Skip to the text

Psalmus 99

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Psalmus in confessione.

Huic titulo, qui est in hebraicis codicibus, Graeci addunt nomen Davidis. Argumentum ex titulo cognoscitur. Hortatur enim Propheta populum Dei ut frequenter et diligenter Deo confiteatur confessionem laudis, tum quod Deus nos condiderit, tum quod pascat, tum quod dulcissima sit ejus commemoratio, et perpetua erga nos ejus misericordia et fidelitas.

  1. Jubilate Deo, omnis terra: servite Do- voce laudare; servire autem in laetitia, est non ex MINO IN LiETlHA. timore, sed ex dilectione obedire. «Jubilate Deo,

omnis terra, » id est, omnes qui Deum verum co-

Jubilare, ut scepe diximus, est magna et laeta litis, ubicumque sitis in universa terra, Deum lau-

date: nam et boni et mali sunt in universa terra, admixta enim sunt zizania tritico, et spinis lilia.

Et sicut in universa terra, blasphemant et murmurant contra Deum mali, si quid eis non pro voto successerit: ita par est, ut in universa terra laudent et benedicant Dominum boni, quidquid illis acciderit: « quoniam omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati suntsancti, » teste B. Paulo Rom. vm. «Servite Domino in laetitia, » id est, servite obediendo Deo, non coacte, sed spontanee, non cum amaritudine, ut mancipia, sed cum laetitia, ut liberi: nam, ut veritas pulchre dicit S. Augustinus: Veritas nos liberaravit'1'ed vit’ scii c^ari{as servos fecit: et qui servit ex chacbaritas ritale, cum laetitia servit. Causa vero potissima, servos fa- cur peo cum laetitia serviendum sit, ea est, quia c‘ * summa praeceptorum ejus dilectio est, et dilectione nihil dulcius. Accedit, quod servitus Dei nobis utilis est, non Deo; ut vere dictum sit:

« Servire Deo, regnare est. »

vers.?. 2. Introite in conspectu ejus in exultatione.

Ubique quidem Deum laudare debemus, sed praecipue cum intramus in domum ejus, quae domus orationis est, ubi et ipsum Deum in sacris rebus conspicimus, et ipse nos speciali providentia respicit et audit, juxta illud I Paral. vn: «Erunt oculi mei aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit. » Idcirco igitur monet Propheta: « Introite in conspectu ejus, » in domum Dei, ubi peculiari modo conspicitis Deum, et conspicit vos Deus; sed introite in exultatione cordis, animo erecto et inflammato, ut Deus vos prae desiderio sui exultantes videat.

Vers. 3. 3. Scitote quoniam Dominus itse est Deus;

Ad excitandam devotionem, quae in domo Dei requiritur, nihil magis prodest, quam attenta consideratio magnitudinis Dei et beneficiorum ejus.

« Scitote, inquit, quoniam Dominus ipse est Deus, » id est, considerate et attenta cogitatione cognoscite, quoniam Dominus, quem colitis, et ad quem orandum et laudandum acceditis, ipse est verus Deus, quo nihil majus, vel melius cogitari potest. Ipse est etiam, cui vitam vestram et totum quod estis, debetis. « Ipse enim fecit nos, et non ipsi fecimus nos, » id est, non caremus principio efficiente, neque aliud habemus, quam ipsum Deum: quamvis enim parentes gignant filios, tamen prima causa, sine qua parentes nihil efficerent, Deus est. Quam multi dant operam liberis, et nullum gignere possunt? quam multi contra vellent satiare libidinem, et liberos non gignere, quibus tamen licet invitis liberi nascuntur? Recte mater sanctorum Machabaeorum filiis Um;s pa suis dicebat: « iNescio qualiter in utero meo apter S Paruistis; neque enim ego spiritum et animam potius, donavi vobis, et vitam, et singulorum membra qnampa- non ego ipsa compegi: sed enim mundi Creator

formavit hominum nativitatem, et omnium inve- «nte* nit originem, » II Machab. cap. vir. S. Hieronymus carnales* ex hebraeo vertit, ipse fecit nos, et ipsius nos. Sed videtur corruptum textum habuisse; codices enim nostri habent ih Io, per aleph, quod significat non: et sic legerunt Septuaginta Interpretes, qui verterunt ad verbum: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. S. Hieronymus videtur legisse, iS, per vciu, quod significat ipsius, sive ipsi in dativo; et ideo vertit, ipse fecit nos, et ipsius nos. Quidam recens auctor reprehendit Vulgatam latinam editionem, dicens aliquem sciolum conjunxisse in latino codice duas hebraicas lectiones, et fecisse:

