Skip to the text

Sermo LXXVI. De necessitate et commendatione divinae gratiae

Praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis (Psal. XX, 4). Triplex nobis necessaria est benedictio, praeveniens, adjuvans, et consummans. Prima misericordiae, secunda gratiae, tertia gloriae. Praevenit misericordia conversionem, adjuvat gratia conversationem, perficit gloria consummationem. Nisi trinam hanc benedictionem dederit Deus, non poterit dare terra nostra fructum salutis. Neque enim aut inchoare bonum, donec a misericordia praeveniamur; aut agere bonum, donec adjuvemur a gratia; aut consummari in bono possumus, donec gloria repleamur. Verum in his tribus non immerito dulcius sapit ea, quae non modo immeritos, sed et male meritos praevenit: ut dum adhuc filii sumus irae, et operamur opera mortis, ipse cogitet super nos cogitationes pacis, et ne petentibus quidem, imo et impetentibus, non invocantibus, sed provocantibus; non interpellantibus, sed etiam repellentibus, spiritum bonum, spiritum vitae, adoptionis spiritum largiatur. Quid illi animae dulce sapiat, cui misericordia tanta non sapit? Merito proinde benedictio dulcedinis nominatur ea quae praevenit; quia quae adjuvat, fortitudinis; quae consummat, plenitudinis est.

Chapter 75 of 124