Caput XII. De duodecimo fructu lacrymarum, quae est facilis impetratio donorum divinorum
Postremas lacrymarum fructus est earum valor, et pretium: vix enim credi potest, quantam vim habeant lacrymae apud Deum. Id primum demonstrari potest ex verbis et modo loquendi Scripturarum sanctarum. In libro primo Regum, Anna, Samuelis mater, post longam sterilitatem oravit ad Dominum, et impetravit prolem, eamque valde insignem, videlicet Samuelem Prophetam, et Judicem totius populi, virum sanctissimum et nobilissimum. Ac ut indicaret Scriptura, quae fuerit potissima impetrationis, addit, Flens largiter. Itaque non oravit solum Anna, sed oravit flens largiter, atque illa fuit pluvia, quae germinare fecit sterilem agrum. In Psalmis David saepe dicit, Deum non tam orationem audivisse, quam lac ry mas vidisse, vel vocem lacrymarum audivisse, Posuisti, inquit, lacrymas meas in conspectu tuo, et alibi: Auribus percipe, inquit, lacrymas meas. In quem locum Cassiodorus scribens non timuit dicere, violentas esse in precibus lacrymas. Ezechias rex, Isaia teste, aegrota vit ad mortem et oravit ad Dominum, et flevit fletu magno;statim autem Dominus Ezechiae per Isaiam respondit: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos. Sed insignis locus est apud Ecclesiasticum: Non despiciet Deus preces pupilli: nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Admiranda prorsus vis lacrymarum apud Deum: cum tam aperte promittat Spiritus sanctus non contemnendam a Deo viduam, si lacrymis potius, quam verbis loquatur. Pergit ibidem Ecclesiasticus: Nonne lacrymas viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? Hoc est, lacrymae quidem ad maxillam descendunt, sed exclamatio vidua? per vocem lacrymarum ascendit ad Deum contra eum, qui viduam opprimens, ab ea lacrymas exprimit. Quod clarius habetur in sequenti versiculo, qui videtur esse superioris explicatio: A maxilla enim, inquit, ascendunt, usque ad coelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis, id est, lacrymse descendunt ad terram, sed virtus earum ascendit usque ad coelum, ad aures videlicet Domini sabaoth, qui non delectabitur in illis; vel (ut alii codices habent) Delectabitur
in illis. Utraque enim lectio vera est, siquidem non delectatur Deus in lacrymis viduae, quatenus earum causa est crudelitas opprimentis; sed in eis delectatur, quatenus sunt orationis condimentum: qui enim orat cum lacrymis, testatur se serio orare, et adjutorium Altissimi toto corde implorare. Huc pertinet, quod matri Sancti Augustini assidue, et ubertim flenti coram Deo, ut conversionem ejus ab haeresi Manichaeorum ad fidem Catholicam impetraret, quidam pius Episcopus dixit: « Yade a me, ita vivas, fieri enim non potest, ut filius istarum lacrymarum pereat. » Quod illa sic accepit, quasi oraculum de coelo sonuisset. Addam postremo verba S. Athanasii in vita S. Antonii ubi describens efficaciam lacrymarum S. Antonii apud Deum, « Ad primas, inquit, rogantis lacrymas, in orationis loco fons ebulliens erupit, » patiebantur enim Monachi penuriam aquse in eremo; sed beatus Antonius paucis lacrymis fontem aquarum continuo impetravit.
Atque haec de efficacia lacrymarum, quibus si adjungantur, quae supra scripsimus in primo capite hujus libri, mirum erit, si lector, non vehementissime admiretur potentiam et efficaciam lacrymarum.
