Caput IX. De origine et distinctione capitalium peccatorum
- Consequenter descendendum est ad ortum peccatorum in speciali; inter quae quaedam sunt capitalia, quaedam poena/tia, quaedam finalia sive irremis- 'sibilia, quasi prima, media et postrema (2?.
Circa ortum capttalium peccatorum hoc in summa tendendum est, quod peccatorum actualium unum est initium, duplex radix, triplex fomentum, septiforme caput sive capitale peccatum. — Unum est initium, scilicet superbia, iuxta quod scriptum est: Initium omnis peccati est superbia ; duplex radiz, scilicet /mor male huimilians et amor male accendens; triplex /osmientum, secundum tria, quae sunt in mundo, scilicet concupiscentia. carnis, concupiscentia oculorum el superbia vilae ; septiforme autem coput, scilicet superbia, invidia, ira, accidia, avaritia, gula et luxuria. Inter quae quinque praecedentia sunt peccata spiritualia, duo vero ultima carnalia.
Ratio autem at intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum peccatum mertale sit actualis recessus a primo principio; recedere autem a primo principio inferius, et sic est privata excellentia, quam amat superbia; aut est exíerius, et sic est su/ficientia, «quam amat avaritia; aut in/ertus, et sic aut delectabile, «quia est ad conservationem :ndtvidui, et sic est alimentum, quod est delectabile secundum gustum et nppetitur a gula; aut quia est ad conservationem spectet, et sic est coitus, qui est delectabilis secundum /actum et appetitur a /uxuria. — Si autem voluntas deordinatur, quia refugit quod non est refugiendum; hoc potest esse tripliciter, secundum triplicem modum refugiendi. Aut enim refugit secundum perversum instinctum rationalis, et sic est invidia ; aut secundum instinctum concupiscibilis, et sic est accidia. Unde quia quatuor sunt principalia appetibilia et tres vires, secundum quarum instinctum est fuga; ideo tantum septem sunt peccata capitalia. |
Rursus, quia sensus rei appetibilis est cum delectatione, sensus autem rei fugiendae est cum dolore; hinc est, quod quatuor habent coniunctam laetitiam, tria vero alia habent adiunctam trististinm et poenam; omnia tunen dieunter capitalia, quia deordinationes sunt principales et multarum aliarum tdeordinationum principia suo modo influentia. Unde licet «quaedam. ex his principaliter fugam respiciant, habent tamen et ipsa delectabilia sua. Nam £nvidia vult privatum bonum possidere sine socio, et ita integraliter; ira sine contrario, et ita imperturbabiliter: accidia sine labore aliquo, et ita infatigabiliter. Et quia haec non de facili obtinentur, ideo magnum exercitum secum trahunt: vitiorum ad huiusmodi quae appetunt consequenda, vel ad ea quae respuunt declinanda, respectu quorum dicuntur peccata capitalia, quasi capita, ex quibus alia manant quam plurima.
Chapter 31 of 65