Psalmus 26
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
me, non habetur in hebraeo, sed fuit additum a Septuaginta Interpretibus declarationis causa. Quod autem Christus queritur se derelictum a Deo, non significat eum fuisse derelictum a pernnnqiiam sona Verbi, quasi esset dissoluta unio hypostaa Deo de- tica: vel destitutum a gratia, et benevolentia Pareiictus. tris; sed significat permissum fuisse a Deo, ut ipse in humana natura pateretur horribilia illa tormenta, et mortem ignominiae plenam; a qua, si Deus voluisset, eum facillime liberare potuisset. Neque orta est querimonia illa ab impatientia, vel ab ignorantia, quasi Christus ignoraret caugam suae passionis, aut non libenter ferret se a Patre in illis doloribus derelictum; sed fuit querimonia illa, protestatio quaedam acerbissimae passionis. Quia enim in toto progressu passionis tanta animi aequitate Dominus omnia pertulerat, ut ne gemitus quidem exaudiretur; potuissent homines credere illum, superiore aliqua virtute impassibilem redditum, dolores non sensisse. Ideo igitur vicinus morti protestatur se verum esse hominem, vereque passibilem et a Patre derelictum in doloribus, passionis acerbitatem sensu doloris intimo et maximo hausisse. Ait igitur: « Deus, Deus meus. » Christus in forma servi vocat Patrem Deum suum, quia in illa hora proprie eum colebat ut verum Deum, sacrificans illi sacrificium corporis sui, sacrificium omnium, qua? unquam facta fuerant, praestantissimum. « Respice in me; » rogat ut videat, ubi pro honore suo constitutus sit, recognoscat obedientiam Filii sui, acceptet sacrificium pro genere humano oblatum. «Quare me dereliquisti? » non solum protestatio verse passionis, ut diximus, sed etiam admiratio quaedam esse videtur, quasi dicat: Fierine potest, ut dilectissimum et unigenitum Filium in hunc doloris abyssum devenire permiseris? Similia sunt illa: « Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, » Joan.m; et illa Rom.vm: «Proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. » « Longe a salute mea verba delictorum meorum. » Multi, timentes ne Christo peccati notam inurant, coacte exponunt. Aliqui legunt cum interrogatione: Longe a salute mea verba delictorum meorum? Sed talis interrogatio gratis fingitur, cum in nullo textu inveniatur. Alii exponunt: Peccata mea, cum nulla sint, longe sunt a salute mea, id est, non impediunt salutem meam. Sed facilius dixisset Propheta: Longe a morte mea verba delictorum meorum, si delicta non fuissent causa mortis Christi. Alii conjungunt cum superioribus partem hujus sententiae, sic: Deus meus, quare me dereliquisti longe a salute mea? Sed omnes textus habent interpunctionem aliam. Et deinde quid significabit illud: verba delictorum meorum? Alii denique considerant verbum hebraicum ♦rUNlII significare rugitum, non delictum, et interpretantur: Longe a salute mea verba rugitus mei, id est rugitus meus, sive clamor meus, quo auxilium imploro, longe est a salute mea, id est, non
potest impetrare mihi salutem. Caeferum Septuaginta Interpretes sine dubio non legerunt VUNIP, sed, unica littera transposita, et recte verterunt delicta, non rugitum. Sententia igitur simplex et vera haec est: « Longe a salute mea verba delictorum meorum, » id est, merito me dixi derelictum in doloribus, quia delicta totius mundi, quae in me suscepi, non possunt conjungi cum mea salute. Necesse enim est ut patiar et moriar, si ea purgare volo. Christum autem sibi tribuere posse nostra peccata, ac si sua essent. Scripturas passim docent, Joan. i: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi; » I Petr. 11: « Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; »
Isaice liii: « Posuit Deus in eo iniquitates omnium nostrum; » II Cor. v: « Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, » id est hostiam pro peccato. Sicut igitur hostia pro peccato non potest non immolari, si peccata purgari debeant: ita Christus hostia pro peccatis totius mundi fac- Christus tus, recte dicit: « Longe a salute mea sunt verba ho tia delictorum meorum, » id est, non possum mor- catisPtctem evadere, cum peccata totius mundi ia me tins sint posita, ut pro eis poenas tuam. Porro, verba mundidelictorum phrasis est hebraica. Hebraei enim utuntur nomine verbi, ad rem, sive negotium in genere significandum. Itaque sensus est: « Verba delictorum meorum, » id est, haec ipsa res, quod tot peccata super me acceperim, pro quibus satisfaciam, « longe est a salute mea, » id est, non potest conjungi cum salute mea, ac per hoc, in causa est, ut mortem uon evadam.
- Deus meus, clamabo per diem, et N0NVers-2.
