Sermo LXX. De vigilantia et sollicitudine curandae salutis
Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9). Ita plane, et malis, et bonis pariter. Illos enim sollicitat invidiae passio, istos compassio misericordiae, ut in nos incessanter intendant: illi quidem defectum nostrum, isti profectum desiderantes. Nimirum in probatione sumus, inter paradisum et infernum interim medii, velut inter claustrum et saeculum constituti. Diligenter consideratur utrinque quid agimus, utrinque dicitur: O si ad nos transeat! intentione quidem dissimili, sed non dispari forsitan voluntate. Quod si ita omnium oculi in nos, nostri quo abierunt, aut quare soli ipsi recesserunt a nobis? A dextris siquidem et a sinistris tanto studio circumspecti, soli dissimulamus inspicere vitam nostram, soli nosmetipsos negligimus intueri: nec verentes deceptorios, nec administratorios saltem spiritus reverentes. Me exspectant justi, donec retribuas mihi (Psal. CXLI, 8). Et item: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me (Psal. CXVIII, 95). Hinc mihi gehenna, inde corona paratur, et inter hanc atque illam medium nugari libet, oscitare delectat? usque adeo nec trahor desiderio, nec periculo terreor, nec cupidus plane, nec pavidus, in quibus magis fuerat necessarium: perniciosissime insensibilis ad utrumque. Exsurgamus aliquando, fratres, nec in vano accipiamus animas nostras, pro quibus alii tanto zelo vel in bonum vigilant, vel in malum. Non est res parva, quam sic insectantur hostes, cives sic praestolantur.
Chapter 69 of 124