Caput VIII. De octavo fructu lacrymarum, qui est multiplex opus misericordiae
Scripsimus in libro superiore, vere praesentem vitam esse vallem lacrymarum, cum miseriis 'gravissimis, et plurimis ita redundet, ut nihil fere praeter miserias continere videatur. Quid enim est in hac vita vacuum miseria, si morbi paupertas, et abjectio, sive servitus magnae miseriae sunt, et eorum contraria, bona valetudo, divitiae, et dignitates, atque imperia miseriae sint prioribus saepe majores? Verum tamen istae ipsae miseriae, si misericordiam in nobis excitent, quemadmodum si attente considerentur excifjare solent, plurimi, et maximi inde fructus existent: pariet enim misericordia, velut arbor foecundissima, fructum eleemosynae erga pauperes, consolationis erga aegrotos, exhortationis erga captivos, et abjectos; preces ardentes pro periculis ingentibus, in quibus versantur divites, benevalentes, et omnes in sublimitate constituti. S. Job de se ipse dicit: Ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Audiamus nunc quos fructus pepererit ista miseratio. Si negavi, inquit, quod volebant, pauperibus et oculos viduae expectare feci: si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea; si despexi pereuntem eo quod non haberet indumentum, et absque operimento pauperem: si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. Et alibi: Oculus fui caeco et pes claudo, pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam diligentissime investigabam, conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam. Ilaec ille, qui non solum adjuvabat pauperes communicando cum illis bona sua, cibum, vestes, et alia id genus, sed etiam adjuvando consiliis, id enim significat illud, Oculus fui caeco et pes claudo: sed etiam defendendo ab oppressoribus et calumniatoribus, quasi praedam ^eripiendo a dentibus bestiarum. Quanti autem sint meriti apud Deum opera misericordiae, docent promissiones amplissimae in Scripturis sanctis, habent enim eleemosyna testimonium a sapientibus, a Prophetis, ab Apostolis, ab Angelis, a Deo. Salomon sapientissimus, in libro Proverbiorum sic loquitur: Qui dat pauperibus nun¬
quam egebit. Id quod confirmat S. Basiliusin oratione ad divites eleganti similitudine puteorum ex quibus si frequenter aquae hauriantur semper copiosiores, et puriores emanant, si vero immotae conserventur putrescunt, atque decrescunt. Tobias ipse quoque valde sapiens: Ex substantia tua, inquit, fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini. Eleemosyna ab omni peccato, et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras. Deus bone, quanta est haec promissio? Sed adjungit praeterea idem Tobias: Fiducia, inquit, magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam, cui subscribit Beatus Cyprianus in sermone de eleemosyna, dicens eam esse solatium grande credentium, et securitatis nostrae salutare praesidium. Daniel Propheta regi infideli sic loquitur: Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum; forsan ignoscet Deus delictis tuis. Isaias Propheta: Frange, inquit esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi eum, et carnem tuum ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citiue orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet, clamabis et dicet ecce adsum. Haec Isaias. Quae promissio consolationem plane admirabilem continet: pollicetur enim Deus misericorditer eleemosynas largientibus, lumen divinum mentibus, quale afferre non solet oculis corporis sol mane exoriens: item sanitatem spiritualem voluntati, id est, purgationem a morbo peccati: praeterea opera bona quae sequuntur justificationem et gloriam ac laudem quae inde sequitur apud Deum et homines: hoc enim significant illa verba, Anteibit faciem 1 tuam justitia tua et gloria Domini colliget, id est, circumdabit te, denique promptissimum Deum ad exaudiendas preces, quod clarius explicat editio Septuaginta Interpretum, quae sic habet: Tunc clamabis, et Deus exaudiet, adhuc loquente te dicet, ecce adsum, id est, antequam finem imponas orationi, aderit Deus, ut exaudiat. Apostolus Paulus in priore ad Timotheum, brevi sententia multa complectitur, cum admonet divites ut facile tribuant, et communicent, et thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum ut apprehendant veram vitam, ubi eleemosynam vult esse pretiosum fundamentum verae vitae, quae post hanc vi-
