Skip to the text

Caput IV. De primorum parentum punitione

  1. De poena autem primis parentibus inflicta hoc tenendum est, quod vir et mulier statim post culpam senserunt poenam rebellionis et erubescentiae in carne; et ideo ad cooperiendum verenda fecerunt sibi perizomala. — Post autem divino iudicio vir incurrit quia hoc inerat eis non ex matura, sed ex propria culpa; ideo erubescebant et cooperiebant se.

  2. Rursus, quia vir, spreto summo delectabili, quaesivit in carne delectari; ideo iusto Dei iudicio inflictus est ei labor et defectus famis et sitis.

  3. Postremo, quia propter bonum carnis separari elegit à bono mentis, ideo iusto Dei iudicio anima invita separatur a carne per mortem et tincineralionem ; ac per hoc, sicut Deus dederat homini secundum ordinem naturae corpus subiectum animae, propagabile sine libidine, vegetabile sine defectione, immutabile sine morte interveniente; sic homine peccante, secundum ordinem iustitiae factum est, ut subtraheret cuncta praedicta et infligeret opposita; ut sic culpa non remaneret impunita et inordinata, quod nequaquam pati debet divina providentia.

  4. Et quoniam a muliere peccatum sumsit exordium; ideo poena ipsius geminatur. Quia enim superbiéns fuit In mente, Incurrit subiectionem ; «quin. vidit et appetiit lignum ad vescendum suave, incurrit do/orem ; postremo, quia fregit iugum obedientiae, Incurrit vinculum et pondus multtpitcis aerumnae.

Et sic patet, quanto ordine divinae providentiae inflictae sunt multiplices poenae viro et duplicatae in muliere, ut sic « dedecus peccati non esset sine decore iustitiae.

Chapter 26 of 65