Iterum alia ratione se derelictum ostendit sine spe salutis temporalis: « Clamabo, inquit, per diem, et non exaudies; etnocte,» supple, clamabo,
« et non exaudies. » Est autem sensus: Etiamsi clamem die ac nocte, non exaudies me, ut liberer a morte corporali. Videtur alludere ad duas orationes, quas fecit, unam de nocte in horto, alteram de die in cruce; sed non servat ordinem, quia sensus est ille, quem dixi, etiamsi clamem die et nocte, non exaudies. Quod sequitur, et non ad insipientiam mihi, in hebraeo est, et non silentium mihi; sed Septuaginta non videntur per iTOVI dumiah unquam intellexisse silentium: nam in Psalm. lxi, vers. 1, vertunt subjecta; in Psalm. lxiv, vers. 1, vertunt decet; hoc loco, insipientiam. Igitur vel aliquid aliud legerunt, vel noverunt hanc vocem recipere omnes istas intelligentias. Sensus autem hic esse videtur: « Clamabo die et nocte, et non exaudies; » et tamen hoc « mihi ad insipientiam » adseribi non poterit, quia licet sciam me non exaudiendum, ut mortem temporalem evadam, tamen prudenter clamo, quia scio me exaudiendum quoad principalem intentionem meam, quae est, ut genus humanum redimatur, et ego non detinear in morte, sed resurgam ad vitam immortalem. Occurrit mihi alia expositio, in qua per diem intelligatur tempus vitae, per noctem tempus mortis, et hic sit sensus: « Clamabo per diem, et non exaudies, » id est, clamabo, dum vivo, ut a morte liberer temporali, et hunc clamorem non exaudies; « et nocte clamabo, et non ad insipientiam mihi, » id est, clamabo postea, cum mortuus fuero, ut resurgam, et non ero insipiens, quia clamorem hunc nocturnum exaudies, in quem sensum recidit etiam lectio hebraica, et noctu, et non silentium mihi, id est, clamabo de nocte, et tunc non silebis sicut siluisti ad clamorem diurnum; sed respondebis mihi, ac per hoc exaudies me. Et quia illud, non exaudies, potest etiam reddi, non respondebis: utrumque enim significat verbum rnj? hana, clarissime verti potuisset versiculus in hunc modum: Clamabo per diem, et non respondebis mihi, clamabo per noctem, et tunc respondebis mihi; vel, secundum Septuaginta: Clamabo per diem, et non exaudies; clamabo per noctem, et non ero insipiens, quia tunc exaudies.
Probat se non insipienter de nocte clamaturum, etiamsi de die non sit exauditus, et se omnino exaudiendum, idque quatuor rationibus. Primo, quia Deus sanctus et misericors sit; secundo, quia soleat invocantes se benigne audire; tertio, quia ipse in maxima pressura sit; quarto, quia in Deo ab ipsa sua nativitate confisus sit, eique soli adhaeserit. Prima ratio est in praesenti versiculo. «Tu,» inquit, Domine, omnino exaudies me, quia «in sancto,» i. e. in sanctitate «habitas,» totus sanctus, et pius es, et ad te malitia, vel crudelitas accedere nonpotest;etideotues «laus» populi tui «Israel» tum quia te laudat populus tuus Israel, tum quia propter te laudatur populus tuus Israel. Haec enim est maxima laus populi tui, quod habeat Deum omni ex parte sanctissimum. In hebreeo habetur sic, tu autem sancte, inhabitas laudes Israel, id est, tu sanctus es, et ideo versaris assidue in ore populi tui te laudantis. Sed credibile est Septuaginta Interpretes non legisse wVtp sanctus, sed ©Tip sanctitas, una littera transposita; et tunc verti debet, tu autem sanctitatis habitator, quod est idem, cum eo quod nos habemus: Tu autem in sancto habitas. « Laudes Israel» in numero multitudinis est in hebraeo, SiOiLP mhrtn theilloth Israel; sed quia id conjungitur cum Deo, ut sententia esset clarior, maluerunt Septuaginta vertere, laus Israel, quam laudes Israel.
Haec est altera ratio ab exemplis; et sententia perspicua est. Habentur autem multa ejusmodi
exempla in libro Judic. Quotiescumque enim filii Israel clamaverunt ad Dominum, misit ejus Dominus salvatorem unum ex Judicibus, ut Gedeonem, Samsonem, Samuelem, etc.
EGO AUTEM SUM VERMIS, ET NON HOMO, 0P- Vers.6. PROBRIUM HOMINUM, ET ABJECTIO PLEBIS.
Omnes videntes me deriserunt me, locuti Vers. 7.
Speravit in Domino, eripiat eum: salvum vers..
