Skip to the text

Sermo LXXIV. De corruptione hominum

Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 1). Habet anima corruptionem suam, habet et corpus suam. Corruptio animae tripartita est; quadripartita est corporis. Corpus siquidem constat ex quatuor elementis: anima vero in triplici vi subsistit. Est enim rationalis, concupiscibilis, irascibilis. Rationalis, cujus sanitas est cognitio veritatis, corrumpitur superbia. Corrupta autem fallitur duobus modis: in cognitione sui et cognitione Dei. Concupiscentiam corrumpit vana gloria, iram invidia. Corruptio corporis dicitur abominatio; et fit quatuor modis, secundum quatuor elementa ex quibus constat. Quatuor enim sunt quae corpus corrumpunt, curiositas, loquacitas, crudelitas, voluptas. Sunt autem quatuor partes corporis, in quibus singulis maxime vigent singula elementa. Nam in oculis est ignis: in lingua, quae vocem format, aer: in manibus, quarum proprie tactus est, terra: in membris genitalibus, aqua. Has quatuor partes corrumpit illa quadripartita pestis: oculos scilicet curiositas, linguam loquacitas, manus crudelitas, genitalia voluptas. Sic fiunt homines corrupti et abominabiles, corrupti in anima, abominabiles in corpore; corrupti coram Deo, abominabiles coram hominibus. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quatuor genera sunt hominum, quorum omnium nullum est quod faciat bonum, nisi unum. Quidam enim sunt qui Deum nec intelligunt, nec requirunt; et hi mortui sunt. Alii intelligunt quidem, sed non requirunt; et hi impii sunt. Alii requirunt, non autem intelligunt: et hi fatui sunt. Alii vero et intelligunt, et requirunt; et hi sancti sunt: de quibus solis dici potest quia ipsi sunt qui faciunt bonum.

Chapter 73 of 124