Caput I. De origine mali in communi
Praedeterminatis igitur aliquibus breviter de Trinitate Dei et creatura mundi, restat nunc aliqua breviter tangere de corruptela peccati. De qua ín summa tenendum est, quod peccatum non est essenlia aliqua, sed defectus et corruptela, qua scilicet corrumpitur modus, species et ordo in voluntate creata; ae per hoe corruptio peccati est ipsi bono contraria, nec tamen habet esse nisi in bono nee or(um trahit nisi a bono, quod quidem est liberum voluntatis arbitriun; et ipsum nec est summe malum, cum possit velle bonum; nec summe bonum, cum possit declinare in malum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia. primum principium, cum sit ens a se fpso, non ab alio, necesse est, quod sit ens propter se ipsum, ac per hoc summe bonum, nullum prorsus habens defectum. Non est igitur aliquid nec esse potest, quod sit primum et summe malum, quia primum principum dicit summum complementum, ct summum malum defectum dicit permaximum. Quoniam igitur primum principium, ut summe ens et completum, nec deficere potest in essendo nec in operando; nec st.umme malum est nec a//quod malum est nec aliquo modo mulum principiare potest. — Quia tamen omnipotens est, potest bonum de f0n-esse in. esse deducere, etiam sine. adminiculo alicuius materiae. Quod et. fecit, cum creaturam finxit, cui dedit esse, vivere, intelligere ct velle; quae quidem, quia a summo bono fuit secundum triplicis causae habitudinem, oportuit, quod haberet in. sua. substantia et voluntate $modum, speciem et ordinem. Nata. ergo fuit agere opera sua a Deo et secundum. Deum et propter. Deum, ct hoe. secundum modum, speciem et ordinem sibi insitum.
Sed quia de nihilo fuit et defectiva, potuit deficere ab agendo propter Deum, ut aliquid faceret propter se, non propter Deum, ac per hoc nec a Deo nec secundum Deum nec propter Deum; et hoc est peccatum, quod est »ood?, speciei et ordinis corruptivum; quod, quia defectus est, non habet causam e/fictentem, sed defictentem, videlicet defectum voluntatis creatae.
: ' Scil efficientis, formalis seu exemplaris et flnalis; cfr. I. Sent. d. 3. p. I. dub. 3. | | August, X!l, de Civ. Dei, c. 7: Nemo igitur quaerat efficientem causam malae voluntatis, Non enim est efficiens, sed (eficiens.
- Quia vero corruptio est et non nisi boni; et omnis corruptio jn re corruptibili est: ideo non est nisi iu. bono; ac per hoc, cum voluntas libera corrumpat iu se ipsa modum, speciem et ordinem, deliclendo a vero bono, peccatum omne in quantum huiusmodi et est a voluntate sicut a prima origine, et est in voluntate sicut in proprio subiecto; quod quidem facit voluntas, quando sua defectibilitate, mutabilitate el vertibilitate, spreto bono indeliciente et. iucommutabili bono commutabili inhaerescit.
$. Ex quibus colligitur, quod « peccatum non est appetitio malarum rerum, sed desertio meliorum »: et ideo in appetitu voluntatis est modi, species el ordinis corruptivun, ac per hoc «adeo voluntarium, quod si non est voluntarium, iam non est peccatum ». — His autem praeintellectis, manifeste cadit impietas Manichaeorum ponentium summe inalum omnium malorum principium primum. Apparet etiam, quae sit mali origo, et quid sit mali subiectum.
Chapter 23 of 65