Skip to the text

Sermo LXXIII. De insipientia hominum non timentium nec diligentium Deum

Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Deus, licet unus sit, et unum sit, tamen non sui varietate, sed animi nostri mutatione, gustantibus nobis diversos videtur habere sapores. Sapit enim timenti, justitiam et potentiam; sapit amanti, bonitatem et misericordiam. Unde et alibi ait idem iste propheta: Semel locutus est Deus, duo haec audivi; quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia (Psal. LXI, 12, 13). Idem quippe est audire hoc, quod gustare; quia utrumque fit una et simplicissima mente. Itaque semel locutus est Deus, quia unum genuit Verbum. Caeterum nos per unum Verbum duo haec audimus sive sapimus, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. At is quidem penitus insipiens est, cui nec timorem Deus sapit, nec amorem. Discat quantum vult; ego sapientem non dixerim, dum nec timebit, nec diliget Deum. Quomodo enim dixerimus in sapientia consummatum, quem video nec initiatum? Nam initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 9); consummatio amor: media sibi vindicat spes. Cui ergo nec justitiam sapit Deus per timorem, nec misericordiam per amorem; is plane dicit in corde suo: Non est Deus. Deum enim non putat, quem nec justum, nec pium reputat.

Chapter 72 of 124