Caput VII. De septimo fructu lacrymarum, qui est emendatio morum in populis
Multitudo saecularium, ut est multo numerosior quam sit multitudo clericorum, et regularium, sic etiam multo plures habent homines saeculares, qui eorum curam gerant, quam habeant clerici vel regulares: habent enim reges, et principes, qui vel per se, vel per Judices a se constitutos abundantiam, et pacem in populis conservent, quod postulabat a Deo David, cum diceret: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Item habent eosdem reges et judices, qui puniant reos et protegant, ac tueantur justos, juxta illud ejusdem Prophetae: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, judicare populum tuum in justitia et pauperes tuos in judicio. Habent praeterea Episcopos, et Pastores a quibus regantur, et pascantur in iis quae pertinent ad doctrinam fidei, et opera bona, quibus regnum coelorum acquiritur. Habent denique Monachos, et alios regulares, a quibus per orationes et sermones et sacramentorum administrationes, tamquam Episcoporum adjutoribus, non mediocriter adjuventur. Quia tamen plurimi saeculares his omnibus praesidiis vallati, perditis moribus suis et se, et alios perduut, et materiam lacrymarum satis magnam cultoribus suis praebent: facile poterunt principes pii et sancti Ecclesiastici, et regulares vere religiosi fructum non exiguum ex lacrymis suis carpere, si viscera misericordiae induant, et condolentes perditioni tot millium animarum excitentur ad auxilium magna sollicitudine porrigendum. Id quod primum exemplo vitae suae, deinde vigilantia super populi mores et facta, praestabunt. Notum est, et omnium ore celebratum illud Ecclesiastici, Qualis est rector civitatis tales inhabitantes in ea; et illud poetae:
Regis ad exemplum.
Et si hoc verum est de rege temporali quan¬
to magis verum erit de Praelatis spiritualibus, quibus dicitur ab Apostolo Petro: Forma facti gregis ex animo, et ab Apostolo Paulo: Te ipsum pnebe exemplum bonorum operum, et ad Timotheum: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate? Incredibile dictu est, quam facile populus a luxu, a pompis, a conviviis nimium sumptuosis, a ludis alearum, vel taxillorum, a caeteris corruptelis averterentur, si principes, et praelatos suos viderent delectari moderatione in rebus omnibus, et aversari supervacaneos sumptus in ccenis, in vestibus, in supellectili pretiosa, in vasis aureis et argenteis. Et si diebus festis viri nobiles, ac potissimum principes, ut in quibusdam provinciis solent, nunquam omitterent, non solum in publicis templis assistere solemni celebrationi sanctissimi sacrificii, sed etiam frequentare post meridiem officium vespertinum cum multae pietatis significatione, certe populus quoque honori sibi duceret, non versari festis diebus otiosos in foro, et multo minus vacare potationi in tabernis, sed frequentare templa, orationi insistere, verbum Dei audire, et alias probi Christiani functiones obire. Denique si principes tam Ecclesiastici, quam politici magnam sollicitudinem gererent purgandi civitatem vitiis omnium generum, et ornandi virtutibus contrariis, corripiendi inquietos, -et hortandi pusillanimes, puniendi facinorosos, praemiis afficiendi bonos, laudibus ornandi bene meritos; certe difficile non esset multos populares ad viam salutis revocare, qui, vigilantia rectorum deficiente, turmatim ad inferos properant. Et quemadmodum Apostolus Paulus de subditis suis dicit, Gaudium meum, et corona mea, quoniam, in spiritu cernebat incumparabile gaudium, et lucidissimam coronam sibi parari ex ea sollicitudine, qui tam multas animas Christo lucrifecerat: sic omnino boni praelati, et boni principes dubitare non debent quin gaudio maximo, et pretiosissima corona donandi sint a Domino, si populum ejus, diligentia, et sollicitudine sua ad portum salutis adduxerint. Sed contra etiam timere eos necesse est supplicium supra quam dici potest horrendum, atque terribile, si negligentia ipsorum animae pereant, pro quarum salute Christus sanguinem fudit.
Chapter 30 of 35