Skip to the text

Caput I. De primo fructu lacrymarum, qui est spes certa remissionis peccatorum

Aperuimus, a=pirante Deo, fontes lacrymarum duodecim: nunc ex iis fontibus rivos deducere ud areolas aromatum propositum nobis est, ut inde colligamus flores, vel fructus variorum spiritualium donorum. Erunt autem fructus duodecim, juxta numerum fontium, et fortasse isti sunt fructus duodecim, qui nascuntur ex ligno vitae, irrigato coelesti flumine, ut legimus in Apocalypsi sancti Joannis: vere enim coeleste flumen dici potest, flumen lacrymarum, que a Spr ritu originem ducunt. Principio igitur lacrymae poenitentiae, quae derivantur ex fonte considerationis magnitudinis peccatorum, producunt spem certam indu’gentiae et reconciliationiscum Deo, ex qua oritur in animo pcenitentis exultatio et laetitia incomparabilis. Quamvis enim vera contritio cordis et sincera confessio cum proposito satisfaciendi, et absolutio Sacerdotis indulgentiam a Deo obtineant, et peccata deleant; tamen spes quaedam viva de remissione peccati, et quasi pignus reconciliationis lacrymis debetur. Sic enim loquitur David in Psalmo sexto: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo, et postea subjungit.* I) scedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Ubi vides, exauditam fuisse vocem fletus magis, quam vocem verborum: efficacius enim loquuntur in auribus Dei lacrymae, quam verba. Idem colligitur ex lacrymis Sanctae Mariae Magdalenae: illa enim non verbis, sed lacrymis dolorem de peccatis conceptum ostendit: lacrymis, non verbis confessa est peccata sua: lacrymis, non jejunio aut oratione, aut eleemosynis satisfecit, et tamen audivit: Remittuntur tibi peccata tua, et quia dilexit multum, remittuntur ei peccata multa. Dilectionem autem multam lacrymae testabantur: quia enim multum detestabatur peccata, quod lacrymae demonstrabant, signum evidens erat, ab ea multum diligi Christum, qui venerat tollere peccata mundi et destruere opera Diaboli,

quae sunt peccata. Hanc vim esse lacrymarum, ut peccata lavent, testatur Sanctus Joannes Chrysostomus, ut alios Patres omittam, in homilia sexta in Matthaeum, ubi scribit lacrymas solvere sententiam Judicis aeterni in peccatores prolatam, lacrymas unire animam cum Deo a quo per peccatam fuerat separata, lacrymas tranquillare animam. quae ob remorsum conscientiae conturbata erat. Idem Chrysostomus concione prima de Lazaro, et homilia quinta de po?- nitentia, scribit tantam esse vimjacrymarum hominis pcenitentis, ut extinguat ignem gehennae. Idem denique homilia secunda in Psalmum quinquagesimum, vocat lacrymam spongiam peccatorum, et martyrio similem: quia sicut martyr fundit sanguinem, sic pcenitens fundit lacrymas. Cui similitudini adjungere possumus, quod sicut Martyr scinditur et laceratur in corpore, sic verus pcenitens scindit ipse cor suum, et conterit, juxta praeceptum Domini: Scindite corda vestra, etjuxta testimonium Propheta: Cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. Praeterea sicut Martyr offert Domino sacrificium gratissimum mortis suae in testimonium fidei; sic et verus pcenitens offert sacrificium acceptabile Domino spiritus contribulati et cordis contriti in testimonium odii erga peccatum et charitatis erga Deum. Denique, sicut Martyr sine purgatorio recta volat ad cmlum sic et verus pcenitens aliquando ex perfecta detestatione peccati, et perfecta, atque ardenti charitate in Deum, fundens lacrymas copiosas indulgentiam percipit plenissimam peccatorum, non solum quoad remissionem culpa?, sed etiam quoad. condonationem poena?. Habemus hujus rei exemplum insigne in historia de vita S. < atharina? Senensis, quam vir gravissimus Raymundus Capuanus, ejusdem S. Yirginis confessariu, litteris mandavit, et quod rem fide dignissimam esse testatur, exemplum ipsum <n personam ejusdem Raymundi contigit. Igitur praedictus Raymundus aliquando a S. virgine Catharina petiit, ut precibus suis a communi Domino impetraret Bullam (sic enim loqui illi placuit) plenaria? ir.dulgentice, per quam ipse Raymundus certior redderetur, sibi peccata omnia fuisse dimissa. S. Virgo Catharina pollicita est, se Bullara ejusmodi a Domino postulaturam. Sequenti die, praemissa oratione ad Deum pro Bulla impetranda Raymundum adivit Beata Catharina; et dum loqueretur de ingrat tudine hominum erga Deum, tactus Raymundus Spiritu sancto, intueri.sibi visus est peccatorum suorum multitudinem, et magnitudinem tam perspicue, ut continuo ex amarissima contritione tantam vim lacrymarum effuderit et in singultus, et rugitus tales proruperit, ut periculum fuerit, ne pectus, et cor ejus disrumperetur. Tum virgo: « llajc inquit, est Bulla indulgentia1, quamtibDi ominus misit: esto igitur gratus gratiae Dei. Sic illa recessit et ille mirum in modum laetus cum Propheta regio dicere potuit: Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam, et exaltabunt ossa humiliata. Haec est potentia lacrymarum sanctarum ex vera cordis contritione manantium, ut serenet, et tranquillet animas peccatorum post diuturnum horrorem, et pavorem; plane ad eum modum, qui post procellas ventorum, et densarum nubium obscuritatem, descendens pluvia copiosa aerem serenum, et purum relinquit. Pi rro causa hujus rei illa esse videtur, quia per lacrymarum conpunctionem Spiritus sanctus testimonium reddit spiritui nostro quod filii Dei sumus, quippe quibus jam peccata serio displicent, et pax Dei exultatin cordibus nostris, accepto videlicet a Patre cojle»ti osculo pacis, et stola prima, et annulo perfectae reconciliationis.