Haec est tertia ratio ducta a pressura Christi crucifixi. « Ego autem, inquit, sum vermis, et non homo, » id est, in tali statu sum hoc tempore, ut non solum minoratus ab angelis, sed ab hominibus minoratus videat; nimirum « novissimus virorum, » ut dixit Isaias cap. lui, imo infra omnes homines factus, cum et Barabbae et latronibus postpositus sim. Itaque adeo factus sum vilis, ut vermis potius videat esse quam homo. « Opprobrium hominum, » de quo videlicet homines erubescunt, quasi de homine dedecoroso, quod impletum est quando Petrus ipse juravit se non nosse hominem illum, Matth. xxvi, « Et abjectio plebis, » id est, quem etiam plebs vilissima populi pars, ita abjecit, ut diceret, « non hunc, sed Barabbam. » « Omnes videntes me deriserunt me, » id est, qui me in eo statu viderunt, irriserunt omnes, omnia videlicet hominum genera, nobiles, ignobiles, sacerdotes, laici, Hebraei, Gentiles, quod impletum est, quando, ut scribit S. Lucascap. xxiii,35: «Stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis; » et infra: « Illudebant autem ei et milites. » « Locuti sunt labiis, et moverunt caput.» Hoc etiam impletum fuisse docet S. Matthaeus cap. xxvii: «Blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes: Vah qui destruis templum Dei! » « Speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. » Easdem voces Judaeorum fuisse testatur S. Matthaeus in eodem loco: « Confidit, aiebant, in Deo, liberet nunc eum, si vult. » Nec multum refert, quod Propheta dicit, « quoniam vult eum, » et Evangelista refert eos dixisse, «si vult.» Nam cum Propheta dicit, « salvum faciat eum, quoniam vult eum, » subintelligitur, ut ipse dicit, quod perinde est, ac si dixisset: « Liberet eum si vult eum, » id est, si amat eum, ut ipse dicit, liberet eum; vel, quando quidem vult eum, ut ipse dicit, liberet eum. Admiranda prorsus Prophetae illustratio, qui non solum res gestas, sed etiam verba praenovit et praedixit, quae Judaei in passione Christi dicturi fuerant. Pro speravit in Domino, habetur nunc in hebraeo, gol, id est, volve ad Dominum. Sed Rabbini male collocarunt puncta. Debet enim legi hi gal, id est volvit, ut legit S. Hieronymus, qui vertit, confugit ad Dominum, quod est idem -cum eo quod verterunt Septuaginta: Speravit in Domino. Idem enim est,
Christus vere de Virgine natus.
volvit, sive revolvit se ad Dominum, confugit ad Dominum, et speravit in Domino.
Quoniam tu f.s, qui extraxisti me de ventre, SPES MEA AB UBERIBUS MATRIS Mere.
In te projectus sum ex utero, de ventre matris mea:; Deus meus es tu, ne discesseris
Hsec est ratio postrema ducta ab innocentia perpetua ipsius Christi. Illud, quoniam, non est ubique nota causae, sed saepe ponitur loco conjunctionis et, vel autem. Aliquando etiam nihil significat, sed additur ornatus gratia. « Tu es, qui extraxisti me do ventre, » id est, a nativitate tuus sum, praesertim cum revera non naturali modo, sicut caeteri homines, sed virtute tua singulari natus sim non reseratis claustris pudoris, sicut etiam absque virili semine in utero Virginis conceptus fui. S. Hieronymus vertit ex hebraeo: Tu autem propugnator meus ex utero. Sed verbum >ru gochi, a radice {TU guach, proprie nihil significat aliud nisi, eductor meus ex utero. Quid S. Hieronymus secutus sit, fateor me nescire. « Spes mea ab uberibus matris meae, » id est, sicut tu me eduxisti ex utero, ita tu es qui praecipue me aluisti: ubera quidem matris suxi, sed intelligo lac de coelo matri subministratum, et ideo in te ab uberibus matris confidere et sperare didici. « In te projectus sum ex utero, » id est, prodiens ex utero, in sinum tuum cecidi, qui singulari providentia curam mei geris. « De ventre matris meae Deus meus es tu, » id est, sicut ab incipiente vita mea tu mihi singulari providentia adstitisti, ita et ego ab exordio vitae meae te colere coepi, ut Deum meum. « Ne discesseris a me: » haec verba sunt apud Hebraeos initium sequentis versiculi; sed recte etiam ponuntur in textu graeco et latino in fine superioris versiculi. Sunt enim veluti conclusio superioris rationis, ac si Christus diceret: Quandoquidem in te projectus sum ex utero, et ab eo tempore Deus meus es tu, ideo jure a te requiro, ut non discedas a me, praesertim cum jam instet gravisima et ultima tribulatio mea, id est, mors corporis mei.
- Quoniam tribulatio proxima est, quoniam NON EST, QUI ADJUVET.
