Epistola CCXLIV. Illustrissimorum et Reverendisslmorum Ecclesia Principum,
Caroli-Mauritii Le Tellier, archiepiscopi-ducis-remensis ; Ludovici-Antonii de Noailles, archiepiscopi Parisiensis; Jacobi-Benigni Bossuet, episcopi Meldensis; Guidonis de Seve, episcopi autrebatensis, Et Henrici Feydeau de Brou, episcopi Ambianensis ;
AD SANCTISSIMUM D. D. INNOCENTIUM PAPAM XII,
Contra librum, cui titulus est : Nodus praedestinationis dissolulus, auctore Cælestino S. R. E. Presbytero Cardinali Sfonprato, typis mandatum Romae, anno 16961.
Beatissime Pater,
Episcoporum est sine personarum acceptione detegere errores, qui quo altiore loco se attollunt, eo graviore ictu conterendi. Itaque ad Apostolatum vestrum deferre cogimur propositiones istas : primam : « Quantum ex parte Dei est, omnes dilecti : omnes ad vitam aeternam, aut aliquid quod vitâ aeternâ melius sit, ut de infantibus baptismo non tinctis posteà dicemus, destinati. » Haec scripta reperimus in libro, cui titulus : Nodus prœdestinationis dissolutus (1). Neque enim metuimus, beatissime Pater, ne, quia eminentissimum Cælestinum Sfondratum, tot egregiis dotibus commendatum, ut serviret Ecclesiae, ad tantam dignitatem provexistis, idcirò illius quoque ignoscatis erratis quae ad Ecclesiae fidem labefactandam pertinerent, imò vero scimus vestram Sanctitatem, ut veritati et Ecclesiae serviat, nullius nomini parcituram, ac magis peccaturos nos, si necessaria taceamus.
Sanè faveamus licet optimi viri memoriae ingenio et elegantiae, tamen obstupuimus ad inauditas voces. Sed cùm auctor ad alios nos remittat locos, ubi de infantibus sermo sit, ad eam tandem Partem legendo devenimus, in quà haec sunt posita» : « Parvulos quod attinet, qui sine baptismo decedunt, cælesti quidem regno,
- P. I, § 1, n. 2, p. 14. — 2 Ibidl., n. 13, p. 48.
quasi paternae culpae reos, nec expiatos, exclusit; non exclusit tamen naturalibus bonis, » beatitudine scilicet naturali, quod primùm annotamus : « et à peccato praeservavit, aeternoque supplicio, quo, si adolescerent, puniendi essent; cùm sola, inquit, praeservatio à peccato, » quam semper supponit in parvulis, originali licèt vero magnoque peccato inquinatis, « pluris valeat, majorisque pretii sit, quàm regnum ipsum cæleste : » quasi major res sit, tantùm carere malis, quàm aeternâ vitâ Deoque ipso perfrui : quae tam absurda, tam vana sunt, ut christianae aures ferre non possint.
Quò magis legendo processimus, beatissime Pater, eò pejora occurrebant ; qualia profectô haec sunt2 : « In hâc parvulorum causa considerandum est, licèt Deus ad cælestem gloriam eos non admiserit, alio tamen multòque majori beneficio affecisse, quod illi ipsi longè cælo praetulissent ; et nos quoque, si electio daretur, multò majoris pretii quàm cælum duceremus. » Et paulô post : « Quid ergò conqueri de Deo possunt, autquid illis mali fecit, si non quidem cælo, at alio beneficio donavit, quod multô praestantius cælo est, quodque et ipsi et omnes sapientes cælo praeferrent? » Undè concludit : « Ergô nulla dolendi, nulla conquerendi, sed magis gaudendi gratesque agendi, causa est: » ut profectô parentibus christianis parvulos suos amittentibus sine baptismi gratiâ, non luctus, ut fit, sed gratulatio indicenda sit : ipsi verò parvuli, tanti licet sacramenti exsortes, laetis magis vocibus quàm lacrymis prosequendi videantur.