Et non ipsi nos, et sic omnia confudisse; sed immerito reprehendit hanc lectionem, quae optima est, et quam habent S. Augustinus et ipse S. Hieronymus in Commentario hujus loci, et alii fere omnes. Latinus enim Interpres addidit illud, ipsi, ad vitandam cacophoniam quae sentitur, cum dicitur: Ipse fecit nos, et non nos; nec volunt illud, ipsi, accipi in dativo, ut iste scriptor existimat, sed in nominativo. Itaque non conjunxit sciolus duas lectiones, sed Interpres unam expressit, quam invenit in graeco, quaeque congruit cum hebraico magis correcto. At, inquiunt aliqui, nemo nescit se non esse a se factum, proinde non erat, quo4 admoneret nos Spiritus Sanctus, dicens: « Ipse fecit nos, et non ipsi nos; » proinde melior est illa lectio: « Ipse fecit nos, et ipsius nos. » Respondeo, etiamsi nemo ignorare possit, se non esse sibi vitae auctorem: tamen multos esse, qui non considerent a quo facti sint, et qui ita se gerant, ac si neque Deum, neque ullum alium auctorem haberent, propterea utilissimum fuisse, ut serio admonerentur homines cogitare, se non esse sibi auctores vitee, sed vitam et omnia uni debere Deo.

  1. Populus ejus, et oves pascua: ejus; in- Vers-4-

TR01TE PORTAS EJUS IN CONFESSIONE, ATRIA EJUS IN HYMNIS: CONFITEMINI ILLI.

Commemorat alterum beneficium Dei, ob quod justum est ut ei confessionem laudis persolvamus: quia videlicet non solum fecit nos, sed etiam regit et pascit nos. « Populus ejus, » id est, populus, quem Deus peculiari providentia regit; « et oves pascuae ejus, » id est, et quos veluti rationales oves in pascuis suis doctrinae pabulo reficit, et corporalibus etiam alimentis pascit, « introite portas » domus ejus, sive tabernaculi ejus, «in confessione laudis,» et «atria ejus in hymnis, » et sic « confitemini illi, » vos omnia ei debere: ac de manu ejus bona omnia suscepisse.

  1. Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus; in jeternum misericordia ejus, et

Addit Propheta tres proprietates Dei, quasi tres

rationes, cur dignus sit ut ab omnibus laudetur, quia suavis, quia misericors, quia verax; quae tria ita connexa sunt, ut unum nascatur ab alio. « Suavis est Deus, » et quia suavis, facile miseretur; quia miseretur, promittit liberationem; quia verax, implet promissa. « Laudate, inquit, nomen ejus, » id est, laudate Deum; nomen enim pro re nominata poni solet in Scripturis. « Laudate » autem, « quoniam suavis est Dominus. » Mira proprietas omnipotentis ac tremendae majestatis, quae lucem habitat inaccessibilem, et quae terribilis est super omnes deos, et aufert spiritum principum, et de quo Apostolus dicit Hebr. cap. x: « Horrendum est incidere in manus Dei viventis; » et tamen verissime dictum est: « Quoniam suavis est Dominus, » quod non semel in Psalmis aliisque divinis Scripturis repetitur. Psalm. xxxiv: « Gustate et videte, quoniam Denssna- suavis est Dominus.» Psalm. lxxxiii: «Quoniam vis est, tu. Domine, suavis, et mitis, et multae mi sericord'®- » I Petr. cap. n: « Si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. 11 Cor. cap. i: « Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis. »

Sed facile concordantur ista, quae videntur contraria: Deus enim suavis est rectis corde ac timentibus eum; asper autem et terribilis distortis corde, et contemnentibus eum. « Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde! » inquit David in Psalmo lxxii. Nam planum, asperum videtur distorto, quia conjungi non possunt. Sunt autem distorti sive pravi corde, qui nolunt conformari rectissimae voluntati divinae; quales sunt contemptores, et ideo dicitur in Psalm. cu: «Sicut miseretur pater filiorum, misertus est Dominas timentibus se; et misericordia ejus ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; » quod etiam in cantico suo Virgo Deipara posuit dicens: « Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. » Itaque si quis, incipiat cor suum dirigere, et conformare ad beneplacitum Dei, et nihil magis timere, quam ne Deum offendat, mox gustare incipiet quam dulcis sit Dominus: et implebitur erga eum quod sequitur: « In aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus, » id est, veracitas et fidelitas ejus.

Chapter 80 of 123