Skip to the text

Caput XI. De undecimo fructu lacrymarum, qui est timor Domini castus, et filialis

Duo postremi lacrymarum fontes, qui sunt incertitudo praesentis gratiae, et futurae perseverantiae, producunt fructum valde salutarem timorem videlicet et tremorem, qui necessarii sunt ad beatitudinem obtinendam. Neque hoc loco loquimur de timore servili, aut initiali, sed de timore sancto et casto, quam habet sponsa, quae amat praesentiam sponsi, et timet absentiam, non qualem habet adultera, quae amat mariti absentiam, et timet praesentiam. De hoc sancto timore dicit Apostolus: Cum metu, et tremore salutem vestram operamini. Et multo ante Propheta David: Servite Domino in timore et exultate ei cum tremore. Et alio loco: Timete Dominum omnes sancti ejus. Et: Beatus vir, qui timet Dominum, in mandatis ejus cupit nimis. Neque alia de causa Deus voluit esse incertam gratiae praesentiam, et perseverantiam in bono, nisi ad excutiendum torporem et ingenerandum timorem et ad elationem vitandam, et humilitatem sectandam. De qua re sic loquitur Sanctus Augustinus in libro de correptione, et gratia: « Propter hujus utilitatem secreti multa dicuntur, ne forte quis extollatur, sed omnes, etiamsi bene currant, timeant, dum occultum est quo perveniant. » Sed quamquam certitudo de praesentia gratiae, et perseverantia hic in peregrinatione haberi non possit, rion ideo tamen pii viri nimis anxii, et quasi desperabundi esse debent. Non enim desunt iis qui cum bona conscientia, et sollicitudine Domino serviunt, signa, sive argumenta multa, unde confidant, et in spe gaudeant, se a Domino diligi, et finem usque cum Dei adjutorio perseveraturos. Sic enim loquitur Sanctus Bernardus in sermone primo de Septuagesima: « Quis potest dicere, ego de electis sum, ego praedestinatis ad vitam, certitudinem utique non habemus, sed spei fiducia consolatur nos. » Et in epistola ad Thomam

praepositum: « Datur, inquit, aliquid praesentire de sua ipsius futura beatitudine, quemadmodum ab aeterno latuit in justificante, plenius appariturum in beatificante de qua tamen jam percepta suimet ex parte notitia, interim quidem glorietur in spe, nondum tamen in securitate.» Neque solus Sanctus Bernardus in tota illa epistola mirifice consolatur eos, qui nimia tristitia quasi absorbentur ob incertitudinem gratiae, vel perseverantiae: sed etiam Spiritus sanctus in Scripturis divinis docet, ex bona conscientia, contritione, ex charitatis actibus, ex patientia in adversis nasci laetitiam et spem magnam salutis, et ejusmodi pignora, quae satis sint ad animum a timore nimio liberandum. Nam de bona conscientia scribit Apostolus: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrx, et S. Joannes: Si cor nostrum, non reprehenderit nos, fiduciam habemus apud Deum. De contritione scribit Salomon: Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur alienus. Vere enim incredibilis laetitia oritur ex eo, quod quis sentiat, se amarissime peccata sua deflere. Porro charitas nihil prius gignit, quam pacem et gaudium: sic enim loquitur Apostolus: Fructus spiritus est charitas, gaudium pax. Denique ex patientia solidissima oritur consolatio. Tribulatio, inquit Apostolus, patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. Et: Repletus sum consolatione, super abundo gaudio in omni tribulatione nostra. Et S. Jacobus: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis; scientes, quod probatio fidei vestrae patientiam operatur, patientia vero opus perfectum habet. Et ante hos omnes Propheta David: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tux Ixtificaverunt animam meam. Haec pauca adscribere volui, ut lectores intelligant, sic a nobis laudari timorem, tamquam optimum fructum lacrymarum, ut non excludamus fiduciam, et sic laudari fletum, et suspiria, ut non excludamus gaudium, et laetitiam. Spes enim, et gaudium spiritus ab eodem Spiritu sancto procedunt, a quo procedit timor Domini, et gemitus columbae.

Chapter 34 of 35