Epistola CCXLIII. Bossuetus Abbati Gravinae. In Germiniaco nostro, XIV kal. decemb. 1696
Accepi, mi illustrissime, litteras tuas humanitatis officiique plenas ; tantae verò venustatis, ut statim persentiscerem Tullianae eloquentiae gustum. Itaque arripui libellum, quo me munere cumulatum voluisti : nihil aut sermone elegantius, aut sententiarum gravitate majus ac sapientius visum est, seu Juris scrutaris origines, seu luctui modum ponis (b), seu latinae linguae fontes reseras, et Graecorum opibus nos ditas. Caetera omnia, paris licet eloquentiae, commemorare non vacat. Nec desunt vernaculi sermonis gratiae, quibus si Apocalyptica nostra vel pondus accesserit, tuas inter manus, quidquid contigerint continuò exsplendescet. Rem sanè non indignam ingenio tuo et eloquentiâ, ut Romam christianam, et Ecclesiae caput ab impiorum calumniis vindicandum putes ex ipsâ historiae fide, et certis verbi divini testimoniis. Quà de re tibi gratias refero, quantas possum maximas : nec minores quôd abbatem Bossuetum tantâ benevolentiâ prosequare. Phelipucium verò nostrum, tuî assiduum laudatorem, etiam atque etiam tibi commendatum volo. Me verò, mi illustrissime, scito perpetuum, quâcumque ratione licuerit, studiorum tuorum fautorem futurum, atque omnia praestiturum quae ab amicissimo atque addictissimo, tuarumque laudum studiosissimo exspectare possis. Vale.1
Footnotes
-
Joanuus Vincentius Gravina, Rouiae falo functus 6 januarii 1718, annos natus 54. Inter hujus ævi scriptores claruit; multaque opera edidit, quorum praecipua sunt : Origines Juris civilis : De Romano Imperio liber singularis. (b) Alludit ad epistolam Gravinae de modo luctui ponendo. ↩
Chapter 252 of 258