Skip to the text

Epistola CCXLV. Innocentii Papae XII Responsa

Innocentius Papa XII.

Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. Litteras vestras VII kalendas martii proximè praeteriti ad nos datas, grato animo accepimus. Ex iis enim vigilem ac sacerdotalem zelum, quo sacros antistites in partem sollicitudinis nostrae vocatos flagrare maximè decet, in vobis vigere, vosque priscam erga banc sanctam Sedem, cui nos, licet immeriti, praesidemus, debiti obsequii gloriam constanter retinere deprehendimus ; dùm antiquæ traditionis exempla servantes et ecclesiasticae memores disciplinae, ad locum quem elegit Dominus ascendistis, ac ea quae in libro posthumo bonae memoriae Cælestini, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis Sfondrati, de divinâ praedestinatione, nuper edito, reprehensione digna vobis visa sunt, ad nostrum apostolatum, eo ferme tempore quo variae doctorum hominum de eodem libro sententiæ etiam per Urbem ferebantur, detulistis, nostrum hâc in re judicium eà quâ par est reverentiâ deposcentes. Officii itaque nostri esse duximus, librum ipsum, resque à vobis in eo adnotatas, insignium Theologorum discussioni committere; ut omnibus maturae considerationis trutinâ perpensis, quod justum fuerit subindè decernere valeamus ; non alià perfectô, quàra crediti nobis divinitùs ministerii partes sicut oportet implendi, habita ratione : quod ut etiam in aliis omnibus, quae ad onerosam apostolici muneris nostri curam pertinent, salubriter exequi pos-simus, jugibus Fraternitatum vestrarum apud Patrem luminum preeatioinbus infirmitatem nostram juvari vehementer optamus ; vobisque apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Romae apud sanctam Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris, die 6 Maii, Pontificatùs nostri anno sexto.

Signatum: MARIES SPINULA.

Et haec erat inscriptio : Venerabilibus Fratribus Carolo-Mauritio, Rhemensi; et Ludovico – Antonio, Parisiensi, archiepiscopis, necnon Jacobo-Benigno, Meldensi ; Guidoni, Alrebatensi, et Henrico, Ambianensi, episcopis.

Chapter 254 of 258