Haec quidem sufficerent ad condemnationem tam inauditae novitatis : sin autem responderi volunt auctoris ratiociniis ex parvulorum innocentià, ut vocat, personali repetitis ; de his quidem mox viderimus, si vestra Sanctitas permiserit. Rogamus intérim, te teste, te judice, beatissime Pater, ecquid in fidei quaestionibus ratiocinia sine Scripturis ac traditione valeant? Cùm Propheta clamet : Ad legem magis et ad testimonium (2), ad traditionem, ad Patres, ne, si tu, theologe, quisquis es, aliquid evangelicae prae-dicationi addideris, quâcumque dignitate fulgens, quocumque hominum praesidio fretus, sis licet Apostolus, sis licet Angélus,3 ab altâ Pétri sede tanquàm è cælo feriaris, ac sermones fui anathema fiant.
Et tamen illa subtilium argumentorum inventa videamus, ipsumque erroris recludamus fontem. « Nempè4, inquit actualibus cùm venialibus tùm etiam mortalibus peccatis subduci, » regno est potius ; atque ut verbis clarioribus auctoris utamur, « innocentiae personalis donum et immunitatis à peccato tantum est, ut ipsi parvuli millies cælo carere malint, quàm vel uno peccato involvi; nullusque christianorum est, cujus non idem votum esse debeat : » quod est vanissimum. Neque enim si vetuit Apostolus, ne faciamus mala, ut veniant bona5, ideò prohibere pos-sumus Deum, quominùs ex permissis peccatis, pro suà excellentissimâ potestate, majora bona eliciat, quàm ea quae ante peccata futura erant : neque propterea peccatis delectamur, absit; sed eidem Apostolo dicenti credimus : Ubi abundavit delictum, superabundasse et gratiam6. Nempe ex peccatis meminimus tantam gratiae accessionem factam, ut etiam eorum occasione Christum habeamus. Nec si Petrus è lapsu evasit humilior ac deindè fortior atque felicior, ideô liceat nobis peccatum, innocentiae, sed uberiorem post peccatum gratiam ininori anteferre, Deique omnia mala vertentis in bonum exsuperantissimam praedicare bonitatem.
De his ergo argutiis, beatissime Pater, salvà reverentià vestrae apostolicai Sanctitatis, id meritô dixerimus : Telas araneæ texuerunt7, quibus imbecilles anima» caperentur. Neque enim quôd peccatum toto animo horreamus, ideô invidere debemus aut Deo liberalitatem suam, aut nobis felicitatem nostram : nec prohibere quis possit, quominùs cum Ecclesià concinamus laetum illud ac faustum : Felix culpa! et : O verè necessarium Adæ peccatum!
Haec vera, haec pia sunt ; non ex recentibus novae pietatis ducta commentis, sed ex veris fontibus christiani apostolicique spiritùs. Quôd autem toties parvulis immunitas à peccato, ipsaque adeô innocentià tribuatur, intolerabile credimus : vanaque erroris excusatio est, quòd illa innocentià novo atque ambiguo nomine
personalis vocatur8. Neque enim parvulorum persona innocens est, ad quant peccatum ipsum quod est mors animæ transit, ut est in Arausieano secundo, ac posteà in Tridentino concilio définitum9. Non, inquani, persona innocens est, eo quôd careat peccatis proprià voluntate contractis : imô verò peccatrix, quae sub ira Dei atque in potestate tenebrarum nascitur, quae exorcismis exsufflatur, quae aquà mundatur : valetque omninô illud, quod à sancto Augustino synodus Tridentina deprompsit, originale peccatum non utiquè nobis esse extraneum ; imò ut origine unum, ita propagatione unicuique esse proprium10 ; nec nisi inhaerente et proprià sanctitate purgandum.
Ejicite ergò, beatissime Pater, ex Ecclesià Dei, cui pari integritate ac potestate praesidetis, degeneres mollesque sententias, quai pietatis specie vim ipsam pietatis infringunt. Neque enim dissolvit, sed implicat nodos, qui humanis affectibus exilibusque argutiis magis, quàm Ecclesiae traditione ducitur. Nec semel dixisse contentus, eumdem errorem semper inculcat magnificentioribus verbis : cùm dona collata parvulis sine Christi sacramento decedentibus, ad Christi merita ac redemplionem pertinere asserit11; ut hinc quoque vel maxime redempti parvuli censeantur, quôd sacrainenti redemptionis expertes, nulla in Redemptoris regno et corpore parte sint. Quo quid absurdius, et in Redemptorem ipsum conlumeliosius dici possit, nos quidem non videmus.