Restant pauca depretio et dignitate lacrymarum quae ex uno Sancto Gregorio peti possunt. Is enim explicat in homilia postrema super Ezechielem mysteria duorum altarium, qui erant in templo Domini quorum unum erat in atrio aereum, in quo cremabantur carnes hostiarum, alterum aureum in ipso tabernaculo ante arcam, in quo cremebantur aromata. Scribit autem hic Beatissimus Doctor altare aereum esse homines poenitentes, qui ex timore poenae lacrymas fundunt, altare aureum esse viros perfectos, ex quorum cordibus lacrymas exprimit amor divinus. Sed ipsum Doctorem magnum audiamus, « Quid est, inquit, fratres carissimi quod foris cremantur carnes, intus aromata, nisi hoc, quod quotidie videmus, quia duo sunt compunctionis genera? Quia alii adhuc per timorem plangunt, alii vero jam se per amorem in lamentis afficiunt. Multi namque peccatorum suorum memores, dum supplicia aeterna pertimescunt, quotidianis se lacrymis affligunt: plangunt mala quae fecerunt, et incenduntur vitia igne compunctionis, quorum adhuc suggestiones in corde patiuntur. Quid isti, nisi altare sunt aereum, in quo carnes ardent, quia adhuc ab eis carnalia opera planguntur? Alii vero carnalibus vitiis liberi, aut longis jam fletibus securi, amor flamma in compunctionis lacrymis inardescunt, coelestis patriae praemia cordis oculis aspiciunt, supernis jam civibus interesse concupiscunt: dura eis apparet servituslongitudo peregrinationis suae: regem in decore suo videre desiderant, et flere quotidie ex ejus amore non cessant. Quid isti nisi altare sunt aureum, in quorum corde aromata incensa sunt, quia virtutes ardent? » Haec ille. Ex cujus verbis colligimus, lacrymas sanctas esse sacrificium acceptabile Domino juxta illud Prophetae, Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et quidem lacrymas poenitentium esse sacrificium agnorum, et arietum in altari aereo, atque in atrio crematorum, sed lacrymas amoris, ae desiderii videndi Deum, esse sacrificium aromatum pretiosorum, in altari aureo in ipso propitiatorio incensorum. Quo sacrificio nihil est pretiosius, nihil sublimius, nihil Deo gratius, vel magis acceptum. Sacrificium enim offertur soli Deo in signum supremae illius majestatis, et de Passione Christi, quae mundum reconciliavit Deo, dicit Apostolus, eam fuisse oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Quamvis autem omnia vera sacrificia fuerint acceptissima Deo, quippe supremam ejus celsitudinem protestantia, tamen super omnia gratissimum fuit, utpote nobilissimum et purissimum, sacrificium thuris, quod solus Pontifex semel in anno intra propitiatorium, et in altari aureo offerebat, ut Apostolus explicat in epistola ad Hebraeos. Cogita igitur, quam gratae sint Deo
lacrymae poenitentium, quae sacrificiis comparantur, et cujus pretii sint lacrymae perfectorum ex amore et desiderio prodeuntes, quae cum sacrificio thymiamatis omnium nobilissimo conferuntur. Haec igitur est dignitas, haec excellentia, hoc pretium lacrymarum. Quod si mortales perpenderent, ac serio cogitarent, intelligerent profecto beatos esse qui lugent, et lacrymas sanctas pro nullis saeculi voluptatibus sive deliciis commutarent.