Posset fortasse hic versus exponi de propinquante passione ac de moerore, et timore quem Dominus in horto pati voluit. Sed certe multo probabilius est totum hunc locum de propinquante morte esse intelligendum, tum quia Dominus in praeterito statim adjungit: « Foderunt manus meas, et diviserunt sibi vestimenta mea; » tum etiam quia paulo ante voces Judaeorum expressit, quas in se jam cruci affixum jactaverunt; tum denique quia primum Psalmi versiculum Dominus in cruce pendens, ac morti proximus recitavit. Igitur juxta id quod dixerat, «non ad insi¬
pientiam mihi, » nimirum clamabo ad te, precatur nunc ut Deus sibi adsit in ultima tribulatione, non ut liberetur a morte, sed ut non detineatur in morte. Peto, inquit, ut non discedas a me, « quoniam tribulatio, » videlicet ultima et gravissima, «proxima est, et quoniam nonest» alius, qui adjuvare me possit, ut sic moriar, ut mortem occidam.
- Circumdederunt me vituli multi, tauri vers. 12.
Narrat crudelitatem hostium suorum, quos comparat tauris, leonibus et canibus. Intelligit per inimicos pontifices et pharisaeos, qui veluti tauri insultabant ei, quasi cornibus eum peterent, dicentes: «Vah qui destruis templum Dei,» etc,
Matth. cap. xxvii; et qui veluti leones aperto ore famem suam demonstrabant, id est, desiderium ingens perdendi eum, unde et rugiebant dicentes:
« Tolle, tolle, crucifige eum, » Joan. xix; et qui veluti canes mordebant eum, detrahentes videlicet ei, dum dicerent: « Hunc invenimus subvertentem gentem nostram,» Luc. xxur. Et: « Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. »
Ex quibus detractionibus, falsisque calumniis tandem factum est, ut Dominus crucifigeretur; ideo statim subjungit: «Foderunt manus meas,» etc. Sed singula videamus: « Circumdederunt me vituli multi; » per vitulos non intelligit hoc loco vitulos quoscumque, sed vitulos grandiores, et cornigeros, qui etiam tauri dici possint. Nam quod sequitur: «Tauri pingues obsederunt me,» est explicatio, sive repetitio; praesertim cum in hebraeo ad verbum habeatur, fortes Basan obsederunt me. Vocat vitulos fortes Basan, quia erant robusti et pingues; nam Basan erat regio abundans optimis pascuis, unde pinguissimi tauri et arietes prodibant. Dicuntur autem pontifices et pharisaei fortes et pingues, quia erant potentes et divites.
Aliqui distinguunt vitulos a tauris, et per vitulos intelligunt plebem indisciplinatam et imbellem; per tauros, pontifices et pharisaeos. Non est improbabilis expositio, sed probabilius arbitror id quod dixi.
- Aperuerunt super me os suum, sicut leo vers.«.
Eosdem significat pontifices et pharisaeos, qui miro desiderio inhiabant morti ejus, ut supra diximus.
44-. Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt vers. 14.
Factum est cor meum tanquam cera li- Vers> 13.
Aruit tanquam testa virtus mea, et vers. ie.
LINGUA MEA ADHjESIT FAUCIBUS MEIS, ET IN PULVEREM MORTIS DEDUXISTI ME.
In his versiculis declarat quomodo se gesserit contra inimicorum suorum crudelitatem; ac dicit
se non restitisse illorum violentire, sed in omnibus humilitatem, patientiam et mansuetudinem servasse, juxta illud Isaice cap. l, 6: « Faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me; » et illud S. Petri, 1 Epist. cap. ii:
« Cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur; tradebat autem judicanti se injuste.» Itaque, inquit, «sicut aqua effusus sum, » id est, non restiti ullo modo, sed instar mollissimae aquae me praebui versandum, et impellendum in omnem partem. «Et dispersa sunt omnia ossa mea, » id est, omnis fortitudo dilapsa est a me, non quod vere potentiam amiserim, sed quod ea uti noluerim, et adversariis meis potentia sua uti permiserim, juxta illud Luc. xxn: « Haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.» Itaque debilem, atque imbecillum me praebui ad resistendum, quasi solam carnem sine ossibus haberem. «Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei,» id est, non solum exterius patientem et mitem me praebui, sed etiam interius humilis corde fui; non intumuit, neque obduruit cor meum contra persecutores nolens ignoscere, et ulcisci parans, sed contra potius factum est sicut cera liquescens ex affectu pio erga illos, miserans illorum caecitatem, et pro eis rogans, Luc. xxm: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. » Illud, in medio ventris mei, significat, in medio viscerum meorum. Sumitur enim in Scriptura venter pro interioribus, ut Joan. vn: « Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; » et Cant. v: « Venter meus contremuit ad tactum ejus.» «Aruit tanquam testa virtus mea,» id est, robur meum quasi exaruit omni virore exhausto, quia videlicet ita me ligari et vulnerari permisi, quasi impotens essem ad resistendum. « Et lingua mea adhaesit faucibus meis, » id est, ne verbis quidem adversarios laedere, aut de ipso-
Sepnitu- rum injustitia conqueri volui. « Et in pulverem
ra voca- mortis deduxisti me, » id est, et sic tandem illis
tur mor- rse en(jj)ug ej. me non resistente, tu Deus vis. meus, sine cujus permissione nihil fieri potest, in mortem et sepulturam adduxisti me. Vocatur enim pulvis mortis ipsa sepultura, quia mortui pulvere tegi solent.