tam erit: nam thesaurizare fundamentum verae vitae, nihil aliud est, nisi acquirere paucis nummis thesaurum incomparabilem, qui satis sit ad fundamenta ponenda, vel paranda, quibus nitatur fabrica aeternitatis, seu vitae sempiternae, quae sola est vera vita; quam enim nunc ducimus, ea nihil est nisi vapor vitae ad modicum parens et protinus evanescens. Audiamus nunc testimonium Angeli Raphaelis loquentis ad Tobiam: Eleemosyna, inquit, a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et facit invenire misericordiam, et vitam aeternam. Haec Angelus sanctus, qui nos decipere non pdtest, cum veritatem in fonte suo videat, et nos sincerissima charitate diligat. Denique Christus, qui sapientia Dei est, et Deus est, passim in Evangelio praemia maxima eleemosynae policetur. Vade, inquit, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Quis capiat quale lucrum sit pro paucis panibus, vel nummis quos omnino in morte dimissuri sumus acquirere thesaurum in coelis numquam periturum? Idem Dominus in Judicio novissimo promittit se regnum coelorum daturum nominatim iis, qui cibum, vel potum, vel indumentum, vel hospitium vel visitationem in aegritudine, vel in carcere tribuerunt. Ac ut intelligamus, haec opera misericordiae sibi gratissima fuisse, et mercedem incomparabilemjmeruisse, adjungit: Quod uni ex minimis istis fecistis mihi fecistis.
Haec igitur sunt testimonia divina atque certissima de promissionibus praemiorum, quae per opera misericordiae comparantur. Ex quibus intelligi potest, quantus sit fructus verae misericordiae erga proximum, quam flebilis consideratio egestatis, aegrotationis, et aliarum corporalium aerumnarum in corde meditantis excitare solet. Sed non minor existet fructus misericordiae si quis attente cogitet pericula divitum, et principum avurotum. Siquidem erga priores illos exercenda sunt opera misericordiae corporalia: erga istos vero spiritualia, quae sunt admonitio, consilium, oratio. Isti enim, ut de Martha loquitur Dominus, solliciti sunt, et turbantur erga plurima, ut vix otium inveniant legendi, vel audiendi, vel cogitandi quae ad vitam aeternam pertinent. Itaque indigent prudenti admonitore, qui eis opportuno tempore suggerat, quanti referat saepe mentem reflectere ad ea, quae prae manibus habent. Multi enim divites toti sunt in conservandis, et augendis opibus occupati, qui si aliquando serio co¬
gitarent, se a conditore Deo ad longe altiora opera, id est, ad multo majores divitias comparandas fuisse creatos, fortasse cum Salomone dicerent: Cum me convertissem ad universa opera, quae facerant manus meae (videlicet ad palatia, hortos, piscinas, ad multiplicationem auri, argenti, ad armenta et magnos ovium greges, ad agros et vineas, et prata, et sylvas), In quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem, et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. Multi quoque sunt principes, tum Ecclesiastici tum saeculares, qui sic distenduntur in aliis regendis, et gubernandis, ne dicam in amplianda jurisdictione, vel imperio, ut obliviscantur animae propriae, et salutis aeternae, qui, si admonitorem sapientem ex Dei magna benignitate sortirentur, qualis fuit Sanctus Bernardus erga Eugenium Papam, fortasse et res publicas felicius gubernarent, et propriam animam diligentius excolerent et propter bona temporalia non amitterent sempiterna. Quod vero attinet ad consilium magnum misericordiae, opus est viris magnis non assentari, non loqui placentia, sed fidele consilium dare: et fortasse nulla re magis indigent viri magni, quam fideli consiliario, qui non timeat vera loqui, et qui magis formidet excidere a gratia Dei, quam a gratia Principis. De hac re sic loquitur Ecclesiasticus: Multi pacifici sint tibi et consiliarius sit tibi unus de mille. Quia videlicet pauci admodum inveniuntur consiliarii, qui sciant et velint utilia dare consilia, ut idem ipse Ecclesiasticus alio loco pluribus docet. Ubi praeter alia anteponit consilium viri sancti consiliis multorum sapientium. Animus, inquit, viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. Et in eodem loco idem auctor sapienter monet, ut non accipiamus consilia ab iis, qui ob inopiam, vel alia de causa pos. sunt ad propriam utilitatem consilium detorquere. A consiliario, inquit, serva animam tuam. Prius scito, quae sit ejus necessitas: et ipse enim animo suo cogitabit, hoc est, non sis facilis ad consilia capienda, nisi noveris integritatem consifiarii. Primum exquire, an aliqua egestate prematur, qui tibi offertur consiliarius, facile enim ille cogitabit, quomodo in rem suam consilium derivet. Itaque magnum est opus charitatis, recta consilia principibus dare, et magna felicitas est ejus principis, qui fideles consiliarios Sortitus est. Neque excusantur principes apud Deum, si ob infidelitatem consiliariorum et administrorum, rempublicam non bene gubernent: quia tenebantur diligenter investigare quales sint quos ad consilium, et res gerendas adhibent.
