Caput VIII. De origine peccatorum actualium
Postquam dictum est de traductione peccati originalis, dicenda sunt aliqua de origine peccati actualis. — De ortu. igitur peccati actualis haec tenenda sunt in summa, quod actuale peccatum originem trahit a libera voluntate uniuscuiusque per suggestionem, delectationem, consensum et operationem, secundum illud Lacobi primo: Unusquisque tentatur, a concupiscen- (ia. sua abstractus et. sllectus;; deinde. concupiscentia, nem illum non pertmtt, sed in aliquo perturbat; et tunc dicitur veniale peccatum; quia de ipso cito adipisci possumus veniam, pro eo quod per ipsum gratia non tollitur, nec incurritur inimicitia divina. Est autem ordo iustitiae, ut bonum incommutabile praeferatur bono commutabili, ut. bonum honestum pracferatur utili, et voluntas Dei praeferatur voluntati propriae, ut iudicium rectae rationis praesit sensualitati. Et quoniam lex Dei istum ordinem praecipit et vetat oppositum; quando bonum commutabile praefertur honesto, et voluntas nostra praefertur divinae voluntati, et sensualis appetitus praefertur rationi rectae: tunc. committitur peccatum mortale; de quo dicit. Ambrosius, quod est « praevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum ». Hoc autem committitur, sive omittatur quod lex divina praecipit, sive flat id quod prohibet; ex quo oritur duplex genus peccati, delictum scilicet et commissum.
Quando vero bonum commutabile plus debito diligitur, sed non praefertur incommutabili; et utilitas non praefertur honestati: et voluntas nostra plus debito amatur, ita tamen quod non praefertur divinae; et caro concupiscit, nec tamen praefertur iudicio rationis rectae: tunc non est mortale, sed veniale, quia, licet hoc sit praeter legem, non tdmen directe est contra legem. Sensualis autem appetitus non praefertur imitatio primi peccati, secundum explanationem Doctoris praecipui, scilicet Augustini, duodecimo de Trinitate.
Chapter 30 of 65