Vers. i7. 17. Quoniam circumdederunt me canes multi,
Vers. is. 18. Foderunt manus meas et pedes meos,
Declarat modum quo in pulverem mortis deductus est. «Quoniam, inquit, circumdederunt me canes multi, » id est, detractores multi, pontifices videlicet, et pharisaei, qui falsis criminationibus subversionis populi, tributi denegati, regni affectati, et similibus Pilatum coegerunt ut me crucifigendum militibus traderet. « Concilium malignantium obsedit me. » Declaratio est verborum superiorum. Canes enim multi nihil sunt aliud, nisi concilium, id est, coetus malignan¬
tium. Isti, inquam, malignantes « foderunt manus meas et pedes meos, » non quidem manibus, sed auctoritate sua. In hebraeo legitur HND caari, quod significat, quasi leo, sed Septuaginta legerunt TltO caaru, quod est foderunt. Et sic omnino esse legendum non dubium est, quia Septuaginta nunquam vertissent foderunt, -si legissent caari.
S. Hieronymus quoque ex hebraeo vertit foderunt, ac per hoc legisse credendus est caaru. In ipso etiam libro Massoreth ad cap. xxiv Num., disserentes Rabini de illis verbis, accubuit ut leo, quod est hebraice caari, monent in Psalmo hoc legendum quidem esse caari, sed juxta codices emendatiores scribendum caaru. Quamvis enim ex perfidia sua legere velint, quasi leo, tamen fatentur scriptum esse caaru, id est foderunt. Denique sententia multo est clarior, foderunt manus meas, quam, quasi leo manus meas. Neque multum refert quod foderunt hebraice scribendum esset TO caru, non VltO caaru, quoniam littera aleph saepe redundat, et ideo paragogica vocatur ab Hebraeis. « Dinumeraverunt omnia ossa mea, » id est, ex corporis extensione in cruce factum est, ut omnia ossa numerari possent. Addidit vero David hoc de extensione et numeratione ossium, ut intelligeremus crucifixionem. Alioqui enim per fossionem manuum et pedum potuissent intelligi vulnera gladio facta, non clavis. In hebraeo habetur “12DN assappar, in prima persona, numeravi omnia ossa mea. Sed facile est unius, vel alterius litterae mutatione contigisse errorem. Certe sensus est clarior, si legamus numeraverunt, quo modo sine dubio legerunt Septuaginta Interpretes, et lectionem illam secuti suntS. Hieronymus,
S. Augustinus, Theodoretus et Euthymius in expositione hujus loci.
RUNT me; DIVISERUNT SIBI VESTIMENTA MEA, ET SUPER VESTEM MEAM MISERUNT SORTEM.
Addit ad supplicium crucis, ignominiam nuditatis: Ipsi, inquit, curiose inspexerunt totum corpus meum, quoniam nudatum erat omnibus vestibus, siquidem eas vestes diviserunt milites inter se, et super tunicam quae supererat, sortem miserunt. Quae omnia impleta esse ad litteram Joannes Evangelista cap. xix testatur.
- Tu autem, Domine, ne elongaveris auxi- vm.?o.
Revertitur ad orationem, quam inchoaverat in principio Psalmi, et rursum repetierat versiculo decimo et undecimo. Itaque jam tota passione sua exposita, rogat Deum pro celeri resurrectione: nam per eam perfecte liberabitur ab omni persecutione, et injuria adversariorum. « Tu autem. Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, » id est, adversarii mei ad summum malitiae pervenerunt, atque in me omnes vires suas exercuerunt; jam tuum est non differre amplius auxi-
lium, sed meam defensionem paterne suscipere. In liebneo ad verbum sic legitur: Et tu, Domine, ne longe fias; fortitudo mea, ad auxilium meum festina. Possent aliquo modo paucis mutatis concordari haec ipsa verba cum verbis greecse et latinae editionis, sed non videtur operae pretiim in hac re laborare, cum sensus omnino sit idem.
