Skip to the text

Caput IX. De nono fructu lacry marum, qui est refrigerium defunctorum

Jam supra demonstravimus, in locis purgatoriis animas fidelium defunctorum esse plurimas, ac pene innumerabiles; easque longissimo tempore suppliciis pene incredibilibus torqueri. Nunc fructum, qui ex ea consideratione decerpi potest, demonstrars volumus. Et quidem nemini dubium esse potest, quin ex ea consideratione, si seria et prolixa et attenta sit, et plena fide suspiciatur, exurgat vehementissima, et horroris plenissima commiseratio. Ex tali vero commiseratione dubitari non potest, quin existat in nobis desiderium ingens animas illas bonis, atque satisfactoriis operibus, oratione, jejuniis, et eleemosynis, ac potissimum sacrosancta oblatione Dominici corporis et sanguinis adjuvandi. Est autem plane admirabile, quam lucrosa negotiatio, et tamen justissima, atque honestissima, nobis inde proveniat. Ejusmodi enim negotiatio haec est, qualis esset, si quis eamdem pecuniam pluribus mercatoribus daret ad usuram et a singulis integrum foenus acciperet. Explicemus haec breviter. Orat quis pro defunctis, ex charitate, attente, pie, cum fide et fiducia impetrandi. Hic per modum meriti acquirit pro se lucrum aeternae vitae. Est enim oratio bonum opus ac per hoc meritorium aeternae vitae, si ex charitate fiat; de quo lucro loquitur Dominus in Evangelio, cum ait: Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi; mercedem utique quae merito respondet. Deinde haec eadem oratio per modum satisfactionis prodest animae defuncti, pro quo funditur. Nam oratio est unum ex operibus laboriosis ac per hoc satisfactoriis, et cui per intentionem secundum usum et doctrinam Ecclesiae applicatur, illi prodest: Denique per modum impetrationis prodest eidem defuncto, cujus liberationem, aut certe refrigerium a Domino poscimus. Id enim quod justi petunt a Deo per Christum, facile impetrant, dicente Domino: Petite et accipietis, et rursum: Quidquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis, et iterum: Si quid petieritis Patrem in nomine, meo, dabit vobis. En igitur triplex lucrum ex oratione pro defunctis. Sed addi potest etiam quartum. Siquidem animae, pro quibus oramus, non erunt ingratae, cum venerint in coelestem patriam, sed vicem reddent orando pro nobis. Porro jejunium quoque defunctis applicatum multiplex lucrum acquirit: nam ut opus meritorium prodest jejunanti, dicente Domino; Tu autem cum jejunas unge caput tuum, et faciem tuam lava ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi; idem jejunium, ut opus satisfactorium applicatum defuncto eidem defuncto prodest. Non enim sine causa David, cum audisset interitum Saul Regis, et Jonathae, et magnae partis populi Dei, jejunavit cum omnibus suis comitibus usque ad vesperam. Denique prodest alio modo homini jejunanti, quoniam animae defunctorum, cum ad regnum coelorum pervenient non obliviscentur benefactorum suorum, sed orabunt pro eis, et eorum oratio exaudietur, quia ex perfecta charitate procedet.

