meritorum amittat religiosus malus, qui vel praeposito suo invitus obedit, vel propria voluntate gaudens praepositorum imperio, id est, Christi ipsius imperio parere detractat.

Quae cum ita sint, omnes Praepositos ordinum religiosorum, et precor et obsecro, ut si ex animo deplorant ordinum suorum detrimenta, quae ex relaxatione proveniunt, toto animo, et omnibus viribus in reformationem incumbant, et quos primi Patres in Christo filios genuerunt, ipsi cum Apostolo Paulo iterum parturiant, donec Christus pauper et castus, et obediens reformetur in ipsis. Acquirent enim, si haec fecerint, coram Deo, et hominibus gloriam sempiternam: sin autem opus tam necessarium forte neglexerint, reddent rationem Domino: et utinam non rei fiant omnium peccatorum, quae relaxatione durante, fiunt a regularibus sibi subjectis, et omnium scandalorum, quae propter mala eorum exempla patitur populus Christianus: nec solum populus Christianus, sed etiam populi Turearum, et Haereticorum, apud quos blasphematur propter nos nomen Domini et Christi doctrina pessime vadit.

Ac, ut redigam in quatuor capita, eaque brevissima, quae ad reformationem necessaria sunt; primum illud esse aio, ut non admittantur ad habitum, nisi illi, qui signa verae vocationis ostendunt. Deinde, ut probatio maxime seria sit, et qui in probatione, divinam vocationem non probaverunt, omnino ad professionem non admittantur. Nam vitae Christianae perfectio, quanto est altior, tanto pertinet ad pauciores. Legant ii, ad quos ista pertinent, Joannem Cassianum in libro quarto de institutis renuntiantium, cap. 31. 3-2. 33. et 34. Tertio, ut sex virtutes supra nominatae diligentissime excolantur et praepositi in omni virtutis genere exemplo suo praeluceant. Denique, ut dent omnem operam ut sacrosancti Tridentini Concilii decretum illud saluberrimum, et maxime necessarium observetur, ut non plures ad ordinem admittantur quam qui sustentari possint ex redditibus, vel eleemosynis ordinariis: tunc enim praepositi jure cogere poterunt subditos ad omnem proprietatem fugiendam, et exeerandam, si ordo

ipse singulis ea praebeat omnia, quae singulis necessaria sunt. « Ideo enim, ut S. Hieronymus scribit, non licebat Monachis antiquis aliquid petere, quia Praepositi necessitati singulorum magna providentia, et charitate praeveniebant. »

Chapter 29 of 35