vtrs. - i. 21. Erue a framea, Deus, animam meam, et
Vers. «?. 22. Salva me ex ore leonis, et a cornieus
Declarat in quo velit auxilium sibi adesse. « Erue, inquit, a framea, sive gladio animam meam, » id est, libera ab instrumento mortis vitam meam. Ponit enim gladium, qui mortis est instrumentum, pro quolibet instrumento mortis, quod in Scriptura frequens est, ll Iieg. xii: « Non recedet gladius de domo tua. » Ezech. xxxiii: « Si viderit gladium venientem super terram, » etc. Rom. vm: « Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an gladius? » Ponit vero animam pro vita, quod similiter in Scriptura usitatissimum est. « Et de manu canis. Ai ima unicam meam. » Per canem intelligit canes illos, cnruni- Qu^us supra dixerat, sed utitur numero sinca dicta gulari, vel per figuram collectionis, vel ad signisit- et ficandam unionem in malum inimicorum suorum. cTr^tus Per unicam vero intelligit eamdem vitam suam, eamdiii- quam unice diligebat, sicut par erat diligi vitam geret? yei-bi incarnati. « Salva me ex ore leonis, » illius, de quo supra dictum est: «Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.» «Et a cornibus unicornium humilitatem meam. » Antea dixerat: « Tauri pingues obsederunt me; » nunc loco taurorum ponuntur unicornes, qui sunt indomitae bestia;, et tauris etiam ferociores, ut significet nequitiam et crudelitatem inimicorum suorum non imminutam tot suppliciis fuisse, sed auctam. Porro his omnibus verbis non petit Dominus vitam temporalem suam salvari, sed (ut saepe diximus) petit vitam suam celeriter reparari, et ita reparari, ut non amplius pateat morsibus canum, vel unguibus leonum, vel cornibus unicornium, aut taurorum. Illud, humilitatem meam, in hebreeo est quod S. Hieronymus vertit,
exaudi me; Pagninus autem, respondisti mihi. Sed Septuaginta Interpretes non legerunt »JJV3J?, sed >J10y honithi, una littera dempta, id est humilitatem meam.
Vers 23. 23. Narrabo nomen tuum fratribus meis, in
Jam incipit narrare fructum resurrectionis suae, qui est conversio mundi ad Deum: «Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis,» id est, postquam resurrexero, mittam apostolos in mundum universum, et per eos « narrabo nomen tuum, » id est, notitiam divinitatis tuae manifestam faciam omnibus hominibus, qui fratres mei sunt propter
assumptam carnem, et sic « in medio Ecclesiae laudabo te, » id est, non amplius in angulo Judaeae, sed in medio Ecclesiae magnae ex Judaeis et Gentibus adunatae laudabo te, per ministros meos videlicet. Hunc locum adducit Apostolus ad Hebr. ii, 1 1: « Propter quod, inquit, non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. »
Qui timetis Dominum, laudate eum; uni- vm. 24
Timeat eum omne semen Israel, quoniam vers.as. NON SPREVIT, NEQUE DESPEXIT DEPRECATIONEM PAUPERIS.
Quia dixerat: «In medio Ecclesiae laudabo te, » quod erat implendum per fideles suos, ideo nunc ipsos fideles hortatur, ut Deum laudent. « Qui limetis Dominum, » id est, qui notitiam ejus habetis, eumque colitis. Timere enim Deum in Timere Scriptura accipitur pro colere. Ita Jonce i, Jonas ^um ia interrogatus de populo suo: « Ego, inquit, He- raC2col bracus sum, Deum qui fecit coelum et terram ego iere, timeo; » et Daniel. vi: « Paveant omnes Deum Danielis; » et Judith i, dicitur de Judith, « quod timebat Dominum valde. » Itaque sensus est:
Vos qui Deum verum cognoscitis et colitis, laudate eum. Et ne putemus fideles, quos alloquitur, esse paucos, utpote unam gentem Judaeorum, addit: « Universum semen Jacob, glorificate eum, et timeat eum omne semen Israel, » id est, glorificent, et timeant Deum omnes Israelitse, non tantum ii, qui sunt Israelitse secundum carnem, sed etiam qui sunt Israelitse secundum promissionem, quales sunt omnes gentiles ad Christum conversi. Vide S. Augustinum in epist. 200, alias 187, ad Asellicum, ubi demonstrat Christianos esse veros Israelitas, non carne, sed spiritu, fide et promissione. Verba sequentia: « Quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,»
Hebraei faciunt novum versiculum, eique adjungunt totum versiculum sequentem. Sed Septuaginta aliter interpunxerunt. Reddit igitur rationem Dominus, cur velit ab omnibus laudari Deum, quia videlicet exaudivit orationem, quam fuderat pro resurrectione et gloria sua, pro victoria contra diabolum, et redemptione generis humani. Vocat autem se pauperem, quia talis erat tempore passionis, cum nudus, ac derelictus, fame sitique laborans penderet in cruce. In hebraeo, pro deprecationem pauperis, habetur fiuy, quod S. Hieronymus vertit modestiam, et posset etiam verti afflictionem, humilitatem, clamorem, etc.
- NEC AVERTIT FACIEM SUAM A ME, ET CUM Vers.2#. CLAMAREM AD EUM, EXAUDIVIT ME.
Idem repetit aliis verbis. In hebraeo legitur, nec avertit faciem suam ab eo, et cum clamaret ad
eum, exaudivit. Verisimile est Septuaginta legisse iod, ubi nunc habetur vau, cum sint litterae similes, et iod sit nota pronominis primae personae, vau autem tertiae. Sed sententia est omnino eadem. Nam si dicatur: Nec avertit faciem suam ab eo, per illud, ab eo, intelligitur a paupere, de quo dictum est, non despexit deprecationem, sive afflictionem pauperis: pauper autem ille, Christus ipse est.