Claudere placet hunc librum verbis Beati Laurentii Justiniani: « Nemo ad Deum aliquando flens accessit, qui non quod postulavit acceperit. Nullus ab eo beneficia dolenter optavit, qui non impetravit. Ipse enim qui consolatur flentes, dolentes curat, poenitentes informat. 0 lacryma humilis, tua est potentia, tuum regnum. Tribunal Judicis non veteris; amicorum tuorum accusatoribus silentium imponis. Non est, qui te ad Deum accedere vetet; si sola intres, vacua non redibis. Quid plura? vincis invincibilem, ligas omnipotentem, inclinas Filium Yirginis, aperis coelum, fugas diabolum. Tu cibus animarum, roboratio sensuum, abolitio delictorum, vitiorum exterminium, virtutum praevia, gratiae socia, refectio mentium, et lavacrum culparum. Tu odor vitae, sapor spiritus, gustus indulgentiae, sanitas redeuntis innocentiae, reconciliationis jucunditas, serenatae conscientiae suavitas et electionis aeternae spes valida. Qui te orationis suae comitem habebit, gaudeat, quia post orationem securus abibit. Arnen. »
Ecce jam quartus agitur annus, cum me ad exitum paraturus, ad locum quietis secreto a negotiis vacuus, sed non vacans a meditatione Scripturarum sanctarum, et a scriptione eorum, quae meditanti occurrunt: ut si prodesse jam voce vel scriptione longa non valeo, saltem piis libellis fratribus meis possim utcumque prodesse. Cogitanti vero mihi, quid potissimum eligerem, quod et me ad bene moriendum disponeret, et proximis meis ad bene vivendum prodesset, occurrit mors ipsa Domini, atque illa postrema concio, quam septem brevissimis, sed gravissimis sententiis constantem ex cruce, quasi ex editissima cathedra. Redemptor mundi ad humanum genus universum habuit, siquidem in concione illa, sive inseptem verbis illis, continentur omnia, de quibus idem Dominus ait: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. [Lue. xxi.) Ea quae Prophetae de Christo futura praedixerunt, ad quatuor capita revocantur; ad conciones ad populum, ad orationem ad Patrem, ad mala gravissima patienda et ad opera sublimia et admirabilia perpetranda. Quse quidem omnia in ipsa Christi vita mirifice claruerunt. Concio nabatur enim Dominus frequentissime, in templo, in synagogis, in campis, in locis desertis, in domibus privatis, denique etiam de navicula ad turbas in littore consistentes. Porro noctes ut plurimum consumebat in oratione ad Deum, sic enim loquitur Evangelista: Erat pernoctans in oratione Dei. (Luc. vi. etxxi.) Opera vero admiranda ( Matth. vm. Mare. iv. Luc. vi. Joan. vi.) in expellendis Daemonibus, et segrotis curandis, et panibus multiplicandis, et tempestatibus sedandis, in Evangeliis leguntur passim. Denique mala, quae reddebantur ei pro bonis, plurima erant, non solum in contumeliis verborum (Joan. vm. Luc. iv.) sed etiam in lapidatione, et praecipitio. Ceterum haec omnia verissime consummata sunt in cruce. Sic enim concionatus est ex cruce (Luc. xxill.) ut plurimi redirent tundentes pectora sua; nec solum
corda hominum, sed etiam petrae scissae sint. Sic etiam oravit in cruce, ut Cum clamore valido et lacrymis orans exauditus sit pro sua reverentia, ut Apostolus loquitur ad Hebraeos. (Hebr. v.) Quae vero passus est in cruce, tanto majora sunt iis quae in reliqua vita passus est, ut haec sola ad passionem proprie pertinere videantur. Denique signa et prodigia numquam majora edidit, quam cum in cruce veluti ad extremam imbecillitatem atque infirmitatem redactus esse videretur. Tunc enim non solum ostendit signa de ccelo. (Matth. xvi.) quae antea Judaei ab eo importune petierant: sed etiam paulo post signum edidit, omnium signorum maximum, cum mortuus et sepultus, propria virtute ab inferis rediit, et corpus ipse suum ad vitam, et vitam immortalem revocavit. Vere igitur in cruce consummata sunt omnia, quae scripta fuerunt per Prophetas de Filio hominis.
Sed antequam de ipsis verbis Domini scribere incipiam, visum est operae pretium, ut de ipsa cruce, quae sedes concionantis, et altare sacrificantis, et stadium pugnantis, et officina mirabilia facientis fuit, pauca dicamus. De structura igitur crucis communior veterum sententia est, quod ex tribus lignis constiterit, uno oblongo, in quo corpus crucifixi extendebatur; altero transverso, in quo manus figebantur: tertio affixo ad partem inferiorem, in quo pedes crucifixi quiescebant, sed clavis confixi, ne dimoveri possent. Ita tradunt Patres antiquissimi, Sanctus Justinus (In dial. cum Thyphon. lib. v.) et Sanctus Irenseus. (Adversus hseres. Valent.) Qui auctores satis aperte indicant, utrumque pedem supra scabellum stetisse, non unum pedem super alterum. Ex quo sequitur, clavos Christi quatuor fuisse, non tres tantum, ut multi existimant: qui ea de causa pinguit Christum Dominum ita cruci affixum, ut unum pedem super alterum habeat. Sed apertissime contra sentit Gregorius Turonicus (Lib. de Gloria Martyrum cap. 6.), et confirmatur ejus sententin ab antiquis picturis. Vidi ego ipse Parisiis in bibliotheca regia antiquissimos Evangeliorum libros manuscriptos, in quibus pictus erat frequenter Christus crucifixus et semper cum quatuor clavis.