Quo loco idem auctor hoc etiam addit, non damnari parvulos (5), quippe qui propter alienum nec personale peccatum damnari non possint. At quis haec docuit ? Non certè concilium Lugdunense secundum sub Gregorio decimo12, non Florentinum sub Eugenio quarto13, quorum haec fides est, haec delinitio : « Illorum animas, qui in acluali mortali peccato, vel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, pcenis tamen disparibus puniendas. » En quò ; en quibuscum descendant, qui naturâ filii irae, exosi et invisi, cum caeteris damnatis ad infernum detruduntur : quos tamen auctor noster non damnari docet ; quasi aliud sit damnari, quàm ad infernum descendere : insuper, si Deo placet. patriae exilium, favori et gratiae iram, denique ipsi cælo infernum anteponit ; usque adeô summis ima permiscet.
Quòd verò damnari negat, qui à pænà sensùs, hoc est, ab ignis aeterni cruciatu, passim immunes habeantur, quid ad nos, qui eà de re non coutendimus? Consulant qui voluerint doctissimum Dionysium Petavium14 : consulant imprimis eminentissimum Henricum Norisium15, à vestrà Sanctitate insignis doctrinae merito, christiano orbe applaudente, ad summa quaeque provectum. Nos quidem haec praetermittimus, ac theologis disputanda relinquimus. Quàm autem sit humanis error, ab inferno ac damnatione absolvere parvulos sine Christi sacramento defunctos, cardinalis Bellarmini verbis malumus quàm nostris dicere. Qui quidem, ex praedictis aliisque decretis, hanc sententiam ab Ambrosio licèt Catharino aliisque defensam, non modo falsam, sed etiam hæreticam existimandam esse concludit ; et contra : « FIDE CATHOLICA tenendum, parvulos sine Baptismo decedentes absolutè esse damnatos : nec solà cælesti, sed etiam NATURALI beatitudine perpetuò carituros, qui nempè sunt eruntque semper aversi habitualiter à Deo, deguntque, ac semper degent in carcere inferno16, » ex concilii Lugdunensis œcumenici decretis, in concilio Florentino repetitis, Ecclesià Orientali unà cum Romanà et Occidentali in unam fidem concinente. Ex his igitur aliisve decretis, teste Bellarmino, illi parvuli sub potestate diaboli in carcere inferno degunt, loco, inquit17, horrido ac tenebricoso. Quod quid est aliud, quàm projici cum damnatis in horrendas illas exteriores tenebras18, et ibidem esse sub potestate tenebrarum, quarum id regnum est?
De affectibus verò illis, quos pios vocant, juvat eumdem Bellarminum audire haec sanctè et graviter dissereutem : « Nihil prodesse parvulis jam defunctis misericordiam nostram, et contra nihil eisdem obesse nostrae sententiae severitatem : multùm autem nobis obesse, si ob inutilem misericordiam erga defunctos, pertinaciter aliquid contra Scripturas aut Ecclesiam defendamus. Idcircò non affectum quemdam humanum, quo plerique moveri soient, sed Scripturae, Conciliorum et Patrum sententiam consulere et sequi debemus. »
Atque abfuisse quidem à celeberrimo Sfondrato cardinali hanc pertinaciam facile confidimus : cæterurn tacere non possumus id, quod de sancto Augustino scribit « nunquàm scilicet Augustinum hoc modo philosophatum esse ; sed in causa parvulorum non nisi ad occulta Dei judicia provocasse. » Haec ille de sancto Augustino, quem in ipso libri titulo sua? solutionis auctorem praedicabat. Et tamen posteà ejusdem doctrinae diffisus, ac plus tanto doctore, absit verbo injuria, sibi sapere visus, haec subdit : « Nec id ad Augustini institution pertinebat, nec voluit ipse aliis adimere libertatem ea omnia dicendi, quae deinceps opportuua viderentur, praesertim, inquit, adversùs Calvinum atque Jansenium. » Quo sanè praetextu ad nova et inaudita quaeque prosiliunt. An enim si novi auctores confutandi veniunt, ideô nova quoque dogmata invelu necesse est in Ecclesiam, nempè haec, quod parvuli tam luctuoso puniantur exilio, non ad illa tremenda judicia, sed ad Dei gratiam potiorem referri oportere ? Quae profecto si ad nodum réprobation is parvulorum dissolvendnm pertinerent, quo in loco explicando Augustinus totus est, non ab ejus instituto abhorrèrent. Sed ille huic nodo non aliam solutionem affert, quàm illud Apostoli : Tuquises? et illud, in causa parvulorum toties repetitum : An non habet potestatem fiqulus luti, ex eâdem massâ originis vitiatae atque damnatae, facere aliud quidem vas in honorem, aliud verò in contumeliam (2)? Neque quidquam aliud in parvulorum, ac, in totà prœdestinationis causa, beatus Augustinus aut quaesivit, aut prompsit : imò aliud quaerentibus id apertè signifieat, cui non ista sufficiant, ut quaerat doctiores, sed caveat ne inveniat praesumptiores (3).
