Skip to the text

Caput VI. De originalis peccati transfusione

  1. Modus autem /raductionis peccati. originalis hic est, quod licet an1»a non sit ex traduce, originalis tamen culpa ab anima Adae transit ad animas posterorum, mediante carne per concupiscentiam generata, ita quod, sicut ab anima peccante infecta fuit caro Adae et prona effecta ad libidinem, sic, per libidinem seminata et secum trahens infectionem vitiosam, inficit et vitiat animam; quae quidem infectio in anima non tantum est poena, verum etiam cuípa. Et sic persona corrumpit naturam, et natura corrupta corrumpit personam, salva in omnibus divina iustitia, cui nullo modo potest imputari infectio animae, licet eam creando infundat et infundendo uniat cum carne infecta.

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, eum. primum principium hominem fecerit ad.suam imaginem propter sui ipsius expressionem; sic condidit eum ex parte corporis, ut omnes homines propagarentur a primo homine tanquam ab uno radieai principio; sic ex parte animae, ut propter expressum similitudinem, tam in essendo et durando quam intelligendo et amando, immediate emanarent omnes spiritus rationales ab ipso Deo tanquam a primo principio et immediato. Et quoníam spiritus, tanquam excellentior, magis accedit ad primum .principium; sic condidit Deus hominem, ut spiritus corpori praesset, et corpus subesset spiritui creato, quamdiu ille obediret Spiritui increato; et econtra, si spiritus non obediret ApmEGEESrE ce aep em Deo, iusto Dei iudicio corpus suuin inciperet sibi rebellare; quod et factum est, cum Adam peccavit.

  3. Sicut. igitur, si Adam stetisset, corpus suum obediens spiritui fuisset, et tale ad posteros trausinitteret, et Deus illi animam infunderet, ita quod, unita corpori immortali et sibi obedienti, haberet ordinem iustitiae et immunitatem omnis poenae: sie, ex quo Adam peccavit, et caro facta est rebellis spiritui, oportet, quod talem ad posteros transmittat, et quod Deus animam infundat secundum institutionem primarlain ; anima vero, cum unitur carni rebelli, incurrit defectum ordinis naturalis iustitiae, quo debebat omnibus inferioribus imperare. Et quia carni unita est, oportet, quod ipsam trahat, vel trahatur ab ipsa; et quia ipsam non potest trahere tanquam rebellem, necesse est, ut ab ipsa trahatur et incurrat ?norbum concupiscentiae. Et sic incurrit simul carentan debitae iustitiae et morbum concupiscentiae; ex quibus duobus tanquam ex aversione et conversione dicitur $niegrari, secundum Augustinum et Auselimum, peccatum originale.

  4. Quoniam ergo ordinatissimuim fuit, quod natura humana ita conderetur, et quod condita ita propagaretur, et quod peccans ita puniretur, sicut dictum est prius, ita quod in conditione servatur ordo sapientiae, in. propagattone ordo naturae, in. punitione ordo iustitiae: patet, quod nou est contra divinam iustitiam, si ad posteros transmittitur culpa.

  5. Rursus, quia cu/pa originalis in animam traunsfundi nou posset, nisi poena rebellionis in carne prae- cederet; et poena non esset, nisi culpa praecessisset ; nec culpa processit a voluntate ordinata, sed inordinata, ac per hoc nona voluntate divina, sed humana: patet ergo, quod originalis peccati transfusio est a peccato primi hominis, non a Deo, non a natura condita, sed a vitio perpetrato. Et sic verum est «quod dicit Augustinus, quod « peccatum originale non transmittit ad posteros propagatio, sed libido ».

Chapter 28 of 65