Jam vero eleemosyna triplicatum etiam lucrum affert: nam primo prodest paupe¬

ribus, quibus dantur eleemosynae, et eos amicos nobis facimus ut cum defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula. Deinde eleemosyna defunctorum animis applicata, refrigerium illis affert, et eo beneficio ipsos quoque defunctos facimus nobis amicos, qui jus habent ad regnum coelorum, et nos sanctis precibus suis sine dubio adjuvabunt. Tertio facit nobis eleemosyna etiam Deum debitorem, dicente per Salomonem Spiritu sancto, Qui miseretur pauperis, fceneratur Domino, et Christo in Evangelio confirmante et dicente: Te faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Denique de sacrosancto sacrificio res est notissima eam oblationem prodesse offerenti, ut donum Deo gratissimum, prodesse fidelibus viventibus, et prodesse fidelibus defunctis. Illud etiam constat ex visionibus fide dignis, nihil magis expetere, et desiderare fideles defunctos, quam ut pro refrigerio vel liberatione sua offeratur Domino coelestis oblatio corporis et sanguinis Christi: de qua re legendus est Sanctus Gregorius libro quarto dialogorum, capite quinquagesimo septimo, et sequentibus. Legenda quoque historia Anglicana venerabilis Bedse libro quinto, capite tertio decimo et legendae epistolae Petri Damiani ad Desiderium, ac denique legenda vita Sancti Nicolai de Tolentino apud Laurentium Surium, tomo quinto, ad diem Septembris decimam. Isti enim Beato Sacerdoti ostensa fuit aliquando ingens multitudo animarum, quae supplici et lacrymabili voce poscebat ab eo sacrosancti mysterii celebrationem tamquam poenarum purgatorii remedium principale. Habemus igitur, lucrum incomparabile posse nos acquirere, si pro defunctis orationes assidue fundamus, vel eleemosynas pro ipsorum refrigerio pauperibus largiamur, vel pro eis jejunio, aliisque poenitentiae operibus satisfaciami s, vel sacrificium Missae pro eorum liberatione Domino offeramus. Sed multi sunt, qui prudentes sibi esse videntur qui ista vel non credunt, vel non considerant, et ideo praetermissa hac utilissima negotiatione, pecunias vel recondunt, vel consumunt in usus malos, et hoc modo pecunias perdunt, et ipsi pereunt, et divitiae, quae poterant illis esse gradus ascensionis in coelum fiunt gradus descensionis ad inferos. At, inquiunt, ista negotiatio imaginaria nobis esse videtur, pecuniae vero nostrae videntur, et tanguntur, et usibus humanis multis, magnisque deserviunt. Ita loqui decet homines qui sensibus corporis omnia metiuntur. Sed rogo te, quicumque es animalis homo, quando triticum seminas, certe triticum quod vides, perdis, et fructum, quem non vides, in messe colligendum expectas. At video, inquies, si non in re., saltem in spe: sic et ego dico tibi, pius Christianus videt in spe lucrum inestimabile ex modica eleemosyna, quae pauperibus hic tribuitur, in hoc tamen est magnum discrimen, quod spes tua incerta est quia potest impediri per nimiam siccitatem, per nimias pluvias, per vermes, bruchos, locustas, nebulas; et triticum ipsum jam collectum et congregatum in horreum per fux-es rapi, per mures corrodi, per humorem corrumpi potest. Spes autem pii viri, qui foencratur Domino, cum miseretur pauperum, certissima est, neque uno modo corrumpi potest, nisi illam peccando ipse corrumpat. Verbum enim Domini manet in aeternum. Ac ut loquamur de negotiatione pecuniarum, si forte tribuas mercatori nummos aureos mille ut in eis negotietur pro se, et pro te; nonne multis periculis pecunias tuas exponis? nonne potest fieri, ut mercator ille cum omnibus mercibus mergatur in mari, vel spolietur a piratis, vel per terram iter faciens incidat in latrones, vel ipse idem spe majoris lucri te circumveniat, et ad inopiam redigat? Certe ista pericula quotidiana sunt; et non unus, aut duo, sed plurimi dum sperant ex negotiatione divitias magnas coguntur bonis cedere, et ad magnas rei familiaris angustias rediguntur. At ex negotiatione cum Deo nulla pericula timenda sunt: neque ex largitione eleemosynarum, sive ad ipsos inopes reficiendos, sive ad refrigerium defunctis afferendum, ullus unquam ad inopiam redactus fuisse legitur. Deus enim, qui se a nobis liberalitate vinci non patitur miris modis opes eorum adauget, quos pronos ad largiendum pauperibus videt. Exemplum nobis Salvator ostendit in multiplicatione panum, et piscium. Quoniam enim Apostoli quinque panes, et duos pisces, quos solos habebant, et qui eis sufficere vix potuissent, libenter obtulerunt in cibum pauperis turbae, omnipotentia sua fecit Christus, ut turbis cibo abunde refectis, superessent cophini duodecim pleni fragmentis panum, et piscium, qui discipulis ad multos dies ad cibum satis esse potuerunt. Multa exempla si¬

milia in historiis de vita sanctorum inveniri possunt: sed instar omnium esse poterit historia Leontii Episcopi, in qua describitur vita Sancti Joannis Eleemosynarii. Videtur enim Deus cum illo sancto viro quasi certamen instituisse, utrum plus posset Joannes pauperibus distribuere, an Deus Joanni largiri, ut semper haberet in promptu unde distribueret. Sed haec de fructu misericordiae erga defunctos satis esse poterunt.

Chapter 32 of 35