Hortatus fuerat fideles suos, ut Deum laudarent, nunc praedicit id omnino futurum. «Apud te laus mea in Ecclesia magna, » id est, laus, quam ego tibi canam per fideles meos, erit apud te, sive coram te in Ecclesia magna, non in coetu paucorum Hebraeorum, sed in Ecclesia omnium gentium. Posset etiam hic locus exponi de laude, qua laudatur Christus in Ecclesia coram Deo. Euthymius legit, a te laus mea; unde videtur legisse, diro oou; sed in textu nostro habetur mxpd «ou, apud te, et sic legunt Hieronymus, Augustinus, Theodoretus et alii. Hebraica vox *^DND vertitur a S. Hieronymo, apud te; ab aliis, a te. Utramque enim expositionem recipit. « Vota mea reddam in conspectu timentium eum: » per vota intelligenda videntur hoc loco vota sacrificiorum et oblationum, juxta illud Isai. xix, 21: « Colent eum in hostiis et muneribus: vota vovebunt Domino, et reddent. » Christus enim cum videret holocaustum mortis suae gratissimum Deo fuisse, videtur quodammodo promisisse, se holocaustum illud per ministros suos frequentissime oblaturum eo quo deceret modo, atque hoc est quod nunc Sacriii- clicit: « Vota mea reddam in conspectu timenv^Testa- tium eum,» id est, per ministros meos sacermenti doles novi Testamenti assidue immolabo sacripersacer- gcj[um pe0 gratissimum, idque «in conspectu offoren- timentium, » id est, colentium eum, ac per hoc dumpeo- verorum fidelium. Non enim licet hoc sacrificium mittitur, coram infidelibus immolare.
vers. 23. 28. Edent pauperes, et saturabuntur, et
LAUDABUNT DOMINUM QUI REQUIRUNT EUM I VIVENT CORDA EORUM IN S ASCULUM SiECULI.
De hoc sacrificio « edent pauperes, » qui suam paupertatem et egestatem spiritualem agnoscunt, « et saturabuntur,» quia gustabunt bonum, quod est super omne bonum, «et laudabunt Dominum,» gratias agentes Deo pro tam insigni beneficio, illi omnes, « qui queerunt eum, » qui esuriunt, et proinde avide requirunt Dominum. « Vivent corda eorum in saeculum saeculi. » Hic erit fructus illius refectionis, ut corda tam nobili cibo refecta vivant vita spirituali, vita gratiae interim, ac postea vita gloriae in saeculum saeculi. Sic enim Veritas ait Joan. vi: « Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. » Sicut enim cibus corruptibilis vitam conservat ad tempus, ita cibus incorruptibilis vitam aeternam praebet. In haebreo habetur, vivet
cor vestrum in aeternum, sed una littera mutata, ex CDDDqS, cor vestrum, fit CJD31?, cor eorum.
- REMINISCENTUR, ET CONVERTENTUR AD Do- Vers. 29. MINUM UNIVERSI FINES TERRAS.
Reddit causam, cur in Ecclesia magna sit laudaturus Deum, quia videlicet convertentur ad Deum merito sacrificii crucis omnes gentes. « Reminiscentur, » inquit, principii unde prodierunt, id est, recordabuntur se olim a Deo in primo parente conditos, quod per originale peccatum jam dudum oblivioni mandaverant, et ideo ligno et lapidi dixerant: « Pater meus es tu, »
J erem, iiij « reminiscentur, » inquam, primae creationis, et « convertentur ad Dominum universi fines terrae, » id est, omnes gentes, quae habitant orbem terrarum, usque ad ultimos ejus fines. Significantur autem per omnes gentes, non singuli homines totius mundi, sed ex omnibus gentibus aliqui.
- Et ADORABUNT IN CONSPECTU EJUS UNIVERSAS Vers. 30. FAMILIAS GENTIUM.
Declaratio est versiculi superioris. Id est enim converti ad Dominum omnes fines terrae, adorare Dominum, relictis idolis, omnes familias gentium, quae usque ad fines terrae propagatae inveniuntur.
Porro adorare coram Domino, idem est, quod adorare Dominum, quoniam vox hebraea nniTO», quam nos vertimus adorare, proprie significat incurvari. Incurvari autem coram Domino, idem est, quod adorare Dominum.
- Quoniam Domini est regnum, et ipse do- vers 3«.
Merito convertentur ad Dominum, et adorabunt eum omnes gentes, quoniam ipse est verus et naturalis Rex omnium, ideo ipse deinceps, non daemones, dominabitur gentium.
- Manducaverunt, et adoraverunt omnes Vers. 32: pingues terrje; in conspectu ejus cadent omnes,
qui descendunt in terram.