Restat oratio apud Deum, quod est opus misericordiae commune omnibus et securum et facile. De hoc officio loquitur Apostolus in priore ad Timotheum, dicens: Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus. Ubi Apostolus posteaquam dixerat: Pro omnibus hominibus subjungit, Pro regibus, ete. quia qui orat pro regibus, et caeteris in sublimitate constitutis, non solum orat pro utilitate, vel necessitate propria principum, sed pro utilitate, vel necessitatibus omnium hominum. Siquidem a prudentia, et probitate principum pendet bona gubernatio, ac per hoc quies, et tranquillitas, pax, et abundantia, pietas in Deum et charitas in proximos, atque adeo omnis humana felicitas. Sed est praeterea specialis ratio orandi pro principibus, sivesaecularibus sive Ecclesiasticis, ingens periculum, ig quo versantur omnes, qui sunt in sublimitate constituti. Nam qui in alto loco sedet, vel ambulat, facile est ut capitis vertiginem patiatur, et cadat, et quo altius est praecipitium, tanto secum trahit gravius exitium. Certe si videremus funambulum aliquem ex edita turri ad aliam seque editam turrim per funem properare; ex naturali commiseratione clamaremus: Domine, adjuva illum, et ad funambulum: Yide quomodo caute ambules. Ac ut similitudinem graviorem, et statui principum, et praelatorum magis accommodatam adducamus, si quis iter facere cogeretur per pontem angustissimum, et sine spondis, cui flumen profundum, et horribile subjaceret, ut esset facillimum labi deorsum, et sursum emergere difficillimum, nemo certe ejusmodi spectaculum cernere posset sine ingenti commiseratione, et horrore, et sine clamore ad illum ut caute ambularel, et ad Deum, ut eum de tanto periculo liberaret. Pons angustissimus est via justitiae, et virtutis, virtus enim est quasi indivisibilis linea, a qua non licet ad dexteram, vel sinistram declinare cum latitudinem nullam aut vix ullam hajjeat: unde Dominus ipse viam ad vitam aeternam arctam esse docuit, cum aut: Quam angusta porta est, et arcta via, quae
ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam. Porro privati homines per viam quidem angustam ambulant, sed humi positam et jacentem ut non sit periculum ventorum, qui eos dejiciant, neque vertiginis, quae caput debilitet et impellat ad casum: praelati vero et principes per pontem sublimen', et editum inced mt, ubi et ventus superbiae regnat, et caput gravafum nimiis curis vertigini obnoxium habent et si forte labuntur, non in vicinam terram cadunt, sed in subjectum flumen magno impetu ruunt, et tam ingentium errorum et criminum rei, ut in profundissimam gehennam facillime demergantur. Et quis igitur nisi demens omnino talem celsitudinem desiderabit?et quis nisi ferreus, vel lapideus non miserebitur statum tam periculosum? Et tamen necesse est, tam in Ecclesia, quam in republica esse homines, qui ejusmodi periculis exponantur. Proinde ad nos pertinet pro hujusmodi personis assidue gemere, et ex vera miseratione hunc fructum colligere, ut ardenti charitate pro illis clamemus ad Dominum, qui potens est, eos ab omni periculo liberare, faciens eos humiles in altitudine, justos in judiciis, fortes in periculis, patientes in laboribus, non quferentes quae sua sunt, sed quai subditorum; denique pios erga Deum, justos erga populos, sobrios erga seipsos.
Chapter 31 of 35