Sermo LXXVII. De varia sorte hominum cognoscentium et non cognoscentium Deum, item cognitorum et non cognitorum a Deo
Populus quem non cognovi, servivit mihi (Psal. XVII, 45). Non esset magnae admirationis, si populus a Deo cognitus serviret illi. Cum vero incognitus illi serviat, et in auditu auris obediat, magnae laudi adscribendum est. Ex hoc genere cognitorum et non cognitorum, et cognoscentium et non cognoscentium, sunt quatuor differentiae. Quidam enim sunt qui a Deo cognoscuntur, et Deum cognoscunt: alii non cognoscuntur, nec cognoscunt: alii cognoscuntur quidem, sed ipsi non cognoscunt: alii non cognoscuntur, et tamen cognoscunt: Cognoscere Dei, est felicem facere: cognoscere hominis, est gratias agere. Qui ergo cognoscuntur a Deo, et Deum cognoscunt, sancti angeli sunt; qui ab eo felices facti, ejus laudibus semper vacant, et obsequiis deserviunt. Qui nec cognoscuntur, nec cognoscunt, pauperes sunt necessarii; quos nec rerum temporalium copia ditat, nec beatificat servitus divina. Qui autem cognoscuntur, sed non cognoscunt, divites sunt hujus saeculi; qui acceptis quidem opibus affluunt, sed carnalibus desideriis hujus saeculi pressi, nunquam ad coelestia cor suspendunt. Qui vero non cognoscuntur et cognoscunt, pauperes sunt voluntarii; quos nec tribulatio, nec angustia, nec alia quaecunque pericula possunt separare a charitate Dei. Et hi nimirum multis modis probantur adversis, durisque fatigantur tribulationibus, sicut scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Ex quorum item persona loquitur psalmus: Deus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? Nunquid non incogniti videntur, qui orant ut respiciantur? Verumtamen licet derelicti videantur, ipsi tamen Deum cognoscunt; et ex persona cognoscentium statim in eodem psalmo subinfertur: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi (Psal. XXI, 2, 3). De his ergo vox divina dicit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Ac si aperte diceret angelis suis: Quid, si vos mihi servitis, quos felices facio, quandoquidem illi mihi serviunt, quos in sua paupertate derelinque? Et quid, si vos mihi obeditis qui faciem meam videtis, cum et illi obediant, qui me tantum audiunt, et non vident? Vident quippe angeli, audiunt homines. Audiunt scilicet et obediunt, ut quandoque similes angelis facti, mereantur ipsi quoque videre. Itaque auditus est meritum videndi, visio praemium audiendi. Et prius est audire, videre posterius, sicut scriptum est: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11). Quisquis ergo in futuro Deum videre desiderat, profecto necesse est ut in praesenti prius Deum audiat, et in auditu auris obediat.
Chapter 76 of 124