Neque minus alienuni est à beati Doctoris sensu, quod illud Sapientiae (4) : Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,19 transfertur ad parvulos20 : illud enim de justis : Ne à suâ justitià recederent, esse prolatum; et locus ipse clamat, et beatus Augustinus21 aliique orthodoxi omnes uno ore consentiunt. Ad gratiam autem pertinere, quòd sine Baptismo rapiantur infantes in infernum carcerem devolvendi, tanquàm eis subtracto baptismo potior obventura sit felicitas et gratia ; non ipse Catharinus, non ipsi Pelagiani ausi sunt asserere : qui, cùm iisdem parvulis aut vitam aeternam aut naturalem assignent beatitudineni, non tamen eam qualemcumque, aut vitam aeternam aut felicitatem, regno praeferendam putant.
Causa autem errandi haec fuit, quòd tanti nodi Dissolutor nequidem naturam ac vim peccati originalis aguovit, atque etiam ex sancto Augustino probare nititur22, parvulis in praesente vitâ eruciatis esse aliquid « bonae compensationis, quod in aeternà vità reservet Deus ; quoniam quanquain nihil boni fecerint, tamen nec peccaverint aliquid23. » Quam quidem sententiam idem cardinalis à beato Augustino in Epistolâ ad Hieronymum retractatam fatetur, « non tamen ut erroneam et falsam, sed tantùm ut minus firmam validamque24. » Haec quidem Sfondratus cardinalis asseruit : nec legere voluit in eâdem Epistolâ25, nullam iisdem parvulis « conipeiisationem cogitandam, quibus insuper damnatio praeparata est; » eamque esse « robustissimam ac fundatissimam Ecclesiae fidem. » De fide ergò est illa damnatio parvulorum, quam illi compensationi Augustinus opponit : de fide, inquam, est illa dainnatio, quae licèt, Augustino teste, omnium mitissiina, non tamen proinde sanctitati ac aeternae felicitati anteferenda sit : neque ullum praesidium in illâ est Epistolà ad Hieronymum, quam auctor dissoluti Nodi tantâ confidentià proferebat.
Idem alibi scripsit : « Fatendum, quia nunquam parvulis ante baptismum sublatis Deus vitam aeternam voluit, istos ad alium finem classemque providentiae pertinere26. » Quo loco perspicuum est, eumdem auctorem totius humani geueris primaevae institutionis oblitum. Quis enim christianus negat, universam Adae sobolem in eo ad aeternam vitam fuisse ordinatam ? Non ergò parvuli ad alium finem aut ad alium classent providentiæ revocandi sunt : sed plané ad communem creaturae rationalis ordinem redi-gendl ; ut nec sine sacramento Redemptoris, vitam aeternam ad quam instituti erant recuperare possint, nec ejus jacturà sine certâ et justâ damnatione mulctari.
Haec quidem sunt, quae attinent ad parvulorum statum : pluribus supersedemus, quibus quippe animus est ea promere, quae magis ad exponendum, quàm ad refellendum errorem necessaria videantur. Nunc ad alterum caput pergimus ; nec veremur, ne Parenti optimo atque sanctissimo taedio simus, cui res maximas ejus apostolico judicio decidendas, summà cum animi demissione subjicimus.