0 si gustare possent homines peccatores, quam dulcis, et quam suavis sit reconciliatio cum Deo, intelligerent profecto, nullam esse carnalem suavitatem cum ista suavitate comparandam; et cum Sancto Augustino clamarent: « 0 quam suave mihi subito factum est, carere suavitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat: ejiciebas enim eas a me, tu, vera, et summa suavitas, et intrabas pro eis omni voluptate dulcior, omni luce clarior, omni honore sublimior. » Haec S. Augustinus dicebat, cum amarissima contritione, et magno imbre lacrymarum peccata sua flevisset. Sed multo ante Propheta David, memor justificationis, et reconciliationis, quam laborando in gemitu suo, et stratum suum nocturnis lacrymis rigando acquisierat, exultabat et animum suum ad agendas gratias excitabat cantans, et dicens: Benedic anima mea Domino, et omnia quae intra me sunt, nomini sancto ejus. Bene¬

dic anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Et quae sunt retributiones ejus, nisi quia retribuit bona pro malis? Qui propitiatur, inquit, omnibus iniqui at ibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia, et miserationibus. Qui replet in bonis desiderium tuum, renova bitur, ut aquilae, juventus tua. En quanta seges gaudiorum ex amaro fonte lacryraarum profluxit. Deus propitius factus est omnibus iniquitatibus, eas remittens et condonans, sanavit omnes infirmitates, morbos omnium vitiorum curans; redemit de interitu animam, gratiam justificantem, et vivificantem infundens; coronavit in misericordia, et miserationibus in spe videlicet corona gloriae undique circumdedit; renovabit juventutem tuam in die novissimo, quando corpus tuum seminatum in infirmitatem, surget in gloria, instar aquilae, quae senio confecta ad juventutem renovatur. His duobus testibus addam et tertium, ne feminae praeteriri videantur. S. Maria JEgyptiaca, cujus vitam scripsit Sophronius Episcopus Hierosolymae, et interpretatus est Paulus Diaconus, mulier fuit super omnes mulieres impudicissima, quippe qme non quaerebat mercedem, ut aliae meretrices, sed ipsa mercedes dabat, ut satiare aliquando libidinem suam insatiabilem posset. Denique horror est legere, in quam profunda abysso turpitudinum, et scelerum omnis generis misera jaceret: cum autem ad se reversa de profundo illo miseriarum emersisset, abiit in solitudinem, in qua per annos quadraginta septem hominem non vidit, atque ad eam vitee sanctissima1 perfectionem eminentissimam, solo Spiritu sancto duce, per intercessionem Beatissimae Virginis Matris Dei Mariae pervenit, ut jam non mulier, sed terrestris Angelus videretur. Ilaec autem omnia solo pretio lacrymarum sibi comparavit. Initium conversionis a flumine lacrymarum coepit, deinde omnes tentationes, quas permultas, et horribiles in solitudine patiebatur, sola oratione cum profluvio lacrymarum extinguebat. Quantas autem a Deo consolationes acceperit quas facile vincerent praeteritas voluptates, argumento est, quod sola tam longe tempore in horrida solitudine perdurare potu erit: et quidem nemine cogente, sed ipsa sponte sua vitam illam durissimam, et supra modum asperam eligente, ubi nihil ad cibum habebat, nisi herbas terrae: ubi toto 'corpore nuda, solis ardoribus utebatur aestate, et glacie, ac nive utebatur in hyeme: ubi neminem comitem habuit, praeter daemones, et feras: ubi sine lecto, sine tecto omnibus actis injuriis semper patebat. Hi ergo testes omni exceptione majores persuadere facile possent omnibus hominibus, ut securi peccata sua lacrymis compunctionis lavare studerent, quia sine dubitatione ulla omnis moeror in laetitiam, et omnis fletus in risum jucundissimum convertetur, in hac etiam vita, et exilio filiorum Adam: nam in patria coelesti, Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum.

Chapter 25 of 35