Porro lignum oblongum supra transversum aliquantulum eminuisse, tradit Sanctus Augustinus, et Sanctus Gregorius Nyssenus: [Epist. I. Serm. 1. de Res.) et ex Apostolo id colligi posse videtur. Cum enim Apostolus ad Ephesios scribit: Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum [Eph. iii.), satis aperte describit figuram crucis, quae quatuor habet extrema: latitudinem, in ligno transverso; longitudinem in oblongo; altitudinem in ea parte oblongi, quae exstat atque eminet supra transversum, et profundum in ea parte quae sub terram absconditur. Hoc genus tormenti non casu neque invitus Dominus noster subivit, sed ab ipsa aeternitate praeelegit, ut Sanctus Augustinus docet. (Epist. 120.) Idque ex illo Actorum Apostolico testimonio: Hunc definito consilio, et praescientia Dei, traditum, per manus iniquorum affligentis interemistis. [Act. ii.) Et ideo Christus ipse initio praedicationis Nicodemo dixit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. (Jo. iii.) Et saepe Apostolus de sua cruce loqueos ad imitandum hortabatur, dicens: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. [ Matth. xvi.)
Cur autem hoc supplicium Dominus elegerit, ille solus proprie novit qui elegit. Sed tamen non desunt mysteria, quae sancti Patres excogitaverunt et nobis scripta reliquerunt. [Lib. v.) S. Irenaeus libro paulo ante notato scribit, duo crucis brachia sub uno titulo convenire, in quo scriptum erat Jesus Nazarenus Rex Judaeorum, ut intelligeremus duos populos, Hebraicum et Gentilem qui antea divisi erant, in unum corpus, sub uno capite Christo aliquando fuisse jungen¬
dos. S. Gregorius Nyssenus in Oratione de resurrectione scribit [Orat. 1.) partem crucis, quae coelum respicit, significare per crucem, quasi per elavem coelum aperiri; partem vero quae ad centrum mundi vergit, significare, spoliandum fuisse infernum a Christo, cum ad eum descendisset, duo crucis brachia, quae ad orientem et occidentem porriguntur, repurgationem mundi totius per Christi sanguinem futuram significare. Sancti vero Hieronymus in Epist. ad Ephesios, Augustinus ad Honoratura, et Bernardus de consideratione [Epist. 120. Lib. v.) praecipuum crucis mysterium ab Apostolo breviter attingi docent in verbis illis, Quae sit latitudo, et longitudo et sublimitas, et profundum. [Eph. iii.) Significantur autem in his verbis primum attributa Dei; in altitudine potentia, in profundo sapientia, in latitudine bonitas, in longitudine aeternitas. Deinde virtutes Christi patientis, in latitudine charitas, in longitudine patientia; in altitudine obedientia, in profundo humilitas. Denique virtutes hoc tempore necessariae iis, qui salvantur per Christum; in profundo, fides, in altitudine, spes, in latitudine, charitas, in longitudine, perseverantia. Ex quibus intelligimus, solam charitatem, quae merito dicitur regina virtutum, ubique locum habere, in Deo, in Christo, et in nobis: reliquas virtutes, alias esse in Deo, alias in Christo, alias in nobis. Proinde mirum non est, si in ipsis Christi novissimis verbis quae nunc explicanda suscepimus, primum locum obtineat charitas.
Nos igitur primum explicabimus tria prima verba, quae dicta sunt a Christo circa horam sextam, antequam sole obscurato tenebrae fierent super omnem terram. Deinde considerabimus ipsam solis defectionem; et tunc veniemus ad explicanda reliqua verba Domini, quae prolata fuerunt circa horam nonam, ut scribit S. Matthaeus, capite xxvii. videlicet recedentibus tenebris, et morte Christi propinquante, vel potius imminente.
Chapter 35 of 35