Caput VII. De originalis peccati curatione
- Postremo, modus carationis originalis hic est, quod sic curatur culpa, quod remanet poena temporalis, sicut patet in parvulis baptizatis; sie curatur quantum ad reatum poenae aelernae, quod remanet quantum ad actum et molum concupiscentiae ; sic curatur in parente, quod nihilominus ab eo qui curatus est per baptismum, transmittitur In. prolem originale peccatum; sic tollitur originalis peccati »acula, quod remanet sequeía, cum qua oportet pugnare, quamdiu vivimus in hac vita, quia in nullo prorsus exstinguitur concupiscentia per gratiam communem; quod dico propter beatissimam Virginem, in qua in conceptione Filii Dei exstincta fuit per gratiam singularem. | 2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut tnfectio derivatur In omnes a principio creato, a quo fit corporum propagatio, et hoc a parte potest cum gratia curativa. Et ideo, quamvis paulatim minuatur, quia tamen radix non tollitur, numquam omnino aufertur in viatore nisi in beatissima Virgine per gratiam singularem. Quia enim Virgo concepit cum. qui erat expiatio omnis culpae, ideo data fuit ei gratia singularis, qua exstincta fuit in ea radicitus omnis concupiscentia, ad concipiendum Dei Filium absque omni peccati labe et corruptela. « Nempe decens erat, ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus Pater unicum Filium, quem de corde suo genitum sibi aequalem tanquam se ipsum diligebat, ita dare disponcbat, ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis Filius; ct quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem celigebat, et de qua Spiritus sanctus volebat et operaturus erat, ut conciperetur et nasceretur ille, de quo ipse procedebat ». |
Chapter 29 of 65