Quia dixerat: «Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, et adorabunt eum universae familiae gentium; » ne quis putaret solos pauperes et plebeios convertendos ad Dominum, adjungit de divitibus et potentibus: «Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues terrae,» id est, ipsi etiam pingues terrae, qui abundant terrenis bonis, ipsi principes, imperatores, reges manducabunt de mensa Domini, et adorabunt, ac laudabunt communem Dominum, cujus est regnum super omnes gentes. Ponitur autem more prophetico praeteritum pro futuro, manducaverunt et adoraverunt, pro manducabunt et adorabunt. Et denique omnes, « qui descendunt in terram, » sive, ut sonat vox hebraea, qui descendunt in pulverem, id est, omnes mortales, qui tandem per convermortem resolvuntur in pulverem, « omnes, in- «0 6«n*
tinm ge- quam, cadent in conspectu ejus, » id est, genua fructus ^ec^en*: e*; adorabunt. Atque ita vere generalis passionis erit conversio gentium, quae est fructus Domichristi. nicae passionis et resurrectionis.
Concludit Psalmum, dicens se deinceps perpetuo victurum ad gloriam Dei, et eidem Deo posteritatem suam fideliter servituram. Ponit autem animam pro toto homine, quod in Scripturis, et praesertim in Psalmis est frequens. « Anima mea,» id est ego, illi vivam, « et semen meum, » id est posteritas mea, regenerata per aquam et Spiritum Sanctum, « serviet illi. » In hebraeo habetur, et anima ejus non vivet; sed manifeste apparet. Septuaginta non legisse V£33, anima ejus, sed anima mea. Solum enim extendenda est particula unius litterae, ut ex una voce fiat alia. Sic etiam certum est Septuaginta non legisse ab, non, sed "h, ei. Et cum sententia lectionis, quam habuerunt Septuaginta, longe clarior sit, imo cum sententia lectionis modernorum Hebraeorum nihil plane significet, non videtur posse dubitari quin textus hebraicus sit corruptus vitio librariorum.
TURA, ET ANNUNTIABUNT C(ELI JUSTITIAM EJUS POPULO QUI NASCETUR, QUEM FECIT DOMINUS.
Declarat, quod dixit: « Semen meum serviet ipsi, » dicens: « Generatio ventura, » id est, populus novi Testamenti suscipiet bonum nuntium de Domino, et de justitia ejus, quae est justitia fidei. Illud, annuntiabitur generatio ventura, significat } annuntiabitur generationi venturae, sive nuntium accipiet generatio ventura. Est enim phrasis graeca qualis habetur etiam Matth. xi: « Pauperes evangelizantur, » id est; pauperibus evangelizatur; et 1 Timoth. 1: «Secundum Evangelium, quod creditum est mihi; » nam in graeco ad verbum est, quod creditus sum; sed Interpres mu¬
tavit phrasim grascam, quam reliquit Matth. xi. Itaque non est sensus: « Annuntiabitur Domino generatio ventura, » id est, adscribetur Domino generatio ventura; sed: Annuntiabitur de Domino, sive Dominus generationi venturae. Quod colligitur tum ex hebraeo, ubi habetur T m laddor, id est generationi; tum quia idem repetitur, vel declaratur in sequentibus verbis, de more Davidis:
« Annuntiabunt coeli justitiam ejus populo, qui nascetur.» Idem enim est, generatio ventura, et populus qui nascetur. Annuntiabitur ergo Dominus generationi venturae, quia « annuntiabunt coeli, » id est coelestes homines, « justitiam Dei populo, qui nascetur. » Vocatur autem justitia Dei, justitia fidei, quam Deus donat gratis credentibus in Christu m, quae vere facit homines j ustos. Hoc enim praecipue docuit Evangelium, omnes esse peccatores, nec posse viribus propriis justificari, sed a solo Deo per Christi fidem veram justitiam exspec- Justitia tandam. In hebraeo non habetur generationi ven- f®e.* turee; sed post nomen generationi, habetur inter- homines punctio, ac deinde verbum venient, quod conjun- vere gitur cum sequenti, et annuntiabunt. Caeterum justos- Septuaginta Interpretes non habuerunt illam interpunctionem post nomen generationi; et verbum venient legerunt in singulari, veniet, ac proinde recte legerunt, generationi quae veniet, id est generationi venturae. Nomen coeli, cum dicitur annuntiabunt coeli, non habetur in hebraeo, neque in graeco textu, sed latinus Interpres addidit explicationis gratia. Et legitur haec vox coeli apud S. Hieronymum, et S. Augustinum in commentario hujus Psalmi, sed non legitur a Theodoreto et Euthymio, graecis scriptoribus, quia ( ut diximus ) vetus latinus Interpres eam addidit. Illud, quod habetur in fine, quem fecit Dominus, significat populum istum novi Testamenti peculiarem esse Dei populum, ab ipso Deo proprie regeneratum, et creatum in Christo in operibus bonis, ut dicit Apostolus ad Titum, cap. 111. Similis est sententia in Psalm. cxvii: « Haec dies, quam fecit Dominus.»
Chapter 24 of 123