Skip to the text

Sermo LXXIX. De voluntate Deo semper et in omnibus subjicienda

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum (Psal. LVI, 8). Via regia, fratres, nec ad dexteram declinat, nec ad sinistram. Porro invenire est hominem semel quidem paratum, non quidem secundo. Si dixerit ei Deus, Ejice ancillam et filium ejus (Gen. XXI, 10), dico autem opera carnis, non cunctatur. Si dixerit, Immola mihi filium tuum quem diligis Isaac (Gen. XXII, 2), hoc plane jam patienter audire non potest, ut fraternae utilitatis aut unitatis gratia, spiritualis sustinere videatur studii detrimenta. Quidni abjiciat facile servus Christi, quidquid ad corpoream pertineat voluptatem? At vero spirituali jucunditate aequanimiter fraudari, quando aut obedientia cogit, aut fraternae charitatis ratio postulat, hoc plane magnum, et Deo gratum offerre est holocaustum. Memento tamen, non Isaac in hoc sacrificio, sed arietem contumaciae jugulari.

Chapter 78 of 124