Skip to the text

Sermo LXXX. De multiplici unitate

Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1). Est unitas naturalis, unitas carnalis, unitas virtualis, unitas moralis, unitas spiritualis, unitas socialis, unitas personalis, unitas principalis. Unitas carnalis est inter corpus et animam. Unitas carnalis inter virum et mulierem, de qua dictum est: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). Unitas virtualis est, quae hominem sibi ipsi conjungit, ut non per diversa effluat, sed cum Propheta, unam petat a Domino (Psal. XXVI, 4). Unitas moralis est quae nos conjungit proximo. Unde Psalmista: Qui habitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII, 7). Unitas spiritualis est, quae nos conjungit Deo. Unde Apostolus: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Unitas socialis inter angelos, quibus omnimodis idem velle est, idem nolle. Unitas personalis in Christo. Unitas principalis, quae et substantialis, est in Trinitate.

Ecce quam bonum et quam jucundum. Sunt quaedam bona, et jucunda; sunt quaedam nec bona, nec jucunda; sunt quaedam bona, et non jucunda; sunt quaedam jucunda, et non bona. De bonis et non jucundis pervenitur ad bona et jucunda. De jucundis et non bonis pervenitur ad non bona et non jucunda. Bona et non jucunda sunt continentia, patientia, disciplina. Jucunda et non bona, voluptas, curiositas, et vanitas. Nec bona nec jucunda, invidia, tristitia, acedia. Bona et jucunda, honestas, charitas et puritas. Ad hoc bonum et jucundum obtinendum necessaria est unitas virtualis, et unitas moralis. Primam disturbant pusillanimitas et levitas. Pusillanimitas facit propositum relinquere, levitas mutare. Alteram obstinatio, suspicio et simulatio disturbant. Obstinatio non recipit proximum, suspicio non credit proximo, simulatio non se jungit proximo. Spes aeternorum expellit pusillanimitatem, humilis obedientia levitatem. Obstinatio humilitate, suspicio et simulatio charitate pelluntur.

Chapter 79 of 124