Altéra ergò propositio sic habet : Ut demus (Brasilienses aliosque ) ita ignorasse Deum, hoc est invincibiliter, id quoque magna bénéficié et gratiæ pars est27. Quae quidem, beatissime Pater, liceat enim nobis in optimi Parentis sinum intimos animi nostri sensus deponere, non sine maximo dolore referimus : sed sunt quae magis doleant, nempè sequentia, quibus ista muniantur : « Cùm enim, inquit, peccatum sit essentialiter offensio et injuria Dei, sublatà Dei cognitione, necessariô sequitur nec injuriam, nec peccatum, nec aeternam pænam esse; » reddique impeccabiles, atque ab adernâ pænâ prorsus impunes, etiam parricidas, hospitum necatores, ac portenta libidinum consectantes ; quos Deus tantà gratià, hoc est caecitate mentis, summàque suî ignoratione donaverit. Quod quid est aliud, quàm peccatum ipsum philosophicum ab Alexandro VIII, felicis recordationis antecessore vestro, tantà perspicuitate damnatum ? Haec nempè ad Sinenses solatia deferebant, quibus excaecatæ gentis, ac de parentum suorum sapientià immensùm gloriantis, superbiam demulcerent. Horum ergò gratiâ quaerebatur : « An infideles praecepta naturalia transgredientes pænas aeternas mereantur : et negabant aliqui, quia ignorantiâ Dei et legislatoris à tam gravi pænâ
Excusantur28. » Sic enim blandiebantur Sinensibus. At sacrae Congregations auctoritate, Consultores rescribebant, procul dubio damnari eos, idque pænis aeternis, de quibus quaestio instituta erat, nec illam turpissimam ignorationis Dei excusationem admittebant.
Alexander verò VIII, recentissimo edicto, die 24 augusti, anno 1690, decernebat hoc temerarium, piarum aurium offensivum atque erroneum, si dicatur « peccatum philosophicum quantumvis grave, in eo qui Deum vel ignorât, vel de Deo actu non cogitât, esse grave peccatum, sed non esse offensam Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque alterna pænâ dignum. » Quo decreto nihil sublevati sumus, si ab ipsà Urbe, à tantas dignitatis viro, portentosa doctrina non tantùm ad Sinenses, sed etiam ad omnes reipublicæ christiana; provincias dif-fundatur. Sic enim duo invalescerent : primum, ut essent omninô impeccabiles, qui summè et invictè, si quidem id fieri posset, ignoraient Deum : alterum, ut ea ignorantiâ ad gratiam, non autem ad peccati gravissimam pænam pertineret. Quae duo ab errore defendi non possunt. Neque enim fieri potest, ut innocens Deo sit qui, extinctà licet cognitione Dei, rectae rationis et conscientiae lucem à Deo exorientem spernit. Neque item fieri potest ut non sit contumi liosus in Deum, qui rectae rationi, cujus Deus auctor et vindex est, infert injuriam.
De pænarum verò per hanc ignorantiam sublatâ aeternitate quod sentiunt, non advertunt pænarum aeternitas à quâ radice profluat. Nempe, ut ait sanctus Gregorius Magnus29 antecessor vester, vellent mali sine fine vivere, ut possent sine fine peccare; quippe qui felicitatem ac finem ultimum in pravâ delectatione defigunt : neque verò quisquam est, qui non aeternum esse velit id quo se beatum putat. Inest ergò cuicumque mortali peccato quaedam concupiscentiae aeternitas, atque, ut ità dicam, immensitas, cui profectò Deum totà suâ infinitate atque aeternitate ac sanctitate adversari necesse sit. Ergò mortale quodcumque peccatum, contra legem etiam naturalem, habet aliquid quod aeternam iram provocet : undè quocumque peccato rectam rationem laeseris, exsurgit ille ultricis conscientiae stimulus; ille vermis interior, qui, teste Christo, non moritur30 ; cujus adeò immortale virus, morsus indefessus : quod supplicii genus qui extinguendum putat, Evangelio contradicit. Vermem autem illum profectô comitatur sempiternus ignis, à quo si impios illos exemeris, erit non modo parvulis, verùm etiam adultis Deum nescientibus, à sempiterno igne seclusus assignandus locus; nec in sinistrà erunt perditi ac scelerati, qui Deum nesciunt, ejusque ignoratione mulctati, nec à praeteritis peccatis expedire se possunt, et in nova proruunt. Non ergo impeccabiles, qui legem naturalem quam sciunt non inipune contemnunt : nec, si vel maxime sint impeccabiles, id beneficii loco consequentur. Etsi enim gratia est, peccare non posse in bonà voluntate firmatos : non proinde gratia, sed peccati esset pæna gravissima, peccare non posse eô quod ignoraient Deum ; quo nihil est miserius et aeternae damnationi propius.
