Skip to the text

Sermo LXXXI. De laudatione Dei in ore peccatoris

Non est speciosa laus in ore peccatoris (Eccli. XV, 9). Etiam quae est in ore peccatoris poenitentis, non videtur speciosa; quia adhuc de peccati recordatione et memoria confusionem patitur, et frequenter inde compungitur. Sed tamen in eo est utilis et fructuosa confessio, etsi non speciosa decoraque laudatio. Postquam vero de beneficiis Dei proficiens adhaeret divinae laudi, et in ea assidue delectatur et proficit, ita ut nihil aliud placeat ei, tunc in ore ejus est speciosa laus Dei: ad similitudinem agricolae, qui dum stercorat agrum suum, totus in luto est et stercoribus, et non est pulcher labor ejus, etsi sit fructuosus; quando colligit manipulos segetis, tunc labor est speciosus et dulcis.

Chapter 80 of 124