Sermo LXXV. De poenitentia in mortem non differenda
Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Quid dissimulant homines in vita sua agere poenitentiam, et extrema de confessione praesumunt? Quomodo sub unius horae articulo revocari posse aestimant omnia animae membra, cujus concupiscentiae et desideria per totum mundum sparsa sunt, et ubique terrarum velut quodam visco tenentur? Non dico, ait Dominus, quin et talium salvem aliquos; potens sum enim in momento omnia revocare: sed non congregabo conventicula eorum de sanguinibus (Psal. XV, 4), id est, qui in sanguine perseverant, donec multiplicatis infirmitatibus deserantur a peccatis, antequam deserant ea. Non magna talium conventicula congregabo. Si bene memini, in toto canone Scripturarum unum latronem invenies sic salvatum. Noli ergo huic tam periculosae exspectationi credere temetipsum. Et quidem spiritus non modo ubi vult, sed quando vult, spirat (Joan. III, 8); nec ei difficile est de subito perfectam dare contritionem cordis, quam vix multo tempore alii consequuntur: sed unde scis quod tunc tibi ita subvenire velit, quem tu interim sic repellis? Benignus quidem est spiritus sapientiae: sed non liberabit maledictum a labiis suis (Sap. I, 6). Audi quis ille sit: Maledictus qui peccat in spe.
Chapter 74 of 124