Has autem supplicamus, beatissime Pater, ut perpendatis voces31 : « Ergò cùm hâc ignorantiâ impeccabiles redderentur, alioquin certissimè peccaturi si agnoscerent, sequitur hoc ipsum beneficium esse, juxtà illud Apostoli32 : Melius enim erat illis non agnoscere viam justitiæ, quàm post agnitionem relrorsùm converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. » Hoc nempè supererat ad erroris cumulum, ut quia lege Dei et gratià perversi et ingrati abutiniur, subtractio legis et gratiae, non poenae, quod semper Ecclesiae visum est, sed gratiae et beneficio imputetur.
Quae mala indè proveniunt, beatissime Pater, quòd Scripturas divinas velut versatiles ad arbitrium flectant ; quòd cæcis affectibus et inanibus ratiunculis delectati, Patribus non auscultent, malintque comminisci falsa, quàm tantis viris docendos se tradere. Quae nisi claro certoque judicio ab Ecclesia Dei propulsetis, omnia collabascant : Romam, quod Deus avertat, suis favere, non modo adversarii, verùm etiam pii, saltem infirmi, conclament ;
ac lascivia ingeniorum magis incitata, quàm compressa esse videatur.
Sed hoc à vestris temporibus procul abesse, et vestri pontificatùs claritudo, et ab ore vestro per totam Ecclesiam pervulgatae voces docent. Itaque supplicamus, ut post illas praecipuas propositiones banc quoque Sanctitas vestra dispiciat : « Post promulgatum Evangelium, an fides explicita in Christum omninò necessaria sit, disputant Theologi : si tamen admittamus necessariam esse, dicendum est33, etc. : » quae a christianorum scholis longè abigenda sunt, ne sub dubio relinquatur, an sine Christi nomine credito et invocato salvus esse quis possit ; dicente Domino : Qui crédit in illum, non judicatur; medio justificationis invento : qui autem non crédit, jam judicatus est34; relictus ipse sibi, nulloque novo judicio, proprià et praecedente iniquitate mersus.
Postremò, Pater sanctissime, quod ad universi libri pertineat scopum, illud vel maxime apostolicae Sedi quam beatus illustras, insinuandum putamus, ne vestra sinat Sanctitas definitionem praedesiinationis infringi eam, quam vester Augustinus tradidit; ut nempè sit « praescieutia et praeparalio beneficioruni Dei, quibus certissimè liberantur quicumque liberantur35. » Hanc enim definitionem praedestinationis omnibus gentibus praedicandam, idem Augustinus iterùm iterùmque commendat : « hâc praedestinatione beneficiorum Dei » fieri confitetur, ut omnes praedestinati singulari et gratuità dilectione serventur, qui fous christianae humilitatis ac pietatis est ; hujus praedestinationis veritatem « semper fuisse in Ecclesiae fide36, » ac de eà « neminem unquàm nisi errando disputare potuisse37; » et idem Augustinus affirmat, et sanctis Pontificibus Cælestino et Hormisdà pronuntiantibus, Ecclesia Romana suscepit : et nostro quoque saeculo cardinalis Bellarminus38, « non ad opinionem, sed ad Ecclesiae catholicae fidem pertinere» asserit. Quam tamen catholicam veritatem nodi EHssolutor tacet,atque hujus praedestinationis definitionem39 immutat40 : supponit aliam sancto Augustino ignotam, quae vim singularis atque gratuites dilectionis ac beneficiorum praeparationis obscuret. Quanquam enim eam non semel agnoscit, sic tamen rem involvit dictis, ut nihil magis vereri videatur, quàm ne electos majori quàm reprobos beneficio affectos esse constet (1) : quod nec Molinae sectatores inficiati sunt. Sic Ecclesiae Romanae de singulari et gratuitâ dilectione electorum, aut omninô quatitur, aut saltem vacillât fides : quae si auctoris verbis affirmare nitimur, huc nempè totus liber transferendus fuit.
Neque plura memoramus, cùm ea à vobis perpensa et annotata, vestra egregia ad vicinos Belgas Decreta demonstrent. Nobis certè sufficit, ad vestrum apostolatum detulisse ea quae veri-tatem laederent, ac Patrum laudare sententias, quas majore gratià de Pétri cathedra praedicatis.
Plures episcopi subscripsissent, nisi pauci sufficerent, ut ne ambitiosiùs quàm modestiùs agere videremur. Caeterùm meminimus à sancto Innocentio I non modo synodicas, sed etiam quinque episcoporum litteras, paterno animo esse susceptas41. Atque ab Innocentio XII paria expectari oportere, tanti Pontificis æquitas ac paterna benignitas facile persuadet. Subscripsimus :
BEATISSIME PATER,
SANCTITATIS VESTRAE,
Obsequentissimi ac devotissimi servi ac filii.
- CAROLUS-MAURITIUS, arch. dux Rhemensis. Ludovicus-Antonius, arch. Parisiensis. Jacobus-Benignus, episc. Meldensis. Guido, episc. Atrebatensis. Henricus, episc. Ambianensis.
Et haec erat inscriptio: Sanctissimo D. D. nostro Innocentio Papa? XII.42
Footnotes
-
De Sfondrato vide Præfationem Defens. Declar. Cleri Gallicani. ↩
-
Nod. diss., § 1, n. 23. p. 120. ↩
-
Isa., VIII, 20. ↩
-
Nod. diss., pag. 120. ↩
-
Rom., III, 8. ↩
-
Ibid., V.20. ↩
-
Isa., LIX, 5. ↩
-
Nod. diss., § 1, n. 13 et 23, p. 48 et 120. ↩
-
Conc. Arausic. 11 cap. II; Conc. Trid., sess. V, can. 2. ↩
-
Sess. V, can. 3. ↩
-
Nod. diss., § 2, n. 16, p. 164. — 5 § 1, n. 23, p. 118, § 2, n. 16, p. 161. ↩
-
Tom. XI Conc, part. 1, col. 966. ↩
-
Decret. union., tom. XIII, col. 515. ↩
-
Theol. Dog., tom. I, lib. IX, cap. IX, n. 5. ↩
-
Vind. August., cap. III, § 5, à p. 50 ad 84. ↩
-
Bell., de Amiss. grat. et Statu pecc., lib. VI, cap. II, n. 1. ↩
-
Ibid., n. 29. ↩
-
Matth., VIII, 12; XXII, 13. ↩
-
Nuit, diss., § 2, n. 10, p. 101. — s /«'a///., ix, 20, 21. ↩
-
Nod. diss., p. 1, § 1, n. 23, p. 120. ↩
-
Lib. de Praedest. SS., cap. XIV, n. 26 et seq. ↩
-
Nod. diss., p. I, § 1. n. 23, p. 118. ↩
-
Aug., de lib. Arb, lib. III. Cap. XXIII, n. 68. ↩
-
Nod. diss., ibid., p. 118; Aug., ep. CLXVI, c. VII, n. 18 et seq ↩
-
Ibid, n. 20. ↩
-
Nod. diss., part. I, § I, n. 13, p. 48. ↩
-
Nod. diss., part. I, § 2, n. 11, p. 152. ↩
-
Consult. et Resp., anni 1674, quæst. XXIV, in lib. Fr. Dominici Ferdinandi Navarette Dominicani, tract, VII, p. 503. ↩
-
Moral., lib. XXXIV, cap. XIX, fol. XVI, n. 36. ↩
-
Marc., IX, 43 et seq. ↩
-
Nod. diss.,part. I, § 2,n. 2. p. 153. ↩
-
II Pert., II,21. ↩
-
Nod. diss., § 2, n. 19, p. 109. ↩
-
Joan., III, 18. ↩
-
Lib. de Don. Persev., cap XIV, n. 35. ↩
-
Ibid., cap. XXIII, n. 65. ↩
-
Ibid., cap. xix, n. 48. ↩
-
De Grat. et lib. arb., lib. II, cap. XI. ↩
-
Ibid., cap. XVII, XX, XXI, XXIII. ↩
-
Nod. diss., I part., § 1, n. 13, p. 48. ↩
-
Epist. XXVI. ↩
-
Ibid., p. 67, 106, 107, 108, 109, etc. ↩
Chapter 253 of 258